EPISTOLA ENCYCLICA
PATERNA CARITAS*
SS. D. N. LEONIS Papae XIII
ad Venerabiles fratres Stephanum Petrum X Patriarcham Ciliciae, Archiepiscopos et Episcopos,
necnon ad dilectos filios Clerum, Monachos ac Populum armenii ritus
gratiam et communionem Apostolicae Sedis habentes.
LEO PP. XIII
VENERABILES FRATRES DILECTI FILII
Salutem et Apostolicam Benedictionem
Paterna caritas, qua partes omnes Dominici gregis complectimur, vi naturaque sua est eiusmodi, ut laeta, tristia, quaecumque uspiam in christiana republica eveniunt, intima Nos perpetuaque communicatione sentiamus. Itaque sicut antea magnus ac diuturnus in animo Nostro insederat dolor, quod quidam ex Armenia gente, praesertim in urbe Constantinopoli, sese a fraterno coetu vestro seiunxissent, ita nunc laetitiam capimus singularem ac vehementer optatam, quod dissidium illud, Dei beneficio, auspicato conquieverit. Dum autem restitutam Vobis concordiam pacemque gratulamur, temperare Nobis nequimus, quin Vos hortemur enixe, ut divinae bonitatis tam grande munus custodire sedulo et augere studeatis. Quo autem hoc consequamini, videlicet idem sapere idemque in iis, quae ad religionem pertinent, sentire, oportet omnes quidem constanter, ut facitis, in obedientia huic Apostolicae Sedi permanere: vos autem, dilecti filii, Patriarchae vestro, aliisque Antistitibus, qui vobis iure legitimo praesunt, fideliter subesse et obtemperare.— Quoniam vero ad hanc ipsam religiosam concordiam labefactandam saepe suboritur occasio cum ex dissensionibus in publicis negotiis tum propter iurgia de privatis rebus, primas illas a vobis arceat fidelis ea, quae spectatissima in vobis est, observantia et animorum subiectio erga supremum Othomanici imperii Principem, cuius perspecta Nobis est aequitas, studium servandae pacis, et egregia in Nos voluntas luculentis testata indiciis. Iurgia vero ac simultates facile vobis aberunt, si vestris haeserint defixa mentibus, moribusque expressa fuerint quae beatus Paulus gentium Apostolus tradit de caritate perfecta, quae patiens ac benigna est, non emulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum (Gorinth. XIII, 4-5). Porro eximia haec et perfecta animorum consensio aliud vobis praestabit bonum, ut per eam augere, quemadmodum diximus, latiusque provehere possitis restitutae concordiae pacisque fructus; oculos enim ad vos animosque convertet ceterorum qui, licet commune vobiscum genus nomenque gentis habeant, adhuc tamen a vobis Nobisque dissident, neque sacris eius, cui praesumus, Ovilis septis includuntur. Ii scilicet concordiae et caritatis vestrae intuentes exempla, facile intelligent, Christi spiritum vigere inter vos, quippe unus Ille suos ita sibi iungere potest, ut unum corpus efficiant. Utinam illi id agnoscant, et ad eam unitatem redire constituant, unde maiores eorum discessere! Quo facto necesse erit eos incredibili voluptate perfundi, quum senserint sese Nobis vobisque iunctos etiam cum ceteris fidelibus, qui totum diffusi per orbem censentur catholico nomine ; adeoque senserint, se in tabernaculis manere mysticae Sion, cui datum est uni ex divinis oraculis, ubique terrraum dilatet locum tentorii sui, et pelles tabernaculorum suorum extendat.
Ceterum, ut optata haec reversio contingat, vestrum est potissimum operam dare, Venerabiles Fratres, qui Armeniis Dioecesibus praeestis, quibus neque zelum ad cohortandum, neque doctrinam ad persuadendum defore novimus. Quin etiam Nostro nomine et verbis eos, qui dissentiunt, per Vos revocari volumus: non enim pudor est, imo vero maxime decet, parentem ab se digressos diuque expectatos liberos revocare domum, imo occurrere et brachia pandere reduces amplexura. Neque fore putamus, ut voces suasionesque vestrae in irritum cadant. Spem enim Nobis facit optati exitus primum amplissima misericordia Dei in omnes gentes effusa, tum ipsius Armenii populi docilitas et ingenium. Quam pronus ad amplectendam veritatem semel agnitam sit, quam paratus ad regressum, si in devia senserit se deflexisse, multis testatum est monumentis historiae. Gloriantur ii vel ipsi, qui sacra a vobis separatim obeunt, Armeniam gentem Christi fidem edoctam fuisse a Gregorio, viro sanctissimo, cui Illuminatori dictum cognomen est, eumque parentem ac patronum obsequio colunt singulari. Huius memorabile et inter eos iter est ad urbem Romam, ut S. Silvestro Romano Pontifici suam probaret fidem, observantiam profiteretur. Fertur imo exceptus ab eo fuisse summa cum benevolentia et quibusdam facultatibus auctus. Eodem fuisse animo, quo Gregorius fuerat, in Apostolicam Sedem complures ex iis, qui posthac Armeniis praefuerunt ecclesiis, compertum est ex eorum epistolis, ex: peregrinationibus ad urbem susceptis, imprimis vero e Synodalibus Decretis. Ac sane dignissima memoratu sunt, quae in Sisensi Synodo anno MCCCVII habita Armenii Patres edixere de officio parendi huic Apostolicae Sedi: Sicuti corporis est capiti obedire, ita debet similiter universalis Ecclesia (quae corpus est Christi) obtemperare ei, qui totius Ecclesiae caput a Christo Domino est constitutus. Quae confirmata sunt et enucleatius explicata in Adanensi Concilio anno eiusdem saeculi decimo sexto. Gnarum praeterea Vobis est, ut alia quae minoris sunt missa faciamus, quid gestum fuerit in Synodo Florentina. Quo cum Legati Costantini V Patriarchae accessissent, Eugenium IV decessorem Nostrum uti Christi Vicarium venerati, se venisse dixerunt ad caput, ad pastorem, ad fundamentum Ecclesiae, rogantes ut caput condoleret membris, pastor colligeret gregem, fundamentum Ecclesiam confirmaret (Labbaei Conc. Collect. f suppl. Tom. v. 210). Et symbolum suum ac fidem exhibentes rogabant: si est defectus, doce. Tum vero edita a Pontifice conciliaris Constitutio Exultate Deo, qua illos docuit quaecumque de doctrina catholica scitu necessaria existimavit. Quam Constitutionem Legati, suo suique Patriarchae totiusque Armeniae gentis nomine, excipere sese amplectique declararunt submisso ac prono ad parendum animo, profitentes tamquam veri obedientiae filii, nomine quo supra, ipsius Sedis Apostolicae ordinationibus et iussionibus fideliter obtemperare. Eapropter Azarias, Patriarcha Ciliciae, datis ad Gregorium XIII. decessorem Nostrum, litteris IV Idus Aprilis anno MDLXXXV, verissime perscripsit: Ecce invenimus libros maiorum nostrorum de obedientia Catholicorum et Patriarcharum Nostrorum ad Pontificem Romanum, quomodo s. Gregorius Illuminator obediens fuit s. Silvestro Papae. Hinc in more fuit Armeniae gentis, missos pro re nata ab Apostolica Sede legatos honestissime excipere, eiusque mandata religiose facessere.
Haec equidem plurimum valitura confidimus, ut plures hactenus a Nobis segregati ad coniunctionem expetendam inducant animum: si quibus vero cunctandi haerendive causa fuerit metus, ne minus de se sollicitam experturi sint Apostolicam Sedem, minusve amanter quam vellent excipiantur a Nobis, hos iubete, Venerabiles Fratres, ad ea referre animum quae gesserunt Romani Pontifices decessores Nostri, qui nunquam passi sunt desiderari ab Armeniis paternae caritatis suae argumenta. Hi nimirum peregrinantes illos ad urbem, vel ad se confugientes benigne semper complexi sunt, imo hospitales domos iis patere voluerunt. Gregorius XIII, ut scitum est, destinaverat animo ephebeum condere Armeniis iuvenibus recte instituendis: quod tamen, morte interceptus cum ille nequivisset efficere, ex parte praestitit Urbanus VIII, quippe qui cum ceteris exteris alumnis, Armenios quoque recepit in Collegium amplissimum ab se excitatum ad propagandam fidem. Nos autem, tempore licet iniquo, initum a Gregorio XIII consilium plenius exequi, Deo dante, potuimus, aedesque satis amplas ad s. Nicolai Tolentinatis Armeniis alumnis addiximus, eorumque Collegium rite constituimus. Quae omnia sic acta sunt, ut Armeniae liturgiae et linguae, quam vetustas, elegantia et insignium commendat scriptorum copia, debitus haberetur honor; imo iamdiu cautum, ut ex Episcopis ritu vestro Romae perpetuo moraretur unus, cuius esset initiare sacris quotquot ex iis alumnis Dominus in sortem suam vocasset. Ad haec in Urbaniano Collegio schola iampridem Armeniae linguae tradendae instituta fuit, et Pius IX Decessor Noster curavit, ut in gymnasio Pontificii Seminarii Romani praeceptor esset, a quo nostrates sermonem, litteras, historiam Armeniae gentis addiscerent. Neque huius Urbis finibus se continuit Romanorum Pontificum de Armeniis sollicitudo; namque iis nihil fuit antiquius, quam ut Ecclesiam vestram difficultatibus, quibus esset implicita, eximerent, damna sarcirent eidem iniquitate temporum illata, eiusque commodis prospicerent. Obscurum est nemini Benedicti XIV studium, ut sarta tectaque servaretur liturgia vestra non secus ac aliarum orientalium Ecclesiarum, atque ut catholicorum Armeniae Patriarcharum successio in Sisensi sede restitueretur. Exploratae vobis curae sunt Leonis XII et Pii VIII eo conversae, ut in Urbe imperii Othomaniei principe Armenii praefectum suae gentis haberent in civilibus negotiis, ad instar aliarum nationum, quae in eadem ditione sitae sunt. Recens demum memoria est rerum a Gregorio XVI et Pio IX gestarum, ut episcopales sedes in vestra regione augerentur, atque ut Armenius Antistes Constantinopoli esset honore et dignitate praestans. Quod primo factum est Archiepiscopali et Primatiali sede ibidem constituta, deinde unione decreta cum Patriarchatu Ciliciae; ea lege ut Patriarchae in ea urbe domicilium esset, quae caput imperii est. Neve locorum distantia interiecta arctam coniunctionem extenuaret quae Armenios fideles Romanae Ecclesiae devincit, providenter constitutum est, ut Delegatus Apostolicus in eadem urbe esset, qui Romani Pontificis gereret vices. Quae Nobis de gente vestra cura fuerit, vos ipsi testes estis, Nosque vicissim testes sumus voluntatis erga Nos vestrae, cuius significationem non semel accepimus.
Quare cum istinc populi ingenium, mos maiorum, omnis anteactae aetatis memoria Armenios a vobis seiunctos ad hanc veritatis arcem validius trahat quam ut longiori possint distineri mora; hinc vero Apostolica Sedes semper contenderit coniunctissimam sibi habere nationem vestram, ac sicubi defecisset, ad pristinam communionem revocare; sane vobis, Venerabiles Fratres, praegravia suppetunt argumenta ad suadendum, et Nobis ad bene sperandum, ut vetus coniunctio plenissime restituatur. Quod utique genti universae bene vertet non modo ad aeternam animarum salutem, sed et ad eam, quae pie optari potest, in terris prosperitatem et decus. Testatur enim historia, inter sacros Armeniae Antistites eos praefulsisse ceteris, uti splendida sidera, qui Romanae Ecclesiae adhaeserunt arctius, maximamque fuisse iis saeculis nationis gloriam, quibus in ea catholica religio latissime floruit.
Uti haec iuxta vota et ex sententia cedant unus praestare potest rerum omnium moderator Deus, qui quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit (S. Ambrog. in Luc. c. iv). Ad Eum supplices Nobiscum adhibete preces, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, ut flexanima Eius gratia moti quotquot e gente vestra per baptismum ingressi in christianae vitae societatem seiunctum a Nobis coetum habent, impleant ad Nos reversi gaudium Nostrum, idem sapientes, eandem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes (Philip, II. 2). Contendite ut suffragatrix adsit apud gratiae thronum ghiaiosa, benedicta, sancta, semper Virgo Deipara Maria Christi mater et offerat preces nostras Filio suo et Deo nostro (Antiph. Liturg. Arm). Deprecatur cum ea adhibeatur martyr illustris Gregorius Illuminator, ut opus ab se laboribus, invictaque cruciatuum perpessione inchoatum, divinae minister opis, perficiat solidetque. Denique et illud, Nostra praeeunte prece, deposcite ut Armeniorum docilitas reditusque ad unitatem catholicam exemplo et incitamento sit ceteris, qui Christum quidem colunt, sed a Romana Ecclesia secesserunt, ut illuc redeant unde digressi sunt, fiatque unum ovile et unus Pastor. Haec dum votis et spe Nostra prosequimur, Apostolicam Benedictionem, divinae benignitatis auspicem Vobis, Venerabiles Fratres, Vobisque universis dilecti filii, effusa caritate impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XXV Iulii An. MDCCCLXXXVIII.
Pontificatus Nostri undecimo.
LEO PP. XIII
*A.S.S., vol. XXI (1888), pp. 67-72.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana