Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXII


IN PONTIFICIO COLLEGIO
FOEDERATARUM AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
CIVITATUM IN URBE HABITA,
CENTUM IMPLETO ANNORUM SPATIO,
EX QUO SACRUM IDEM EPHEBEUM
CONDITUM EST
*

 Die 11 Octobris mensis a. 1959.

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii!

Plures easque gratissimas laetitiae sanctae causas optatus hic festus dies attulit Nobis, qui, Beatissimae Dei Genetrici Mariae dica:tus, hodie Nobis arrisit. Etenim primo mane in Petrianae Basilicae splendore Eucharisticam hostiam Deo immolavimus, adstantibus Evangelii praeconibus, quibus Crucifixi Servatoris effigiem tradidimus. Nunc vero ad hoc. Pontificium Collegium Foederatarum Americae Septemtrionalis Civitatum visendum atque ad vos alloquendos venimus, Venerabiles Fratres ae dilecti filii Nostri!

Centenarium hodie recolitis annum, ex quo sacrum lioc Ephebeum feliciter conditum est. Sollemnis huius celebrandae memoriae causa, frequentes e patriis oris huc advolastis, ut ob saecularem huiusmodi faustitatem, una cum Collegii Moderatoribus atque alumnis, debitas Deo grates ageretis, animorumque vestrorum pia panderetis gaudia: simul plaudentibus cunctis praeclarae Nationis vestrae sacrorum Antistitibus, sacerdotibus et Christi fidelibus, quos, etsi tanto spatii intervallo disiunctos, flagranti cantate adesse sentimus.

Quae gaudia participare cupientes libentissimi ad vos properavimus, vosque paternis gratulationis testificationibus veluti amplexamur, ut vobis vestratibusque significemus magnam esse amoris vim, qua Apostolica Sedes Nationem prosequitur vestram, ac praesertim Episcoporum ordinem catholicorumque universitatem.

Hac potissimum de causa has aedes ingressi sumus, quae solidis structuris in Ianiculo colle, in aérei Vaticaali tholi conspectu, amplae et orn.atissimae extolluntur. Ac laet.antem animum subit recordatio fausti illius diei, quo, sex abhinc annos, Decessor Noster ven. mem. Pius XII hoc sollemniter inaugurava aedificium, eiusque sacellum salutari precatione lustravit, postquam orationem singularis sapientiae pastoralisque sollieitudinis plenam habuit. Summo equidem studio, cum in Venetiano Patriarchatu essemus, de iis quae tane magnifico apparatu gesta sunt, in actis diurnis legimus ; nune autem, sic Deo benignissime disponente, Nobis gratissime contingit ut vobiscum primum a condito Ephebeo revolutum saeculum, in Pontificatus Nostri primordiis, celebremus.

Verum enim vero centum per hosce annos plurima eaque conspicua studìi amorisque signa fuere, quae Romani Pontifices huic praestiterunt Collegio ; nec sine providentis Dei consilio effectum est, ut idem Immaculatae Virginis Mariae splendoribus illustraretur. Suavissima Deiparae imago, quae in sacelli abside picta alumnis subridet, omnium in memoriam reducit, in aevumque reducet, primum fundandi Collegii consilium imm. rec. Pio IX tunc esse patefactum ab eoque probatum, cum ipse Augustam Reginam ab origine labis nesciam paucis ante diebus rite pronuntiaverat.

Qui Decessor Noster aptum Collegio vestro aedificium in hac Urbe emendum ordinandumque curavit; et altero nondum expleto mense, ex quo primis patuit alumnis, sacrum Seminarium paterne invisit atque in eo Eucharistica hostia litavit. Leo XIII imm. mem. per Apostolicas Litteras, quarum inscriptio « Ubi primum », sedulae curae ac praecipuae benevolentiae documentum eidein perspicue ostendit; cui, inter cetera, Pontificium nomen indi decrevit, ut ex ipsa appellatione clareret idem Romanis Pontificibus carissimum, ac proprium esse. Pari studio Pius XI Decessor Noster voluit ut, ad rebus Collegii magis magisque consulendum, certis normis Episcopornm Consilium e vestra Natione crearetur. Tempus prope Nobis deficiat, si huiusmodi propensae voluntatis signa enumerare velimus, a sereno illo Collegii ortu usque ad recentem novae huius sedis aedificationem, qua feliciter provideque cautum est, ut vetus domus novensilibus aliisque destinaretur sacerdot.ibus, qui sacrarum disciplinarum pleniorem perfeetioremgne seientiam cupiant adipisci.

Venerabiles Fratres et diletti filii!

Dum haec laetanti animo recolimus, summo Deo maximas gratiarum actiones vobiscum referimus, qui, deprecatrice purissima Virgine Maria, humanis consiliis divina subministravit auxilia. Magna quippe fuit cae¬lestis virtus, quae conditum Collegium omiimoda amplificatione donava! Parvus enim ille alumnorum numerus, qui tunc tredecim tantum fue¬runt, in manipulos auctus est, immo in fulgentia sacerdotum agmina, quae paciferos Ecclesiae Sanctae triumphos in inclita Patria vestra laete pepererunt : e quibus multi Romanae Purpurae fulgore, plurimi episcopali dignitate decorati sunt, omnesque, officii retinentes, suum quisque manus digne laudabiliterque tuentur.

Collegii autem progressiones mirum in modum catholicae rei incre- mentis in vestra Natione respondent : etenim, centum abhinc annos, Ecclesiae constitutio in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus ea adhuc ratione ordinabatur, qua regiones reguntur a Missionalibus excultae; ae nondum dioeceses omnes propria Seminaria instituere et alere valebant. Per progredientes autem aetates, catholici nominis momentum sensim continenterque erevit, quasi granum illud sinapis, quod « fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius » (1): vestrae enim dioeceses omnimodis auctibus floruerunt florentque, religiosam fidelium institutionem, catholicas scholas atque studiorum Universitates, caritatis opera omne genus, ac socialem actionem, quae clicitur, fovendo, ut praecipuarum tantum rerum mentionem faciamus.

Attamen silentio praeterire nolumus singulare illud orandi studium, quod in Patria vestra mirum in modum refloruit, praesertim per monachorum instituta, ubique in exemplum virescentia. Quae quidem curu ostendant plures catholicos homines apud vos exquisito iudicio flagran- tique Dei amore praeditos esse, Nobis vehementer laetandi beneque sperandi causam praebent.

Caritas autem vestra intra Patriae fines haud quieseit, cum per innu¬mera ìncepta auxiliaque munifica plurimorum egentiuin necessitatibus, in universo fere terrarum orbe, « hilares datores » subveniatis ; quam ob rem dubium non est, quin cc potens sit Deus omnem gratiam abundare tacere in vobis, ut in omnibus semper omnem suuflicientiam habentes abun¬detis in omne opus bonum » (2).

Tot inter merita priorem autem obtinent bruni eae sollicitudines, quae ad sacrorum alumnorum educationem attinent, quarum bina in Urbe aedificia praeclarissimum exstant monumentum.

Novum enim hoc erigendo Collegium, omnibus artis ac technicae rationis utilitatibus praeditum, ac vetus illud sacerdotibus destinando, luce clarius ostendistis velle vos potiora ac flagrantiora studia in Dei ministros rite formandos conferme. Ac iure meritoque: etenim, inter cetera nobilissima opera et consilia, ad Dei regnum constabiliendum et prolatandum apta, hoc princeps est opus, princeps est consilium.

Verum enim quanta est presbyterorum dignitas, quanta virtus atque efficacia! Sicut iarn in Encyclicis Nostris Litteris, quibus index Sacerdoni Nostri prirnordia, scripsimus, « semper oculis obversatur Nostris sacerdotis imago. Si sacerdos deesset, vel cotidiana ipsius opera deficeret, apostolica incepta omnia, ea etiam quae praesenti huic aetati maxime idonea videntur, quid tandem prodessent? » (3).

Cum igitur multa hodie ab Ecclesiae sacerdotibus requirantur, nihil prorsus est omittendum, quod ad auctiorem usque eorum institutionem conducat.

Praeterea, sacrum hoc condendo Ephebeum, ostendistis vos sacerdotes Romana institutione imbutos efficere voluisse: sacerdotes, dicimus, qui in Alma Urbe degentes, rei catholicae scilicet capite, ex ea virtutis fortitudinisque numquam cessuram hauriant undam.

In hac enim Urbe, ut ait Decessor Noster S. Leo Magnus, imperium illud a Deo praeparatum est, « cuius ad eos limites incrementa perducta sunt, quibus cunctarnm undique gemtium vicina et contigua esset universitas » (4). In ea Romanorum adhuc iura, instituta ac magnificentissima manent vestigia. In ea potissimum Petri fides adhuc Sanctam conglutinat Ecelesiam; in ea Martyrum fulgent sepulcra, qui « gloriosum san¬guinem fuderunt pro Dorranno » (5).

Qua de re, qui sacrorum alumni hac in Urbe degerint — et ea quidem aetate, qua futurae semina virtutis piena manu sparguntur — dubium non est quin mentem animumque non modo ad perfectum humanitatis cultura, qua haec Urbs in exemplum fioruit, sed potissimum ad plenum Ecclesiae sensum componant, quo germana sacerdotalis alitur dignitas.

Peractum saeculum praeclaro est documento haec vos fideliter tennisse, effecisse flagranter; atque hoc Ephebeum, quod labore ac sudore multo tam aptum splendidumque voluistis, in aevum usque munificum studium vestrum palam ostendet. Hi autem adulescentes, cum ad patrias oras iam Dei administri redierint, laetam erunt fecunditatis fermentum, qui totam fervefacient massam; hi ad officium suum seduli generosique incumbent, ac subinde nova germina educent atque colent, quae eorum vestigia persequantur. Quam ob rem, fas est laetam in animo spem concipere, Ecclesiam Sanctam faustis auctibus in Natione vestra continenter esse progressuram, novasque semper laudes esse parituram.

Vos denique, alumni, paterne hortamur, ut bonae spei, quae in vestra virtute reposita est, quam diligentissime fidelissimeque respondeatis. Quod ut eveniat, oportet ut « fervens desiderium in virtutibus proficiendi, amor disciplinae, labor paenitentiae, promptitudo oboedientiae » (6) vos cotidie custodiant ; ut ad futura munera, quae sine Dei grafia haud fruttuose teneri possunt, strenua sedulitate vos expediatis; ut excellentis virtutis species et forma vestras illuminet mentes, animos inflammet, ut, in hac Roma nobili apud Apostolorum Principis Cathedram formati, omnia prorsus sanctitatis ac diligentiae edatis exempla, quae laete a vobis exspectantur.

Summum Deum supplici obsecramus prece, ut sicuti per ante actum saeculum tanto favore Collegium prosecutus est, idem in posterum foveat, tueatur ae prosperet ; atque vota ex animo nuncupamus ut hie dies, quo vos optatam centenario cursu metam contigisse gaudetis, novas vires vobis omnibus afferat, ut exinde hilares atque indefatigati progredientes, uberiores in posterum laetandi causas vobis comparetis.

Quae paterna omina ut abunde confirmemus, atque ut propensam caritatem Nostram vobis iterum iterumque signifieemus, iugis superni auxilii auspicium vobis, Venerabiles Fratres ac diletti filii, quos hie libentissime coram aspicimus, omnibusque Collegii Moderatoribus at¬que alumnis, qui uunc sunt, vel in laboris campis iam desudant, cune-tacque Nationi vestrae, Nobis dilectissimae, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Anglico deinde sermone Beatissimus Pater haee verba addebat :

And now, repeating the thoughts expressed in Latin, We wish to tell you in your own language of the pleasure it gives Us to be able to Share with you the joy of this happy occasion.

On the Feast of St. Francis of Sales in 1860, a few weeks after the opening of the first school-year in the North American College, then in Via dell'Umiltà, the Holy Father Pope Pius IX celebrated Mass for the first group of students who had arrived in Rome. That event was not as solemn as the visit of the late Pope Pius XII six years ago, when He inaugurated the new College here on the Janiculum Hill.

Following in the steps of Pius IX, Whose memory We like to recall, and with the same benevolence cherished by Him and by all His successors up until Pius XII, here We are rejoicing in the solemnity of this day.

But Our visit to this beautiful edifice is not merely an evidence of Our participation in the College Centenary: We intend it also to be a manifestation of the warm affection which We cherish for your country, and especially f or its Hierarchy, priests and Catholic people.

We have always admired the vigorous faith of Our American child- ren, and particularly their unselfish devotion to the cause of charity. The flourishing condition of the Church in your great country, despite its youthfulness, is a splendid example of what loyal collaboration between zealous Bishops and pastors, and a. devoted people, can achieve under God's benign Providence.

During these humdred years, the North American College has kept pace with the growth and progress of the Church at home. We render heartfelt thanks to Almighty God for the manifold benefits bestowed upon it, and f or the copious spiritual fruits which have crowned the priestly mìnistry of its alumni.

In token of Our paternal interest in the College and its importamt work ; in token also of Our affection for the entire American Nation, so dear to Us ; and in pledge of abiding divine assistance, We cordially impart to you, Vonerable Brothers and beloved sons assembled here in Our presence, and to the Superiors, alumni and students of the College, Our paternal Apostolic Benediction.

To complete Our satisfaction and to add to your joy, We have pleasure in communicating a news item which — We are aware — will bring much consolation to all Our children of America. It concerne that flower of American piety, Mother Elizabeth Seton.

As a gesture towards the American Hierarchy visiting Rome for the College Centenary: as a result of Our special interest and of the good will of the Cardinal Prefect and of the members of the competent Commission: at the Sacred Congregation of Rites the Cause of Mother Elizabeth Seton has already passed the « antepreparatory » stage, and consequently, there is reason to hope that in a relatively short time the Cause inay pass through the remaining stages ami be bronght to a happy conclusion.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 770-775.

(1) Matth. 13, 32.

(2) 2 Cor. 9, 7, 8.

(3) A. A. S. LI, 1959, pp. 575-6.

(4) Serm. 82; ML 54, 423.

(5) Brev. Rom., Resp. in Comm. plur. Mart.

(6) De Imit. Christi I, 23, 4.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana