Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IOANNEM TIT. S. AGATHAE
S. R. E. PRESB. CARDINALEM D'ALTON,
ARCHIEPISCOPUM ARMACHANUM,
QUINTO ET DECIMO EXEUNTE SAECULO
A S. PATRICII PIO DECESSU

HIBERNORUM APOSTOLI*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Hibernorum Apostoli S. Patricii a pio decessu cum quintum et decimum impleatur saeculum, per Hiberniae fines ac praesertim ista in urbe, quae eius fuit honoris sedes, tanti eventus recolendae memoriae congruentia apparantur sollemnia.

Ubi de hac proxima sacra celebratione disposita consilia recens cognovimus, id causae profecto habuimus, cnr tibi, Dilecte Fili Noster, et sollertibus Collegis tuis Antistitibus ob bene impensum religionis studium et meditatam providentiam valde gratularemur. Inde enim continget — hoc quidem securo animo prospicimus et speramus — ut sanctissimi viri recensitati res gestae vividiore in lumine collocentur, et, cum magnificentissima beneficia per eum inclitae Hibernae genti impertita. clarius inde pateant, ad christianae pietatis officia implenda, eius vestigia et exempla secuti, aemula contentione exardescatis.

Patriae historiae annales replicantibus manifestum est mirum quoddam et singulare exstitisse, quo maiores vestri ad Christi lumen et regnum amplectendum deducti sint. Duo namque sunt Evangelii praeconum ordines : alteri, qui plerique esse solent, in parvula latissimi Dominici agri portione desudant, ibique saepenumero serunt et non colligunt, aut colligunt et non severunt; alteri vero, pauci quidem et praestantissimi, triumphalem quandam supernam gratiam nacti, dum vivunt, integras nationes sanctissimae Crucis imperio subiciunt. Talis Patricius fuit, in quo apostolatus domina insignissimum emicuit. Nam, cum Europae regiones, magna ex parte idolorum cultui et ethnicorum erroribus mancipatae, tenebris obvolverentur, Hibernia per Patricium evangelica radiata est luce, eaque divini Redemptoris gregis, quem Petrus pascit, lectissima pars effecta est.

Quare probe ei Nationi convenire potest illud, quod per Oseam prophetam divinum personuit oraculum: Sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego Dominus ... et dicam non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu (1).

Quodsi S. Patricii inclita virtus tot evangelicos eximios attulit fructus, Hibernorum ad christianum dogma amplectendum docile obsequium, conexa virtute, sibi et posteris uberrime profuit.

Enimvero maiores vestri non solum catholicam fidem pie coluerunt, sed ad eam propalandam navam ardentemque operam contulerunt, cum persuasum sibi haberent ad omnes gentes pertinere a Christo Divino Redemptore partam salutem, et tune oh susceptam Evangelii lucem Deo acceptas agi gratias, si ad eam longe lateque diffundendam generosi incumberent conatus. Quis ignorat peregrinatorum gesta monachorum, qui istinc profecti vicinas et longinquas oras christianis doctrinis et praeceptis imbuerunt, qui saepenumero illuc ad publicos perpoliendos mores liberalia studia et dulce sonantia Latina carmina afferentes, de christianae humanitatis cultu egregie meriti sunt? Nimirum praeter alios nobili fama clarescunt sanctissimi viri Columba, Brendanus, Aidanus, Columbanus, Kilianus, Vergilius, Rumoldus, Gallus, Cataldus.

Nec minore celebritate eminet nomen S. Malachiae, Archiepiscopi Armachani et Apostolici legati per universam Hiberniam, qui a S. Bernardo Abbate, cum in eius coenobio amicus et hospes diem obiisset supremum, suavissimis laudationibus celebratus est, Angelus appellatus « Angelus erat non minus puritate quam nomine » (2); itemque vivax superest memoria S. Laurentii, Dublinensis Archiepiscopi, qui in patriae vestrae finibus a Decessore Nostro Alexandro III munus apostolicae legationis accepit.

Asperrimos casus saepe et diu duravit maiorum vestrorum erga Ecclesiam Catholicam intemerata fidelitas: haud raro egestatibus, laboribus, exiliis vexati sunt; ludibria et verbera experti, insuper et vincola et carceres ...; tentati sunt, in occisione gladii mortai sunt (3). Interdum Martyrum effuso cruore solum vestrum rubuit; in quibus gloriosis certaminibus lecta palma a Beato Oliverio Plunket, in acie fortium fortissimo, in praesens singolari consideratione digna est; propterea quod S. Patricii et tuam episcopalis honoris cathedram virtute et martyrio decoravit.

Missionalis operae studium, quod Hibernis.praecipuo honori semper fuit, singulari quoque ornamento collustratur. Evenire autem solet, ut una aliave christiana natio plures aut minores numero sacerdotes e sinu suo progignat et edat. Diletta vero Hibernia, sacrorum administrorum utriusque cleri et religiosarum sodalium fecundissima parens et altrix, nulli genti hac in re est secunda, nullique cedit. Enimvero ea Anglico sermone utentibus populis, praesertim in Magna Britannia, in America Septemtrionali et Australia lectas sacerdotum cohortes comparavit et comparat; ac postremis temporibus Evangelii praecones etiam ad extimas orbis terrarum oras crebros ac strenuos mittit. Sacerdotii gloriam, quae ipsis insigne parit virtutis decus, indemnem Hiberni servent, etiam ventura per saecula de communione sanctorum latte crescentem meritorum segetem sibi demetentes.

Nec tacere volumus aliud, quod recordari suave delectamentum et optimam spem ex se parit. Pia et religiosa animorum vestrorum voluntas hoc servat sollemne, quod arta eum Petri Sede necessitudo apud vos semper exculta est. Hoc profecto quasi hereditarium bonum ab ipso S. Patricio excepistis, qui, a Decessore Nostro S. Caelestino I ad vos missus, cum Apostolicae Sedi deditissimum se profiteretur, suos cohortari solebat, ut essent veri nominis christiani iidemque et Romani. Quapropter agendis istis eum gaudio celebritatibus admodum congruens esse putatur, si salutare huiusmodi vinculum memorando eluceat et honorabilibus propositis firmius usque solidetur. In his unum magnopere Nobis tordi est: Romae Pontificium Hibernicum est Collegium, ubi letti sacrorum alumni in exspectationem et spem Ecclesiae succrescunt, quod quidem magni aestimamus nec minus diligimus; facite, ut curis vestris adsiduis fruens, id tutela vestra securuui stet, vigeat, fioreat.

Haec imo e pectore ominati, patrocinio S. Patricii, patriae vestrae fulcimenti et decoris, vos vestraque commendamus et credimus. Is qui est fratrum amator ... et multum orat pro populo et universa sancta civitate (4), augustae et adorandae Trinitatis caelestia dona uberrima vobis deposcat, vos tueatur, protegat et in melioris aevi adventum servet. Gratia Domini nostri lesu Christi et caritas Dei et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen (5).

Horum bonorum pignus, Apostolicam Benedictionem, tibi, dilecte Fili Noster, atque clero et christifidelibus archidioecesis istius et universae Hiberniae peramanter et perlibenter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Februarii, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 4, pp. 217-220.

(1) II, 20, 24.

(2) S. Bernardus, De Malachia Episcopo, sermo secundus, 5.

(3) Hebr. XI, 36, 37.

(4) Cfr. II Mach. XV, 14.

(5) II Cor. XIII, 13.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana