Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LEO PP. XIII

MOTU PROPRIO

PLACERE NOBIS*

SSMI. D. N. LEONIS XIII QUO DEPUTATIO TRIUM EMORUM CARDINALIUM CONSTITUITUR
AD DIRIGENDAM ET CURANDAM OMNIUM OPERUM S. THOMAE AQUINATIS EDITIONEM

 

Placere Nobis, omnia sancti Thomae Aquinatis Opera de integro publicari, superiore anno significavimus per Litteras Nostras idibus octobribus datas ad Cardinalem Praefectum Sai cri Consilii studiis disciplinarum regundis. Eiusque caussam propositi hanc esse diximus, ut longe lateque fluat Angelici 1 Doctoris excellens sapientia, qua opprimendis opinionibus perversis nostrorum temporum fere nihil est aptius, conservandae veritati nihil efficacius. Nunc autem quia commodum videtur esse manum operi admovere, decernenda Nobis nonnulla esse censemus, quae spem laétam portendunt, futurum ut coepta Nostra ad exitus pervehantur optatos. 

Primum itaque, ne almae Urbi Nostrae haec pereat laus, editionem, quam supra diximus, reservatam esse volumus Officinae librariae Sacri Consilii Christiano nomini propagando, clarae iam ob alia magnae molis et laudati operis edita volumina.

Editioni autem curandae destinamus ac praecipua auctoritate praeesse volumus tres sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales; scilicet Antoninumde Luca Praefectum Sacri Consilii studiis, regundis; Ioannem Simeoni Praefectum Sacri Consilii Christiano nomini propagando; Thomam Zigliara ex Familia Dominiciana, ad disciplinam s. Thomae apprime institutum atque eruditum. His autem ius et potestas esto statuendi ac decernendi Nostro nomine quidquid ad rem pertinere intellexerint. Quare prospiciant ut omnia ac singula Angelici Doctoris Opera integra prodeant, additis clarissimorum Interpretum Thomae de Vio Cardinalis Caietani in Summam Theologicam et Francisci de Sylvestris Ferrariensis in Summam contra Gentiles commentariis. Similiter curent et provideant ne literarum optima forma, ne accurata emendatio, ne intelligens in rerum singularum delectu iudicium desideretur; ac demum constituant quo ordine, quo tempore singula volumina in lucem oporteat proferri.

Quod vero ad expensas attinet, argenteorum ilalicorum CCC millia Nos ultro damus atque addicimus suppeditandis sumptibus in praesenti necessariis. Reliquo autem tempore necessarios suppeditari volumus ex eiusdem Sacri Consilii Fidei propaganda e aerario: cui tamen quidquid erit vendendis exemplaribus redactum pecuniae, tamdiu in rem cedat, quoad par ratio fuerit acceptorum et expensorum. Si quidquam eidem accrevisse contingat, accrcscentem pecuniam omnem insumí iubemus in lucubrationcs corum Scriptorum edendas, qui s. Thomae Aquinatis illustrandis operibus maxime excellant. Cui vero inter illos scriptores decerni primas oporteat, viderint ipsi Cardinales quos nominavimus: hoc tantum monemus, eos scriptores esse ceteris anteponendos, quorum doctrina maiorem fructuum ubertatem sit allatura, et temporum necessitatibus accommodatior esse videatur.

Datum Romae apud S. Petrum die 18 Ianuarii 1880. Pontificatus Nostri Anno Secundo.

 

LEO PP. XIII


*AAS, vol. XII (1879), pp. 337- 338.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana