Index   Back Top Print

[ LA ]

MOTU PROPRIO
SSMI. D. N. LEONIS XIII

DE RATIONE CONCORDI REI CATHOLICAE
APUD ORIENTALES PROVEHENDAE*

 

Auspicia rerum secunda quae Nobis, Orientem christianum apostolica providentia respicientibus, divina gratia benignissime obtulit, animum sane confirmant augentque, ut incepta Nostra omni contentione et spe persequamur. Editis quidem nonnullis actis, praesertim Constitutione Orientalium anno MDCCCLXXXIV, iam quaedam sunt a Nobis opportune declarata et decreta : quae aliis alia modis conducerent simul ad studium decusque pristinum religionis in eis gentibus excitandum, ad earumdem coniunctionem cum Petri Cathedra obstringendam, ad reconciliationem fovendam dissidentium. Quo tamen instituta consilia rectius in dies procedant uberiusque eveniant, optimum factu ducimus aliquot capita rescriptorum hortationumque subiicere, tamquam eiusdem additamentum Constitutionis; quatenus nimirum attinet ad communem sentiendi agendique rationem, quae tantis procurandis rebus maiorem in modum est necessaria. — Nam apud Orientales singularis omnino et hominum et regionum conditio a longinqua antiquitate occurrit Ecclesiae. Scilicet persaepe in uno eodemque loco aeque obtinent dissimiles iique legitimi sacrorum ritus, proptereaque totidem sunt ritu vario antistites pluresque singulis administri ; accedunt non pauci numero sacerdotes latini, quos in illorum adiutorium et levamen (Const. Benedicti XIV Demandatam) Apostolica Sedes mittere consuevit; sunt praeterea qui, ad firmamentum unitatis catholicae, delegato a romano Pontifice funguntur munere, eius mandata faciunt, voluntatem interpretantur. Eos igitur in suis quemque partibus obeundis nisi eadem sancta mens et salutaris, omni privata causa posthabita, moveat, nisi eadem in fratrum morem affectio consociet, non ita quidem laboribus et expectationi responsurus est utilitatum proventus. Intima vero voluntatum coniunctio et consentio propositorum, sicut Dei ministros maxime decet, ita in opinione hominum adeo Ecclesiam Catholicam commendare solet, ut filios discordes non semel ad sinum eius suavi quodam incitamento vel ipsa reduxerit.

Huiusce rei aequum est antecedere exemplum pariter in Delegatis Nostris atque in Venerabilibus Fratribus Patriarchis, quum ceteris gradu et potestate antecedant : ad eosque singulariter spectare videtur commonitio Apostoli: Caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes (Rm 12, 10). — Hinc sane excellentia iidem haurient bona, atque illud, tam optabile in praesentia, ut suam ipsorum dignitatem melius possint ac felicius tueri. Siquidem initarum rerum cursus in rei catholicae profectum, vehementer exposcit ut eorum personis munusque sua stet omni ex parte commendatio atque etiam in dies accrescat. Id Nobismetipsis adeo cordi est, ut quasdam cogitationes et curas in hoc item genere optime collocatas censuerimus. Nec enim quemquam fugere potest quantum deceat et omnino expediat, apud catholicos nullum dignitati patriarchali deesse ex eis praesidiis ornamentisque, quibus illa abunde utitur apud dissidentes. Exploratum est autem, Sedis Apostolicae eo amplius ibidem florere nomen maioremque simul explicari virtutem, quo plus honestamenti legatis eius comitetur. Quapropter induximus animum sic efficere ut in hoc aptius utrisque, Patriarchis et Delegatis, esset consultum, eoque simul piorum emolumenta operum augerentur ecclesiis. Reapse quidem certam illis vim subsidiorum annuam, catholicorum liberalitate pia adiutante, decrevimus, attribuimus.

Iamvero fidenti fraternoque, prout diximus, animo studeant Patriarchae communionem consiliorum in maioribus rebus habere per litteras cum Delegatis Nostris : eo praeterea commodo, ut quae negotia ad Apostolicam Sedem delaturi sint, expeditius procedant et transigantur. Unum autem est quod, pro gravitate sua, singulari Nostro non modo hortatu sed iussu dignum existimemus : videlicet ut Patriarchae congressiones actitent cum Delegatis Apostolicis, binas saltem quotannis, quo tempore et loco inter ipsos convenerit. Ea res, ubi rite sit acta, plus quam dici possit devinciet benevolentia animos, viamque muniet ad persimilem agendi tenorem. — Ita in Domino congressis primum erit provincias sibi creditas generatim prospicere, et considerare quo statu sit atque honore in illis religio, qui progressus inter catholicos facti, quaenam ipsorum maximeque cleri erga dissentientes studia, quaenam in his voluntas requirendae unitatis, aliaque ad cognoscendum peropportuna. Exinde se dabunt res propriae et peculiares, in quibus deliberantium prudentia ususque elaboret. Atque episcoporum provincialium causas, si quae sint, licebit, accurate expensas, ex aequo et bono componere: eis tamen salvis atque integris quae iuris sunt sacri Consilii christiano nomini propagando. Tum vero de recta fidelium administratione, de cleri disciplina, de monachorum vel aliis piorum institutis, de missionum necessitatibus, de cultus divini decore, de cognatisque agetur rebus, quae diligentissime cautissimeque sunt reputandae : certis autem et communibus, quoad fieri possit, rationibus providendum est ut religio catholica et partos fructus conservet et multo capiat ampliores. Nobis tria maxime accommodata in medium proferre libet, seu verius revocare, quum fere eadem alias per occasionem attigerimus. — Est primum, oportere curas exquisitas in eo impendi ut alumni sacri ordinis ad doctrinam, ad vitae sanctimoniam, ad sacrorum peritiam optime informentur et excolantur. Collatis vero consiliis, facilius certe liquebit quemadmodum singulis Patriarchis sua sint probe constituta seminaria clericorum, sensimque amplificentur et vigeant: ita plane, ut ea demum existat operariorum evangelicorum copia et praestantia, quae messi sufficiat augescenti, quaeque nomini catholico reverentiam adiiciat. Expetito rei eventui bene ii favere poterunt sacerdotes nativi, quos Roma ex propriis gentium collegiis crebro in orientem remittit, non tenui censu ingenii virtutisque animi instructos. De hoc ipso bene admodum Delegati Apostolici merebuntur, si curaverint ut etiam ex latinis idonei viri advocentur qui parati sint adiutricem operam clericis erudiendis conferre. Hic Nos facere quidem non possumus quin merita honestemus laude nonnullas Religiosorum familias, quarum sedulae alacritati multam in eo genere ab orientalibus tribui gratiam iam diu est Nobis compertum. — Alterum est, nec minore profecto diligentia dignum, de puerilis educationis sustinendis multiplicandisque scholis. Per se apparet quanti illud sit ponderis, ut primae aetatulae, una cum litterarum primordiis, ne quid imbibant veritati institutisque catholicis adversum; eo vel magis quod contra filii teneor enim, prudentia pollentes et opibus, eadem in re enitantur quotidie impensius. Necesse est igitur ipsa sanae doctrinae principia et religionis amor ita in molles animos Mundantur, ut eos afficiant innutriantque penitus ad catholicam professionem : neque aliorum certe vel studiosior in hac parte vel fructuosior erit industria, quam eorum qui sese bono pueritiae sacris in sodalitatibus devoverunt. Quin etiam ex huiusmodi disciplina, in qua qui religionem moresque tradunt, suo ipsi facto plus tradunt quam praeceptionibus, id facile est profecturum, ut spei optimae alumni semina sacerdotii religiosaeve perfectionis mature excipiant et colant : plures autem utriusque sexus indigenas ita succrescere, non una de causa omnino laetabile et perutile est. — Tertio videtur loco pariter esse frugiferum, operam dari ut ephemerides similesve ex intervallo paginae, scienter moderateque factae, fusius pervulgentur. Tales quippe scriptiones, uti tempora sunt ac mores, religioni percommode inserviunt, sive ad refellenda quae calumnia vel error in eam contingant, sive ad fidele ipsius studium alendum in animis atque incitandum: id praesertim ubi non ita frequens copia sit sacerdotis, pabulum doctrinae et hortationis sanctae impertientis. Nec praetereundum, quod catholici scriptis iis legendis ea cognoscunt quae variis in locis quoquo modo contingant, cum religionis connexa rationibus: cuiusmodi sunt fratrum egregie facta vel coepta, impendentia a fallaciis adversariorum pericula, pastorum suorum et Apostolicae Sedis laboriosae curae, Ecclesiae succedentes dolores et gaudia; quae identidem cognita profecto adiumenta bona suppeditant imitationis, caritatis, generosae in fide constantiae. — Istud Nos triplex praesidiorum genus particulatim commonstravimus, spe magna ducti, ex iis potissimum satis multa effectum iri secundum vota; ob eamque causam auxilia ipsorum operum Nos quoque pro facultate submittere cogitamus. Id autem tempore ac loco fiet Nostros per Delegatos: quorum denique erit summam rerum in eisdem congressionibus actarum ad Apostolicam Sedem referre.

Consequitur de ratione officiorum quae Delegatis ipsis intercedant cum eis cfui Missionibus per easdem regiones praesunt. Minime quidem dubitandum quin alteri atque alteri, probe memores cuius nomine et potestate sint eodem missi, et qua saluberrima causa una debeant conspirare, veram quae secundum Deum est concordiam, quum in sententiis tum in actione, custodire inviolatam contendant. Attamen ad totius rei meliorem temperationem, visum est immutare nonnulla de iuris ordine adhuc recepto; eaque decreto proprio iam constitui iussimus per sacrum Consilium Christiano nomini propagando. Omni igitur prudentia et ope Delegati in id incumbant, ut quaecumque ab Apostolica Sede et illo decreto et subinde pro temporibus similiter edicentur, ea plenum habeant exitum. Rursus in idem congruant Superiores Missionum sollertia et obtemperatione sua : maioris momenti res ad earumdem procurationem pertinentes, nisi rogatis illis et approbantibus, ne aggrediantur, eosque ipsos velint habere ex officio conscios, negotiis incidentibus quae opus sit ad Apostolicam Sedem transmitti. — Delegati porro suum esse meminerint evigilare, providere, instare ut Constitutionis Orientalium praescriptis integre ab omnibus quos illa attingant religioseque pareatur. In quo praecipue fiat ut nihil admodum de se desiderari sinant latinorum Instituta, quae multis locis tantopere student rei catholicae incrementis. Quippe rei catholicae valde nimirum interest eam omnino tolli ac dilui opinionem quae quosdam ex orientalibus antehac tenuit, perinde ac si de ipsorum iure, de privilegiis, de rituali consuetudine vellent latini detractum quidquam aut deminutum. — Iidem Delegati peculiarem vigilantiam cum benevolentia adhibeant presbyteris latinis qui missionali munere in suae ditionis locis versentur. Eis consilio et auctoritate adsint per difficultates in quas vel a rebus vel ab hominibus non raro incurrunt, atque ad ministerii apostolici ubertatem suadere ne desinant summam cum orientali clero consensionem et gratiam : quam quidem apte conciliabunt sibi et retinebunt, ipsorum tum linguae moribusque assuescendo, tum tradita a maioribus sacra instituta honore debito prosequentes. Huc autem nihil certe tam valeat quam specimen concordiae benevolentiaeque, quod ipsi praebeant Delegati et ceteri, qui sub eis cum auctoritate sunt; id quod graviter supra admonuimus. Neque vero talis animi prodendi ac testificandi defuturae sunt opportunitates. Praeclara illa, si per sollemnem aliquam celebritatem faciles libentesque sacris ritibus orientalium intersit; ac vicissim si eos ad sacra latino ritu sollemnia nonnunquam invitent. Id autem in primis decuerit, valdeque fieri optamus, quotiescumque Ecclesiae vel romani Pontificis causa insignior quaepiam agatur caeremonia. Ex eo namque feliciter potest mutuae observantiae caritatisque foveri studium, dum eiusdem fidei et communionis vincula in amore communis matris roborantur, dumque augetur obsequium ac pietas erga Successorem beati Petri, eum nempe quem Christus Dominus centrum constituit sanctae salutarisque unitatis.

Quae igitur hisce litteris motu proprio significavimus, declaravimus, statuimus, rata omnia firmaque permanere auctoritate Nostra volumus et iubemus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die XIX martii anno MDCCCXCVI, Pontificatus Nostri decimo nono.

 

LEO PP. XIII


*AAS, vol. XXVIII (1895-96), pp. 585-590.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana