Index   Back Top Print

[ IT ]

LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII

INTER MULTIPLICES*

AD EMUM CARDINALEM IN URBE

VICARIUM DE SPIRITUALI RECESSU PERAGENDO A CUNCTO ROMANO CLERO, NEMINE EXCEPTO

LEO PP. XIII

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Eme Cardinalis.

Inter multiplices, quas pro Apostolici Ministerii nostri officio conservandae augendaeqite in Italia Catholicae Religioni, curas impendimus, ea potissima est, quae Clerum spectat, in quo et Fidei Christianae projectus, et animarum salus maxima ex parte nititur. Quapropter quoties opportuna Nobis sese obtulit occasio, etiam atque etiam hortati summ, ut Clerus non modo firmo, veraque scientia, sed speciali modo virtutibus sacerdotalibus ac spiritu mere ecclesiastico, qui idem ac summi atque aeterni Sacerdotis Christi Iesu Spiritus est, instruatur.

Sed Cleri huiusmodi habendi necessitas longe maior est, ac magis quam alibi Romae persentitur. Hic enim in catholici Mundi capite, in Sanctissimae nostrae Religionis centro, quo Catholici ab omnibus Terrae partibus conveniunt, ut Fidei suae solamen ac robur ibi conquirant, hic, inquam, magis quam alibi, necesse est, ut eorum vita, mores atque opera, qui lux Mundi et sal Terrae nuncupantur, vwidiori ac fulgenjtiori lumine splendeant, ut omnes inde virtutem edoceantur et ad reete agendum exstimulentur.

Proinde quemadmodum eum omnibus Italiae Episcopis nuper egimus, ita, imo multo plus, necessarium arbitramur, Emi Cardinalis, super hoc maximi momenti argumentum sedulam attentionem vestram excitare.

Peculiares Urbis Romae conditiones, maior virorum Ecclesiasticorum numerus, qui huc ab omni regione concurrunt, ampliorem proferto curam ac solertiam exigunt, ne Cleri disciplina hisce de causis detrimentum patiatur, aut qtddquam de sua efficacia amittat.

Iustum quidem est hic honorem laudemque tribuere tot Ecclesiasticis Viris, qui virtutum exemplar se praebentes, ac zelo pleni sacri Ministerii et christianae Charitatis operibus sedulo dediti, in obsequio et sincera animi adhaesione huic S. Sedi, et Iesu Christi Vicario, in obedientia atque observantia erga suos Praesules, ac demum in Spiritu unionis et concordiae, omnium maxime tutam suorum recte factorum cautionem, selectiorum coelestium munerum fontem, suorumque piorum conatuum efficaciam, repositam esse persentiunt. Per ipsos praeclarae Romani Cleri traditiones prosequuntur, qui tot tamque splendida exempla posteris imitanda reliquit; et quorum nonnulli etiam Sanctorum honoribus digni habiti sunt.

At vero nemo ignorcd christiani nominis hostes in omnibus, iisque variis, belli forints, quod in Ecclesiam inferunt. Romam semper ac praecipue spectare, et contra ipsam suas conferre vires. Ita nimirum et contra Clerum hic tenebrosum opus incoeptum est nefaria intentione eum infamandi, discedendi, alienandi a legitimis Praesulibus, atque rebellem efficiendi horum auctoritati. Ad hunc finem omne medium bonum autumant. Sed quod maximopere deplorandum est atque dolendum docemus, id est, etiam inter ipsos Ecclesiasticos viros aliquem reperiri posse, qui officiorum suorum et sanctitatis quo insignitus est, Characteris oblitus, in haec adeo scelerata consilia perficienda exequendaque operam suam conferre audeat.

Hisce de causis absque mora ac totis viribus praesenti periculo prospiciendum est. Atque illud permagni referre arbitramur, ut iuniori Clero educando omnium diligentissimae ac maxime assiduae curae, prudentissimum iudicium, atque omnes perquam solertes cautiones adhibeantur in admittendis in sortem Domini iis qui ex aliis Dioecesibus huc adveniunt, nec utrorumque nimio plus suo quisque arbitrio relinquatur; sed tum quoad suae vitae rationem, tum vero etiam quod spectat sacrorum munerum atque officiorum suorum exercitium, noverint se, sub vigili continenter oculo Praesulum versari, et severae ac sapientis disciplinae salutare froenum iugiter persentiant. Sed in primis ut omnes eo sanctitatis, abnegationis, Sacrificii ac zeli spiritu, qui sacri ipsorum charaeteri propriusest, quique illos veros efficit Christi Ministros, animentur oportet.

Ad quod obtinendum nil opportunius esse potest, quam eosolem ad se spiritualium exercitiorum causa congregandos idemtidem advocare; quae quidem exercitia vitae emendationi, perseverantiae in bono obtinendae, novoque robore spiritui in mediis periculis, ac tot animorum evagationis causis, quas Mundus exhibet, impertiendo, mirabili pollent efficacia.

Scimus equidem, hic pium spiritualis secessus per Ecclesiasticos Viros celebrandi morem iam vigere. Sed Nos aliquid speciatim expetimus : nimirum ut universus Romanus Clerus, quin ullus exinde excipiatur, proxime insequenti anno, per aliquot dies saero recessui et supplieationi vacet.

Vobis, Eme Cardinalis, omnia quae huic nostrae voluntati exsequendae necessaria sunt, apte disponendi curam committimus: et pro certo habemus fore, ut omnes Ecclesiastici Viri invitationi nostrae Iubentes respondeant; votaque nostra atque consilia obsecundantes, ex hoc adeo praecellenti beneficio, quod iisdem Deus ipse praebet, uberrimum illud ac maxime stabile spirituale emolumentum capiant, quod nos vehementer optamus.

Huius rei obtinendae gratia, amplissima Coeli munera ipsis adprecamur, Vobisque, Eme Cardinalis, ac toti Clero Populoque romano apostolicam benedictionem esc corde impertimus.

Dat. e Vaticano die XVIII Decembris MDCCCLXXXIX.

 

LEO PAPA XIII


 

*A.S.S., vol. XXII (1889-90), pp. 337-341.  

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana