Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
HABITA POST EXACTOS LABORES
SESSIONIS SEXTAE
COMMISSIONIS CENTRALIS
CONCILIO OECUMENICO VATICANO SECUNDO
 APPARANDO*

Die XII Maii mensis a. 1962

 

Venerabiles Fratres et dilecti filii.

In praesenti, quam vobiscum habemus, congressione, aptissime usurpare possumus verba, quibus Introitus hodiernae Missae in honorem SS. Martyrum Nerei, Achillei, Domitillae et Pancratii contexitur : Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes in misericordia eius (1). Enimvero, quo propinquius Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum acceda, non sine mediocri animi oblectamento, eo alacriora conspicimus fieri studia ad illud digne parandum, ac de eo communem exspectationem vigilantiorem evadere. Profecto Dominus spei in misericordia sua positae benigno vultu arrisit.

Attenta mentis consideratione prosecuti sumus hanc sessionem Supremi Consilii Concilio Oecumenico apparando praepositi, in qua lineamenta et adumbrationes rerum, in Concilio pertractandarum, expensa sunt, non minus numero quam naturae suae momento et pondere praegravia.

Libenter animadvertimus in disceptationem vocatas esse tum quaestiones theologicas, magni quidem faciendas, utpote quae ad Ecclesiam, ad christiani coniugii sacramentum, ad familiam spectent; tum quaestiones ad morum disciplinam attinentes, quibus in universum considera ntur multiplices ecclesiastici regiminis formae apud Orientales et Occidentales; tum denique quaestiones pastorales, quae in huius temporis adiunctis summas exquirunt curas, inter quas praecipue recensendac sunt dioecesium administratio et religiosa christifidelium institutio.

Labores, quos hactenus insumpsistis, animum ad spem bonam merito erigunt. Procul dubio Oecumenica Synodus ob argumentornm non modo granditatem, sed praesertim multiplicitatem, graves varii generis difficultates affert, quas omnes cogitationi subenut, nostrae. Eaedem profecto parvipendendae non sunt, sed potius redigendae in complexiorem numerum rerum, ad quas suo loco congruenter et apte expediendas elaborandum est. Sive cum praesentes labores ad Concilium Oecumenicum apparandum consideramus, sive etiam cum ad eiusdem celebrationem proxime habendam mentem intendimus, pax et tranquillitas penitus insident animo Nostro. Fiducia Nostra alitur et fulcitur etiam actuosa navitate eorum Officiorum, quae hac in re nunc adiutricem Nobis operam praestant, et eorum quoque, quae eandem ob causam in posterum constituenda erunt.

Concilium in quibuslibet suis temporis et rerum adiunctis — cum nempe paratur, indicitur, peragitur — magnam pectoris firmitudinem exposcit et flagitat. Firmitas animi Nostri, altis actis radicibus, fide innititur. Saepe Concilium Oecumenicum felici nomine nuncupatur veluti caelestis lucis et gratiae nova Pentecoste, quae Ecclesiae Catholicae atque etiam universo hominum generi salutarium fructuum copiam comparabit.

Spes Nostra, humili sed ferventi mentis obsequio, in Deo collocatur, atque in caelesti ipsius gratia, prosperi successus pignore, secura consistit.

Ad huiusmodi felicem rerum eventum, Oecumenici Concilii Patres procul dubio omnibus viribus adlaborabunt.

In libera disceptatione, quam utilitas ipsa sacri Coetus exiget, iidem Patres validum adiumentum procul dubio excipient e praevia triennali opera, ad quam moliendam ingenia viresque vos contulistis.

Curas Nostras etiam eo convertimus, ut Officium edocendis diurnariis ampliore forma constituatur, ex quo fiet, ut publica opinio tanta super re congruenti catione instituatur. Venerabiles Fratres ac dilecti filii.

Ut ex Introitu Missae auspicium huius congressionis sumpsimus, ita pariter ex hodiernis Breviarii lectionibus opportuna monita haurire possumus, quae ad labores, in quos incumbimus, apte pertinere videntur.

Etenim gentium Apostoli verba, quae ibi referuntur, salutariter in memoriam revocant, evangelicae doctrinae praedicationem omni tempore difficultates coniunctas habere. Vanum sperare est, fore tempus aliquando, quo in terris perfecta tranquillitate frui liceat; ac prorsus falluntur qui putent, veritatis inimicum eandem semper faciem osten- dere. Quapropter caveamus ne spem nimiam positam habeamus in ope atque favore, quae terrena instituta cuiusvis ordinis nobis polliceri possint; quae omnia instituta — sive eorum agendi ratio est honesta sive improbanda — ad bona corporis et ad rei oeconomicae progressum potissimum semper spectant.

Moesto animo fatemur, at non pavidi aut spe destituti, regnum huius mundi saepe ac multum nobiliora hominis studia atque desideria compescere, animorumque praepedire profectum, qui ad caelestem beatitndinem conducit.

Nos vero — idque expedit iterum asseverare — pro Regno Dei huc una convenimus ; quamobrem fulgeat omnino oportet uniuscuiusque nostrum exemplum, dum sanctissimae huic provehendae causae in bonum universae hominum familiae operam damus.

Quam ad rem optime quadrant quae de Sancto Paulo in hodiernis Breviarii lectionibus leguntur. Studiosa enim cura, qua homines de Concilio Oecumenico edoceri exoptant — quorum tamen opinio varia est ob rerum ignorationem vel ob minus plenam quorundam nuntiorum evulgationem — in memoriam revocant ea quae circa gentium Apostolum accidebant in suo conducto : ... venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Iesu ... a mane usque ad vesperam (2).

Hoc in Catholicae Ecclesiae veluti centro, apud sacras Petri memorias, idem per nos nunc absolvitur et perseverat ministerium, quod Petri et Pauli proprium fuit. Ut Apostolorum Acta narrare pergunt, Paulus mansit biennio in suo conducto (3). Quanta suavitate huiusmodi verba pollent, quibus hodierna Matutini lectio concluditur? — Haec enim robur nobis et animum addunt ad nostros prosequendos labores, quotquot in Oecumenicum Concilium apparandum incumbimus. Etenim, ut sacrae Litterae docent, Paulus suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, praedicans regnum Dei, et docens quae sunt de Domino lesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione (4).

Utinam caelestis gratiae auxilio Deus adiuvet et confirmet proposita haec nostra, quae generoso animo omnes concipimus; cuius quidem gratiae auspex est Apostolica Benedictio quam vobis universis peramanter in Domino impertimus.


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 7, pp. 397-399.

(1) Ps. 32, 18.

(2) Act. 28, 23.

(3) Act. 28, 30.

(4) Act. 28, 30-31.

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana