CONSISTORIUM SECRETUM
ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII*
Feria secunda, die XXVIII mensis Martii anno MCMLX,
in aula Palatii Apostolici Vaticani
Venerabiles Fratres,
Cotidiano insistentes labori, qui divinae gratiae munere sanctificatur, vehementi gaudio affici solemus, cum ii crebro Nos adeunt, quos adiutores habemus dignitate amplissimos et pro crediti officii ratione praecipuos in gubernanda Ecclesia Dei; qua in re haec libenter iteramus verba: Nos qui vivimus benedicimus Domino.
Perplacet enim Nobis opus, quod in omnibus Romanae Curiae Sacris Consiliis atque Officiis recte dispositeque fieri contingit, singulis diebus propius cognoscere; et affirmare gestimus saltem ad praesens usque tempus nihil extra ordinem habitum esse, ad illud opus quod attinet, nisi cotidianam sollicitudinem, quae animos omnium pungit iisque angorem inicit et anxietatem, propterea quod tot Sacri Pastores, Nobis sane carissimi, in ea versantur rerum condicione, ut aut nulla ipsorum notitia ad Nos perveniat aut praegraves iidem sustineant poenas ob fidem strenue atque intrepide Christo eiusque Ecclesiae servatam.
Maesto igitur animo egimus coetum, ut desideratissimi Cardinalis Aloisii Stepinac, Archiepiscopi Zagrabiensis, sacram recoleremus memoriam, quem arbitrari Nobis libet caelitus praesidio obtegere terram natalem suam, in qua ipse ac Sancta Ecclesia tot pertulerunt cruciatus; ac dolore perculsi Nobiscum reputamus vexationes crudeles pluribus in locis ingravescere, saevioresque fieri, contra religionem, christianum civilem cultum, debitamque libertatem, qua singuli omnesque simul homines fruantur oportet.
Calamitosis ergo temporibus, quae adhuc perdurant, urgetur Ecclesia; quod nos impellit, ut preces fundere incensis pergamus mentibus et coniunctis animis dolores participem.us, unde communia merita et, quemadmodum fore confidimus, pignus victoriae expectamus in multa patientia.
Verum autem solacium recentioribus hisce temporibus cepimus ex eo, quod Prima Synodus Romana felici est exitu peracta.
Summum enim studium et consensio sacri Cleri, qui, can dida apertaque pectora pandens, pluries animum commovit Nostrum, documentum praebuerunt voluntatis ardorisque sacerdotalis et apostolici; quod quidem valuit ad pios sensus excitandos, spem.que attulit bonam vitam religiosam christianamque talem esse futuram, ut praeclariores aetates Romae adaequaret, quae sedes est Petri eiusque apostolici muneris, et perinde ac Lateranensis Basilica, omnium Ecclesiarum mater et caput.
In hoc Consistorio, quemadmodum in utroque evenit, quod antea celebravimus, res potior est novorum Patrum CardinaIium creatio; qui nunc quidem nova amplioreque etiam ea ratione electi sunt, ut terrarum ambitus, unde essent arcessiti, patesceret latius; scilicet in Sacrum Purpuratorum Patrum Collegium cooptati sunt lectissimi optimeque meriti Viri ecclesiastici, qui ad sat magnas pertinent Dominici gregis partes, quae, in longinquis quidem regionibus dispositae, tamen religiosae vitae actione commendantur, multamque de se faciunt exspectationem. Itaque inter Purpuratos Patres erit unus e Japonia, unus ex Insulis Philippinis, unus e Tanganica in finibus Africae Orientalis: omnes pariter Sacri Ecclesiae Senatus Principes creati ad gloriam Dei, qui populos ad sanctimoniam vocat nullo habito discrimine linguae, generis, coloris, et ad cunctos eundem faustum nuntium iubet afferri, secundum illud: Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creatvrae: docete omnes gentes (1).
Hic eventus, qui in Ecclesiae fastis et in populorum annalibus primum recensetur, veterem doctrinam piane confirmat nec non morem antiquitus traditum, quem catholica Ecclesia viginti saeculorum decursu fideliter servavit; a tempore nempe, quo Philippus diaconus baptismum contulit potenti administro reginae Candacis Aethiopum, ut Sanctus Lucas in Actibus Apostolorum testatur (2), usque ad miranda prorsus incrementa quae nostra aetate sacrae catholicae Missiones in Africae regionibus susceperunt, ad quas quidem oculos mentemque Nostram non sine suavi animi delectatione firmaque spe convertimus. Christus Iesus, qui omnium hominum omniumque populorum Redemptor est, sua cuique Nationi matura tempora praestituit; Ecclesia autem harum Nationum progressibus materna cura adest, dolet et solarium ipsis affert, si asperrimae rerum adversitates forte occurrant, earumque glorias ac partas spirituales victorias exsultans celebrat meritaque laude prosequitur.
Magna quidem suavique animi dulcedine afficitur sacerdos, quotiescumque mane sacris operatur, propterea quod preces Canonis incipit caelesti Patri Divinum Sacrificium offerendo, una cum Filio eius Iesu, in primis pro Ecclesia sancta catholica, ut eam « pacificare, custodire, adunare et regere » dignetur « toto orbe terrarum ». Diligenter vim perpendite horum quattuor verborum: pacificare, custodire, adunare, regere toto orbe terrarum, quae quidem in mentem revocant illam vitae ubertatem illamque spiritualis regiminis firmitatem, quibus Ecclesia Dei, utpote una, sancta, catholica et apostolica, in amplissimis suis tabernaculis perfruitur.
Has Ecclesiae notar luculenter significat ipsum Sacrum Cardinalium Collegium, praeclarissimis Viris hodie auctum, qui ex nobilibus Dominici gregis partibus orti sunt, quae plura iam saecula spirituales catholicae Ecclesiae divitias piene assequi contendunt.
Alterum autem Concilium Oecumenicum Vaticanum celebrandum, ad quod curas cogitationesque Nostras convertimus, quodque magno iam cum gaudio, non sine quadam animi trepidatione praestolamur, tertiam hanc Patrum Cardinalium creationem, utpote novis opportunitatis rationibus innixam, magnopere suadet eique non leve tribuit momentum.
Concilium Oecumenicum profecto opus grande est, idemque ingentem virium copiam expostulat; quae quidem, sì a viris suppeditetur, qui amplissima auctoritate polleant atque ad varias Nationes pertineant, id commodi procul dubio afferre potest, ut nempe clarius innotescant diversae locorurn necessitates, ut melius varia doctrinae disciplinaeque capita declarentur, utque christianae vitae christianique apostolatus incrementum efficacius promoveatur.
Interea autem Patrum. Cardinalium complurium nominatio, quas e diversis terrarum orbis partibus, postremis hisce mensibus, Nobis deligere placuit; prosper exitus Dioecesanae Romanae Synodi nuperrime celebratae; copiosa, quae ad hanc Apostolicam Sedem afliuunt, responsa, ad multiplices quaestiones spectantia, quae singulis catholici orbis Episcopis propositae fuerant, ut de iisdem libere mentem suam aperirent, itemque responsa, quae pariter a catholicis studiorum Universitatibus atque ab Institutis omnibus, sacrae doctrinae altius excolendae destinatis, exspectantur, quandoquidem haec etiam studiorum domicilia ad respondendum sunt invitata; adsidua denique et solacii piena observantiae testimonia, quae personae Nostrae, quamvis exiguae et humili, omnes Patres Cardinales, Episcopi, Clerus ac totius orbis gentes exhibent: haec omnia, dicimus, id efficiunt, ut Nos pace quadam sancta et placidissima fruamur, ac serena fiducia futurum prospiciamus aevum.
Quam ob rem, ex hoc compositi animi tranquillitatis voluti culmine, ad quod ipse Christus Dominus Nos perduxit, intentos sollicitosque mentis oculos ad domesticorum convictuum populorumque vicissitudines convertimus. Atque interdum penitus commovemur, cum tantas conspiciamus hominum miserias, dissensiones, resque incertas, quae socialem turbent vitam publicasque necessitudines mutua suspicione infirment.
In rerum humanarum alternis vicibus non modo veritas atque iustitia inquiratur atque aestimetur oportet, verum etiam incepta om.ne genus peragantur, quae ad temporalis vitae cursum attinent.
Qua ex causa, cogitationum rationumque discidia oriuntur et gliscunt, eo perniciosiora, quo magis a Iesu Christi exemplo doctrinaque desciscitur, Cuius Redemptio ad totam hominum pertinet vitam, omnesque hominum res puriores reddit, collustrat atque elevat.
Venerabiles Fratres!
Concedat miserentissimus Deus universo Episcoporum sacerdotumque ordini supernae gratiae affluentiam, qua freti gravissima munia, ad quae agenda vocati sunt, absoluta fidelitate exsequantur; ita ut ex iis omnibus, quae in sacro ministerio et in divino nuntiando verbo agunt, aeque atque ex hodierno sollemni Patrum Cardinalium coetu una cum Christi Vicario congregatorum, talia praebeantur exempla, quae populis eorumque ductoribus animum ad bene vivendum recteque agendum addant, eosque amabiliter inducant ad consilia inceptaque arcto foedere socianda, quae laetam concordemque pacem praestent.
CREATIO ET PUBLICATIO
PATRUM CARDINALIUM
Iam nihil aliud restat, Venerabiles Fratres, nisi ut ad illud gradum faciamus, cuius praesertim causa vos hunc in amplissimum consessum convocavimus. Mens Nobis est, ut nostis, in Sacruiii Collegium vestrum lectissimos Praesules cooptare, qui vel in variis Romanae Curiae muneribus obeundis, vel in regendis sibi creditis Dioecesibus, sollertem, prudentem actuosamque navarunt operam, multumque ad christianae religionis contulerunt incrementum.
Hi sunt:
ALOISIUS TRAGLIA, Archiepiscopus titulo Caesariensis in Palaestina, sacras in Urbe vices gerens;
PETRUS TATSUO DOI, Archiepiscopus Tokiensis;
IOSEPHUS LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis;
BERNARDUS IOANNES ALFRINK, Archiepiscopus Ultraiectensis; RUFINUS I. SANTOS, Archiepiscopus Manilensis;
LAURIANUS RUGAMBWA, Episcopus Rutaboënsis;
ANTONIUS BACCI, ab Epistulis Pontificis Maximi ad Principes.
Praeter hos, qui nominati sunt, adlegere in Collegium vestrum decrevimus praestantes alios viros tres: quos tamen in pectore reservamus.
Quid vobis videtur ?
Itaque auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et publicamus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales:
Ex Ordine Presbyterorum:
ALOISIUM TRAGLIA,
PETRUM TATSUO DOI,
IOSEPHUM LEFEBVRE, $ERNARDUM IOANNEM ALFRINK, RUFINUM I. SANTOS,
I,AURIANU1bI RUGAMBWA.
Ex Ordine Diaconorum:
ANTONIUM BACCI.
Item tres alios, ut supra diximus; Cardinales creamus et in pectore reservamus, quandocumque arbitrio Nostro renuntiandos.
Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Pa+tris et Fi+lii et Spiritus+Sancti. Amen.
Reliquum est ut Ecclesiis, suo viduatis Pastore, consulamus.
* AAS 52 (1960) 321-327.
(1) Marc. 16, 15; Matth. 28, 19.(2) Cfr. Act. Ap. 8, 26-40.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana