Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
MEMBRIS ET CONSULTORIBUS SECRETARIATUS
PRO UNITATE CHRISTIANORUM ASSEQUENDA
 CONCILIO OECUMENICO VATICANO SECUNDO
 APPARANDO*

Die VIII Martii mensis, a. 1962

 

Venerabiles Fratres et dilecti filii,

Occursus Nostros prosequentes, quos habere consuevimus vobiscum, scilicet cum Ecclesiasticis viris, qui Consiliis et Secretariatibus praeparandi Concilii Oecumenici adlecti sunt, gaudemus vota Nostra interserere vestris, animum Nostrum vestro adiungere.

Preces, quas admovere Deo soletis, vestra christianae prudentiae et caritatis singularis exercitatio, opera studiumque, quibus vacatis, iugiter et concorditer aptantur verbis Domini nostri Iesu Christi, cum iis, quae Divinus Salvator docuit et passus est, conveniunt.

Postremis tribus annis, memorias Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum recolentes, saepe saepius de rebus ad Oecumenicum Concilium attinentibus, cum os Nostrum undique venientibus fudit sermones, tractavimus. Praegrande profecto hoc est opus, praegravis inceptio, quae universi catholici orbis ardentia excitat studia.

Contingit sane, ut veluti vehemens spiritualis originis ventus Orientis et Occidentis plagas decurrat atque exspectationem spemque commoveat eorum, qui christiano nomine decorantur. Horum ad celsi momenti utilitatem provehenda,m novistis a Nobis susceptum consilium, quod quidem in Apostolicis Litteris mota proprio datis Superno Dei nutu patet : « Quo autem magis ostendatur Noster amor atque benevolentia erga eos, qui christiano nomine decorantur, sed ab hac Apostolica Sede sunt seiuncti : utque ii Concilii labores segui possint viamque facilius invenire ad illam unitatem assequendam, quam «Iesus Christus a Caelesti Patre flagrantibus postulavit precibus ", peculiaris Coetus seu Secretariatus instituitur, qui moderatorem habebit unum ex S. R. E. Cardinalibus, Nobis deligendum, eodemque modo ut Commissiones supra memoratae constituetur » (1).

Maiora dicimus : ubicumque in terris homines recti et metuentes Deum sunt, ii, aliquo modo, scientes aut inscii, adventui Regni Dei adiutricem opem conferunt.

Hac in re Ecclesia catholica pro officii sui conscientia summopere annitetur, ut hodiernis necessitatibus pastoralis muneris obviam eatur. Tutae adstruentur normae et praescripta legum condentur, ut mentes animique probe planeque religionis luce et praesidiis communiri possint. Meminisse iuvat verba, quae in Tridentini Concilii postrema oratione Hieronymus Ragazzoni, Venetus, Episcopus Nazianzenus et Coadiutor Famaugustanus habuit. Enimvero doctissimus ille Antistes, postquam peractorum in sacrosancta Synodo laborum epitomen peregit, o quam humaniter et prudenter de seiunctis fratribus mentionem fecit : « Quae cum ita sint, licet optandum (ut initio dicebam) summopere fuisset, ut una cum illis haec agerentur, quorum potissimum causa tractata sunt : absentium tamen etiam incolumitati atque saluti ita provisum est, ut alla ratione provideri, si adfuissent, non potuisse videatur ... Medicamentum quidem salutare compositum ac paratum iam diu habemus : verum, si morbum debet expellere, sumendum est, ac per venas in omne corpus diffundendum. Poculo hoc salutis nos primum inebriemur, carissimi, et vivae atque loquentes leges simus, et norma quasi quaedam ac regula, ad quam aliorum actiones, et studia dirigantur » (2).

Dilectus Filius Noster Cardinalis, qui huic Secretariatui praeest, aperto in lumine posuit labores, quos tantae rei causa ipse et adiutores eius adhuc impenderunt, atque ita effecit, ut futura, quae sperantur et exspectantur, latissima quadam visione patescerent. De sollerti et cogitata exhibita opera iis gratulamur eisdemque optamus, ut quod feliciter incohatum est felicius prosequatur, et fructum gignat opimum. Quod ut e sententia contingat, praesentissima Dei auxilia invocamus, horumque pignus Apostolicam Benedictionem vobis hic adstantibus peramanter impertimus.

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 3, pp. 178-180.

(1) A. A. S.  LII (1960) p. 436.

(2) Canones et Decreta Sacrosancti Oecumenici Concilii Tridentini, Romae 1904, p. 275.

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana