Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ALLOCUTIO SANCTISSIMI D. N. LEONIS PAPAE XIII

QUOD NUPER*

HABITA IN CONSISTORIO DIE 30 IUNII ANNO 1889, QUA DOLET DE CONDITIONE FACTA
ROMANO PONTIFICI QUOAD EIUS LIBERTATEM ET DIGNITATEM.

 

Venerabiles Fratres.

Quod nuper, cum Vos hoc ipso in loco alloqueremur, novas easque graviores iniurias contra Ecclesiam romanumque Pontificatum comparari in hac alma Urbe diximus, id plane est, summo cum animi Nostri dolore omniumque bonorum offensione, patratum. — De qua re convocari Vos extra ordinem iussimus, ut liceat promere in medium, quo Nos modo affecerit indigne factum, itemque libere, uti par est, in conspectu vestro tantum nefas exsecrari.

Post conversionem rerum italicarum, romanaeque expugnationem urbis, vidimus profecto religionem sanctissimam Sedemque Apostolicam longa iniuriarum serie violari. — Sed pravae hominum sectae acriter ad peiora, nondum concessa, tendunt. Obstinavere animis principi catholici nominis urbi omnis profani moris impietatisque imponere principatum: atque huc flammas invidiae undique collectas admovent, ut hanc Ecclesiae catholicae velut arcem adorti, opportunius moliantur ipsum lapidem angularem, quo illa nititur, funditus, si fieri posset, evertere. Revera, quasi non satis ruinarum tot iam annos edidissent, en semetipsos conati audacia vincere, uno ex sanctissimis anni christiani diebus, monumentum statuunt in publico, quo contumax in Ecclesiam spiritus posteritati commendentur; simulque doceatur, capitale cum catholico nomine geri bellum placere. — Id velle, nominatim macliinatores facti fautoresque praecipuos, res loquitur ipsa. Augent honoribus hominem dupliciter transfugam, haereticum iudicio convictum, cuius usque ad extremum spiritum est provecta adversus Ecclesiam pertinacia. Imo his ipsis de causis ornandum censuere: neque enim in eo vera decora constat fuisse. Non singularem rerum scientiam: sua quippe ipsum scripta panteismi arguunt turpisque materialismi sectatorem, vulgaribus implicatum erroribus, a semetipso non raro dissidentem. Non ornamenta virtutum, cum contra mores eius documento posteritati sint extremae nequitiae corruptelaeque, quo hominem possunt non domitae cupiditates impellere. Non praeclare facta, non egregia in rem publicam merita: suetae illi artes, simulare, mentiri, sibi esse deditum uni, nec ferre si qui secus sentiret, adulari, abiecto animo pravoque ingenio. Honorum igitur, quos tali viro tantos habuerunt, ea vis, ea prope vox est, seorsum, a fide christiana vita omnem institui, mentesque hominum a potestate Iesu Christi penitus vindicari oportere. — Quod plane idem est sectarum malarum consilium atque opus, quae, quacumque vi possint, alienare a Deo contendunt totas civitates; et cum Ecclesia romanoque Pontificatu infinito odio atque ultima dimicatione confligunt. — Quo autem et iniuria foret insignior et caussa notior, dedicationem fieri magno apparatu, maiore frequentia placuit. Multitudinem non exiguam sua intra moenia undique accitam per eos dies Roma vidit: circumducta impudenter infesta religioni vexilla: quodque maxime horribile est, nec defuere signa cum simulacris nequissimi, qui subesse in caelis Altissimo recusavit, princeps seditiosorum, cunctarum instimulator perduellionum. — Scelesto faciliori insolentia concionum scriptorumque addita, in quibus rerum maximarum sanctitati sine pudore, sine modo illuditur, vehementerque illa extollitur exlex cogitandi libertas, quae pravarum opinionum fecunda procreatrix est, unaque cum moribus christianis fundamenta quatit disciplinae societatisque civilis.

Tam triste autem opus longa praeparatione curari, instrui, perfici licuit, non modo scientibus, qui praesunt, sed favorem atque incitamenta prolixe aperteque praebentibus.

Acerbum dictu, ac simili portenti est, ab hac alma urbe, in qua domicilium Vicarii sui Deus collocavit, rebellantis in Deum rationis humanae manare praeconium: atque unde incorrupta Evangelii praecepta et consilia salutis petere orbis terrarum consuevit, ibi, conversis inique rebus, nefarios errores ipsamque haeresim monumentis impune consecrari. Huc Nos traxere tempora, ut abominationem desolationis videremus in loco sancto.

In tanta indignitate rerum, quoniam christianae reipublicae regimine cum custodia tutelâque religionis commissum Nobis est, testamur, offensam contumelia Urbem, sanctitatemque fidei christianae ignominiose violatam: universoque orbi catholico sacrilegum facinus, querendo indignandoque, denunciamus.

Verumtamen utilia documenta fas est ex iniuria cadere. - Hinc enim magis magisque apparet, num quieverunt, everso principatu civili, hostiles animi, an aliud expetant ut extremum, scilicet ipsam aequare solo sacram Pontificum auctoritatem, fidemque christianam ex stirpe delere. — Similiter eminet, num Nos in repetendis Apootolicae Sedis iuribus humana aliqua re, an potius libertate apostolici muneris, dignitate Pontificis, atque ipsa rerum italicarum germana prosperitate moveamur—Denique ex hoc ipso xerum eventu nimium nosse licet quid valeant et quo Ceciderint tam multa et ampla, quae initio promittere ac spondere non dubitaverant. Obsequia enimvero omnisque venerationis officia, quibus romanum Pontificem honestari liberaliter se velle aiebant, iniuriae contumeliaeque gravissime sensim consecutae sunt: quarum nunc maxima atque in omnium luce et conspectu mansura, impuri perditique hominis monumentum. — Hanc item Urbem, quam fore semper et gloriosam et tutam romani Pontificis sedem afiirmabant, caput esse novae impietatis volunt, ubi rationi humanae, velut in divino fastigio positae, cultus adhibeatur absurdus et procax.

Itaque reputate apud vos, Venerabiles Fratres, quaenam Nobis in summo fungendo munere Apostolico vel libertas vel dignitas relicta sit. — A metu et periculo ne persona quidem abest Nostra: nemo enim unus ignorat, quorsum conspirent quidve petant homines pessimarum partium; nec quisquam est quin videat, eos ipsos, secundis usus temporibus, et numero in dies et impudentia magis valere, decretumque habere non ante quiescere, quam res ad extremum casum perniciemque compulerint. Quod si in re, de qua conquerimur, una deterrente utilitatis caussa, non tanta illis data licentia, ut prava sua consilia vi etiam manuque infesta persequerentur, nemo facile sibi suadere queat, non aliquando, opportunitatem nactos, ad id quoque sceleris esse venturos; maxime quod in eorum sumus potestate, qui nec verentur sic criminali Nos publice, quasi inimico atque infenso in Italicas res animo essemus. - Nec minus metuendum est, ne proiecta ad omne facinus audacia perditorum hominum inflammataeque libidines non aeque semper coerceri possint et restingui, si forte tempora inciderint magis formidolosa et turbulenta, seu propter civiles turbas rerumque publicarum conversiones, seu propter motus calamitatesque bellorum. — Ita eo testatius apparet, quae demum conditio teneat summum Ecclesiae Caput, Pastorem et Magistratum catholici nominis.

Hac Nos profecto acerbitate aegritudinum et mole curarum, devexa praeterea ut sumus aetate, poene fracti conficeremur, nisi erigeret animun viresque sustentaret quum exploratissima spes, fore nunquam ut Vicarium suum divina ope Christus destituat, tum conscientia officii, qua sancte monemur, eo Nos debere firmius ad gubernacula Ecclesiae incumbere, quo saeviat in eam acrius errorum et cupiditatum ab inferis concitata procella. — Spem igitur et fiduciam omnem habemus in Deo sitam, cuius agitur caussa, confisi maxime deprecatione praesentissima, quam incenso animi studio imploramus, magnae Virginis, christiani populi Adiutricis, itemque beatorum Principum Apostolorum Petri et Pauli, quorum in tutela et praesidio alma haec Urbs feliciter semper conquievit.

Iamvero, quemadmodum vos, Venerabiles Fratres, dolores Nobiscum precesque ad Deum, conservatorem et vindicem Ecclesiae suae, assidue consociatis, ita minime dubitamus, quin Venerabiles Fratres, per Italiam Episcopi, sint idem facturi constanter, atque adeo intentiore cura et opera, prout temporum poscunt discrimina, populo quisque suo sint consulturi.—In hoc praecipue contendant hortamur, ut aperiant illis planeque declarent, quantae iniquitatis et perfidiae instituta a religionis iisdemque patriae hostibus sint ad perficiendum suscepta. Rem videlicet esse de summo verissimoque bono, quod fide catholica continetur; nihil hostes conari impensius, quam ut italas gentes ab ea fide divellere possint et abstrahere, cuius munere omnis generis gloria et prosperitate ipsae diutissime floruerunt; viris autem catholicis nefas omnino tantis periculis indormire vel leviter occurrere; sed esse oportere in sua fide profitenda animosos, in tuenda stabiles, alacres quoque et paratos ad quasvis iacturas, si res postulent, pro ipso faciendas. — Quae quidem documenta et monita cives romanos propius attingunt, quippe quod eorum fides, ut palam est, in periculosiores quotidie offensiones callide adducatur. At ipsi vero, quanto amplius a Deo fidei beneficium, ex tanta cum hac Apostolica Sede vicinatate et coniunctione, se habere sciunt, tanto magis in ea perseverare meminerint, patribus illis maioribusque digni, quorum fidem praeclara toto orbe fama celebravit. Ipsi porro atque Itali omnes omnesque ubique catholici, tum precibus tum omni piorum operum genere, ne cessent a Deo contendere, si iram suam, tot in Ecclesiam nefariis conviciis insanisque contentionibus provocatam, clementius remittat, et communibus bonorum votis, misericordiam, pacem, salutem efflagitantium, benignissime obsecundet.


*A.S.S., vol. XXI (1888), pp. 705-708.  

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana