Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA ]

LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS
PAPAE XIII AD ANTISTITES PERUVIAE*

 

Inter graves ac multiplices curas, quibus, ex supremi Apostolatus munere, assidue distinemur ac premimur, litteras officii plenas libenti animo accepimus, qua vos, Venerabiles Fratres, post celebratos in Limensi urbe conventus, ad Nos dedistis. — Eas equidem perlegentes, pro paterna, quam in vos retinemus gentemque vestram, caritate, delectati magnopere sumus de iterato erga Nos et hanc B. Petri Sedem amoris fideique testimonio; maxime vero gavisi de concordi studio, quo Nostris optatis obsecundantes coivistis simul ad summa religionis negotia trectanda et ad mores optimo in grege provehendos, quem Spiritus Sanctus posuit vos regere (Act. 20, 28).

Probamus certe admodum, Venerabiles Fratres, hanc voluntatem, quae pastoralem curam vestram ostendit ut commissi vobis fideles in catholici nominis sinceritate persistant.Placet nihilominus nova veluti currentibus addere incitamenta, ut ea nempe, quam iniistis, via pergentes strenui, coetus eiusmodi, pro rerum opportunitate ac necessitate, frequentetis. Persuasum etenim Nobis est, ex perpetuo Ecclesiae more ac sententia, quod ediximus pluries, longe validius adversus gliscentes et invalescentes circumquaque errores pugnatum iri, ac religionis sanctissimae rationibus securius firmiusque prospectum, si, collatis consiliis communicatisque propositis, sacrorum Antistites arctius inter se iungantur.

Harum vero congressionum quo ampliores habeantur fructus et largiora inde in gentem vestram commoda deriventur, ex Nostra religiosarum rerum, ut in Peruvia, notitia, et ex ardenti quo tenemur desiderio, catholicum nomen apud vos laetiora in dies capere incrementa; libet, Venerabiles Fratres, quaedam enucleatius commendasse vobis, ad quae sollicitos prae ceteris intendatis animos. Ea quippe sunt, quae apprime valent ad fidei viam muniendam et ad Ecclesiae efficacitatem explicandam; quae Nos idcirco, et crebris editis communibus documentis, et singularibus ad Episcopos datis litteris, inculcare nunquam destitimus.

Quod primum igitur est, eo studiorum vestrorum sperabunt praecipua, ut opportuna adiumenta excogitetis, quibus in alumnis sacri ordinis, non modo disciplina morum servetur sancte, verum etiam doctrinarum acquirendarum stet vivax ardor; quo fiat, ut quae inter ephebos in spem Ecclesiae succrescentes inclinari forte ac languescere studia, in eum adducantur splendorem, quem Nos iure optamus, quamque religionis expetunt tempora. Nostis enim, Venerabiles Fratres, id fuisse Dei providentis consilium, ut, quo primum pacto fortissimis martyribus usus est ad apertam tyrannorum vim saevitiamque frangendam, ita ut martyrum sanguinem semen christianorum faceret; eodem pacto viros insigni sapientia nullo non tempore destinant, qui veritatis thesauros, quos Unigenitus Filius e sinu Patris in terras detulit et Ecclesiae concreditos voluit, non sacra solum auctoritate, sed vel humanae rationis praesidiis tuerentur. Nunc autem, quum perversarum opinionum contagione infecta et corrupta sint omnia ac, specie progredientis doctrinae, sapientiae a Deo traditae obsistatur maxime et repugnetur; pronum est intelligere, iis defensoribus opus esse, qui, omnígeno armorum genere e scientiis deprompto, parati semper (I Petr, 3, 15) sint, uti monet Apostolus, ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea, quae in nobis est, spe; et exhortari in doctrina, sana, et eos qui contradicunt arguere (Tit. 1, 9). In moderanda vero pro Seminariis vestris studiorum ratione, vobis, Venerabiles Fratres, ob oculos esse volumus quae Nosmet encyclicis litteris ea de re praescripsimus. Ut nempe in philosophicis disciplinis tradendis maximus Angelico Doctori Thomae Aquinati habetur honos, et quae ex eius voluminibus iugi et praedivite vena dimanat sapientia, ab romanis Pontificibus perpetuis honestata laudibus, studiosae iuventuti large effuseque impertiatur. Tum physicarum doctrinarum studia ne negligantur, nam, praeterquamquod tanto nunc sunt in pretio, inde potissimum catholicorum dogmatum osores argumenta petunt ad illorum veritatem debilitandam; quapropter cavendum ne in sacro Ordine desiderentur qui, ad huiusmodi bellum prudentes, eisdem ipsorum armis adversarios homines evertant, errores refellant. Demum quae nuper de Biblicis studiis excolendis ediximus, religiose custodiantur. Haec si praestandis, et Clerus florebit honore suo et Ecclesiae laus manebit, quae semper optimorum studiorum fautrix et altrix est habita vereque habenda est: vobis praeterea idonei homine praesto erunt, qui, vocati in partem ministerii vestri, magno vobis erudiendis populis pietatique fovendae usui futuri sint et adiumento.

Iam alterum quod vobis intime volumus commendatum, illud est ut curiones paroeciis regundis praeficiantur quam qui optimi. Etenim qui ad hoc munus, honore quidem et auctoritate plenum at salebris curisque plenius, provehuntur, ii sunt, quos sibi Episcopi pastoralis sollicitudinis socios adiungunt, quibusque praecipuis utuntur adiutoribus ad informationem eorum qui Christo credunt in vitam aeternam (I Tim. 1, 16). Curiones namque sibi Christus assumit ut vigilias fideles agitent, ne populus Dei sanctus impressione hostium periclitetur ac detrimentum capiat. Animarum veluti patres constituuntur quae ad imaginem Conditoris factae (Apoc. 14, 4) emptae sunt Deo et Agno, non corruptibilibus auro vel argento, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi (I Petr. 1, 18); eas igitur iterum parturiunt oportet donec formetur Christus in illis (Gal. 4, 19). Pastores sunt, qui, nisi in mercenariis censeri malint, debent oves suas agnoscere, verbi Dei pabulo nutrire, sacramentorum praesidio instruere; factique ipsi forma gregis, habentes mysterium verbi in conscientia, pura (I Tim. 3, 9), sic plebem creditam moderentur, ut Apostoli verba usurpare possint: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. 14, 16). Postremum angelorum loco habentur merito, quos mittit Deus ante populum suum, ut custodiant illum in via (Exod. 23, 20), ac medios per hostes introducant in locum quem paravit, civitatem sanctam Hierusalem, paratam revelari in nobis in tempore, novissimo (I Petr. 1, 5). Haec quum ita sint, videtis, Venerabiles Fratres, quanta vobis industria sit opus in curionibus deligendis, quanta quamque assidua vigilantia ad eosdem in officio continendos. Homines esse tales necesse est, quibus ea Domini congruant: Vos estis lux mundi, vos estis sal terrae (Matth. 5, 14); caritate igitur et animarum studio incensos, qui non quaerant quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, parati labores perpeti ac porro animam pro ovibus ponere. Nam qui turpis lucri gratia vel humanis ducti rationibus tam arduum verendumque munus suscipere contendant, qui convenienti vitae sanctimonia doctrinaque careant, ii penitus arcendi sunt ; mercenarii sunt enim, nec intrantes per ostium, ac sal infatuatum quod ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus (Matth, 5, 13).

Et haec quidem in eorum utilitatem spectant; qui iam septis dominici gregis feliciter continentur. At vero apud vos adsunt, Venerabiles Fratres, qui, nondum vocati in admirabile lumen Christi (I Petr. 2, 9), sedent adhuc in tenebris et in umbra mortis (Luc. 1, 79); oves quae perierunt, quas oportet vos adducere ad pastorem summum animarum Iesum. Civitas etenim Dei viventis, Ecclesia Christi, nullis circumscripta limitibus, ad salutem omnibus patet: vis nempe eius est, ab ipso divino Auctore tributa, ut attingat a mari usque ad mare et latius in dies proferat locum tentorii sui et pelles tabernaculorum suorum (Is. 54, 2), unde et catholica iure ac merito nominatur. Scimus equidem probeque novimus, hanc populorum accessionem ad Sion montem a divina gratia repetendam, Deique esse christiano nomini incrementum dare; nemo enim venit ad Filium nisi Pater traxerit eum (Io. 6, 44): hoc tamen tenemus Dei miserentis esse consilium, Redemptoris nostri facto ac doctrinis testatum, ut mortales homines ipsius Dei operi in salutem animarum obsecundent. Fides namque, monente Apostolo, ex auditu est; auditus autem per verbum Dei: si quomodo audient sine praedicante quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. 10, 17) ? Quapropter monemus, Venerabiles Fratres ac stimulos caritati vestrae addimus, ut sacrae expeditiones apud Indos multiplicentur: multiplicentur viri misericordiarum, qui volentes libentes mittantur operarii in messem Domini, nec carni et sanguini acquiescentes derelictis fratribus omnia fiant, ut eos Christo lucrifaciant; inferant barbarae genti civilem cultum et mores mites, ignorantiae tenebras excutiant, ut demum sortem et ipsi accipiant inter sanctos per fidem (Act. 26, 18).

Illud denique, in quo curas vestras diligenter versari cupimus, hoc est, ut quoniam, hisce maxime temporibus, ad perversas opiniones serendas moresque labefactandos diariis et ephemeridibus mali abutuntur, vestrarum esse partium existimetis eadem via iisdemque uti rationibus; illi misere ad destructionem, vos sancte ad aedificationem. Valebit sane admodum, si homines scientia ac virtute praediti scribendo se dedant, quae vel in singulos dies vel statis temporibus in lucem prodeant; his enim, sensim et pedetentim disiectis erroribus, latius vulgantur veritas, ac torpore languentes animi excitabuntur, fidemque, quam corde colunt ad iustitiam aperte profitendam, strenue tuendam suscipiant. Quae tamen emolumenta praeclara evenient, si eiusmodi scriptores officia accuraverint eorum propria qui pro causa optima dimicant. Scilicet, quod monuimus alias, ut, comite moderatione, prudentia, caritate, veri rectique principia tutentur firmiter, Ecclesiae iura sanctissima asserant, Sedis Apostolicae maiestatem illustrent, eorum qui rempublicam gerunt auctoritatem vereantur: in quibus tamen officiis, Episcoporum, ut aequum est, adamare ductum, consilia sequi meminerint. Ita, Venerabiles Fratres, perquam bonum existet praesidium quo populos vobis creditos a corruptis fontibus revocatis, ad salubres haustus adducatis.

Habetis igitur quae ex desiderio et consilio Nostro in vestris conventibus agitetis: nihil autem dubitamus certum vobis deliberatumque fore omnes curas conferre, ut optatis Nostris respondeatis. Quod ut ex communi voto cedat, caeleste praesidium imploremus, deprecatoribus adhibitis, una cum Immaculata Dei Matre Maria, Turibio Antistite sanctissimo ac Rosa Virgine quam Ecclesia primum Peruviae vestrae atque universae meridionalis Americae florem sanctitatis appellat.

Interea testem caritatis Nostrae, Venerabiles Fratres, ac divinorum munerum auspicem vobis universis, Clero populoque vestro benedictionem Apostolicam amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die I Maii anno MDCCCXCIV, Pontificatus Nostri decimo septimo.

 

LEO PP. XIII

 


*ASS, vol. XXVI (1893-1894), pp. 648-652.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana