Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD EPHRAEM
TIT. S. CRUCIS IN HIERUSALEM
S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM FORNI,
A SUSCEPTA EPISCOPALI DIGNITATE
QUINQUE IMPLENTEM LUSTRA,
DECEM AUTEM LUSTRA CELEBRATURUM EXACTA,
EX QUO AUCTUS EST SACERDOTIO

QUAMVIS A RELIGIOSO*

  

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quamvis a religioso animo semper oporteat Deo persolvi grates, quia nullum temporis momentum beneficiis caret caelestibus, secundum illud sacri Psaltae: Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi (1), tamen, faustis recurrentibus felicium eventuum memoriis, cum retrospecta clarior donorum magnitudo appareat, prorsus decet omnium bonorum Largitori sueto impensiores laudes et gratiarum actiones tribuere.

Hoc tibi, Dilecte Fili Noster, duplici ex causa hoc anno contingit; nam a suscepta episcopali dignitate quinque impleta celebras lustra, decem vero exacta, ex quo ad sacri presbyteratus gradum evectus es.

Istam geminam anniversariam memoriam iucundiorem et laetiorem facere cupimus, cuncta felicia et salutaria precantes ab Eo, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit (2).

Votis ominibusque autem gratulationes libenter innectuntur. Nam diuturnum per adhuc emensum aevi spatium Apostolicae Sedi gravium munerum perfunctione deserviens, facultatem assecutus es, ut de ea bene merereris. Praesertim in Aequatoriana Republica Apostolicus Nuntius ac postea in Belgio et in Luxemburgo idem nobile gerens munus, firma constantia, sedula officii conscientia, in gerendis rebus prudentia operam navasti, e qua uberes fructus editi sunt.

Quapropter Nos, merita tua praemio afficientes, te Purpuratorum Patrum Collegio ascivimus et sacro laticlavio honestavimus.

Deus te tueatur, sospitet atque munerum supernorum largitate afficiat, ut repetens labores, quos pro Eius gloria et animorum salute suscepisti, novo religionis studio exardescas et, Ecclesiae profuturis laudeque dignis inceptis generosas vires devovens, crescenti virtutis lamine eniteas.

Haec imo e pectore ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, et universis utrique sacro anniversario interfuturis Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IX mensis Februarii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LV (1963), n. 3, pp. 163-164.

(1) Ps. 144, 2.

(2) Cfr. Iac. 1, 17.

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana