Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD ANDREAM
S. R. E. CARDINALEM JULLIEN,
OCTOGESIMUM DIEM NATALEM ACTURUM

OACTOGESIMUM NATALEM*

 

Octogesimum natalem diem mox acturo, tibi quaecumque sunt fausta, candida, laeta percupimus, valde idcirco gavisi, quod Nobis offertur occasio tibi singularem caritatis affectum et egregiam existimationem, quibus te prosequimur, aperte declarandi. Id autem perlibenter facimus, quod ipse in Romana Curia, praesertim exacto tempore Auditor et postea Decanus Sacrae Romanae Rotae, nunc autem Purpuratorum Patrum Collegio ascitus, iuris peritia, sagacitate consilii, navitate praecipuus, praeclara tibi merita comparasti et comparas; ac multis ex causis honore ac laude dignus duceris. Nam pietate, modestia, comitate, sedulitate officii te omnibus acceptum, Nobis perquam carum praestitisti.

Deus, a quo omne donum perfectum et omne datum optimum proficiscuntur (1), iugi praesidio te muniat, gaudiis sanctis te recreet: diu felix terrestris lucis usura fruere, semper felix olim aeterna. Haec ominati tibi, Dilecte Fili Noster, « magno corde et animo volenti » (2) Apostolicam Benedictionem impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Octobris anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 15, pp. 849-850.

(1) Cfr. Iac. 1, 17.

(2) Macch. 1, 3.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana