Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA ]

LITTERAE

LICET MULTA*

 SSMI D. N. LEONIS XIII DATAE ARCHIEPISCOPO MECHLINIENSI OMNIBUSQUE BELGII EPISCOPIS

Dilecto Filio Nostro Victori Augusto S. R. E. Card. Deschamps Archiepiscopo Mechliniensi
et omnibus Venerabilibus Fratribus Belgii Episcopis.

LEO PP. XIII

 

Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem.

Licet multa postremis hisce temporibus, in Belgio contigerint rei catholicae perniciosa, quae animum Nostrum magno dolore affecerunt, solatium tamen consolationemque percepimus ex multis constantis amoris fideique testimoniis a catholicis Belgii viris Nobis exhibitis, quoties opportuna se se offerret occasio. In primis autem Nos recreavit et recreat egregia vestra in Nos voluntas, studiumque a vobis impensum, ut christianus populus vobis commissus in fidei catholicae sinceritate et unitate persistat, et amore in Ecclesiam Christique Vicarium in dies crescat. Placet autem id Vobis maxime laudi tribuere, quod optimae iuventutis institutioni omni industria studetis, providentes ut in primis litterarum scholis de religione doctrina large adolescentibus tradatur. Nec minore cura contenditis ut christianae educationi cuncta benevertant in Gymnasiis etiam et Lyceis, et in ipsa Lovaniensi studiorum Universitate.

Nihilominus hac in re quieto aut securo Nos animo esse non sinunt quae catholicorum hominum concordiae periculum creare penes Belgas videntur, eosque in contraria studia distrahere. Supervacaneum porro est hic memorare quae fuerint veteres recentesque dissidiorum caussae, occasiones, incitamenta, inde etiam profecta, unde minus expectandum esse videbatur: ea vos, dilecte Fili Noster et Venerabiles fratres, prae ceteris intelligitis et Nobiscum deploratis, cum probe noveritis nullo unquam tempore tantam fuisse concordiae inter omnes catholicos viros conciliandae et servandae necessitatem, quantam hoc nostro, quo christiani nominis hostes unanimi impetu Ecclesiam undique adoriuntur.

Itaque de ea tuenda solliciti, monemus, minus eidem favere nonnullas de iure publico controversias, quae solent animos apud vos maxime, commovere: versantur autem circa necessitatem vel opportunitatem exigendi ad Catholicae doctrinae normam recentes rei publicae formas, iuris novi, ut aiunt, principiis innixas.—Profecto Nos ipsi ante omnes summopere cupimus ut humana societas christiano more componatur, atque ut omnes civitatis ordines divina Christi virtus penetret ac pervadat. Id Nobis propositum esse statim ostendimus a Pontificatus Nostri exordiis, publicis editis documentis; potissimum autem Litteris Encyclicis, quas adversus socialismi errores, et nuper de politico principatu evulgavimus. Attamen catholici viri omnes, si utiliter in commune bonum elaborare velint, prae oculis habeant et fideliter sequantur oportet consultam agendi rationem, quam in his rebus adhibere solet Ecclesia: quae licet caelestium doctrinarum integritatem iustitiaeque principia inviolabili firmitate tueatur, maximeque enitatur ut privatis actibus publicisque institutis et moribus eadem principia moderentur; aequam tamen habet rerum, locorum, temporumque rationem; et saepe ut in humanis rebus assolet, quaedam ali quandiu tolerare cogitur mala, quae removeri vix aut ne vix quidem possunt, quin gravioribus malis et perturbationibus aditus aperiatur.

Illud insuper in controversiis agitandis cavendum est, ne modus transiliatur, quem aequitatis caritatisque leges praescribunt; neve temere insimulentur, vel in suspicionem adducantur viri ceteroquin Ecclesiae doctrinis addicti, maxime autem qui in Ecclesia dignitate et potestate praecellunt. — Id quidem tibi, dilecte fili Noster, contigisse dolemus, qui Ecclesiae Mechliniensi Archiepiscopi auctoritate praees, quique ob egregia tua in Ecclesiam merita et catholicae doctrinae tuendae studium, dignus es habitus qui Patrum Cardinalium Collegio a Decessore Nostro f. r. Pio IX adscribereris. — Per se autem apparet, hanc in falsas insimulationes quemlibet vocandi levitatem alieno nomini detrahere, mutuae caritatis vincula relaxare, iniuriamque iis inferre quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei: ideoque ut ab ea omnes catholici viri tempèrent summopere cupimus, graviterque monemus. Quibus quidem scire satis sit, Apostolicae Sedi Romanoque Pontifici, ad quem omnibus semper patet accessus, officium esse demandatum, catholicas ubique veritates tuendi, cavendique ne quid in Ecclesia serpat aut disseminetur, quod de fide et moribus doctrinae officere vel cum ea discrepare videatur.

Ad vos quod attinet, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, summa diligentia curate ut omnium doctorum virorum, et eorum praesertim, quibus iuventutis instituendae munus per vos est erectum, una sit mens eademque sententia in Lis, in quibus Apostolicae Sedis auctoritas dissentiendi libertatem non relinquit. In his autem quae sapientum disputationibus libere permittuntur ita, Vobis suadentibus ac mpnentibus, ingenia exerceantur, ut sententiarum diversitas animorum unitatem et voluntatum concordiam non abrumpat. Qua de re plena sapientiae ac gravitatis praecepta doctis viris tradidit immortalis memoriae Pontifex Decessor Noster Benedictus XIV in Constitutione u Sollicita ac provida; imo etiam exemplar ad imitandum proposuit sanctum Thomam Aquinatem, qui pacato semper stilo et gravi dicendi forma utitur, non solum cum docet, veritatemque argumentis communit, sed etiam cum adversarios urget et insectatur. Placet Nobis haec eadem Decessoris Nostri praecepta iterum sapientibus commendare, idemque exemplar exhibere, ex quo non modo discant qua ratione sit cum adversariis agendum, sed etiam qualem in philosophicis et theologicis disciplinis doctrinam tradi oporteat et coli. Non semel vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, significavimus quantopere Nos optemus ut sancti Thomae sapientia in scholis catholicis restituatur et maximo ubique in honore habeatur. Auctores etiam Nos fuimus constituendi in Lovaniensi Academia altioris philosophiae, ad mentem s. Thomae, magisterium; qua in re, sicut et in ceteris omnibus, paratissimos vos nacti sumus desideriis Nostris obsequi voluntatemque Nostram perficere. Coepta igitur alacriter insistite, et studiose curate, ut in eadem Academia christianae philosophiae uberes fontes, e s. Thomae Aquinatis operibus erumpentes, large copioseque auditoribus recludantur, et ad omnium aliarum disciplinarum utilitatem deriventur. Qua in re neque consilium neque operam Nostram, ubi opus fuerit, Vobis unquam deesse sinemus.

Interim vero a Deo qui fons sapientiae est et pacis auctor caritatisque amator, opportunam necessitatibus opem imploramus, et caelestium munerum copiam omnibus adprecamur. Quorum auspicem et singularis benevolentiae Nostrae testem Apostolicam Benedictionem vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, simulque universo Clero et populo curis vestris credito peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 3 Augusti 1881.
Pontificatus Nostri Anno Quarto.

 

LEO XIII

 


*A.S.S., vol. XIV (1881), pp. 145-147.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana