Index   Back Top Print

[ LA ]

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

LEONIS
DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE XIII

ALLOCUTIO*

HABITA IN CONSISTORIO
DIE XII IUNII ANNO MDCCCIII


 

Die 22 Iunii 1903 in Palatio Apostolico Vaticano SSmus D. N. Leo Papa XIII Consistorium Secretum habuit, in quo Emus ac Rmus D. Cardinalis Franciscus de Paula Cassetta, quum annuale officium Camerarii Sacri S. R. E. Cardinalium Collegii implevisset, consuetam Perulam Summo Pontifici exhibuit, qui eam Emo ac Revmo D. Cardinali Alexandro Sanminiatelli Zabarella tradere dignatus est. Dein Sanctitas Sua sequentem habuit allocutionem:

Venerabiles Fratres,  

Nobis quidem apprime gratum, quod vos in huius dignitate loci revisere frequentes hodie licet. Utinam grata ad audiendum eloqui omnia pari modo liceret. Postremi spatium anni haud sane vacum solatio fuit. Mitescere quippe sollicitudines, recrearique animus non sine caussa solet, si quando in conspectu sint fidei pietatisque christianae testimonia non dubia; qualia profecto per hos superiores menses videmur in tot hominum millibus perspexisse, qui honorem habere Pontifici maximo tanta cum significatione reverentiae
tantoque consensu certavere lucunda memoratu ista sunt atque opportuna spei: verum non estis ignari quam multiplex curarum aliunde materies. Quae saepe alias de conditione aspera catholicae rei per occasionem diximus, ea nunc iterari apud vos, tametsi nimium adhuc cougruentia temporibus, nihil attinet. Unum silere non possumus, cuius quidem cogitatione sicut Nos incredibiliter angimur, ita christianos hoc dignos nomine penitus commoveri singulos necessit: infensos dicimus christianae gentium humanitati spiritus, quos per venas civitatum serpere quotidieque manare latius haec videt aetas. Sapientiae disciplinaeque, a Iesu Christo Redemptore mortalibus traditae, fastidium quoddam vecors et contumax in vitam hominum apparet invasisse, non sine meditato regressu ad ingenium atque instituta miserorum ethnicorum. Talem animorum habitum non ambigue praese ferunt mores plurimorum, itemque leges, publice instituta, philosophia, artes ingenuae, ipsaemet non raro ad sacrilegum proiectae scelus humaniores litterae. Hinc, si modo circumspicias, velut pactam destinatamque passim dixeris institutorum catholicorum cladem: ita multi sunt, qui adversus ea et privatim et publice, vel per occultum et in speciem lenius, vel per apertam vim et sine modo grassantur. Refugit mens introspicere, quo denique ista sint, ni Deus iuvet, evasura consilia. Quid enim boni, quid spei relinquitur iis, qui parta per Iesum Christum beneficia, sponte repudiarint? Isthaec quidem eripere usquequaque et funditus humano generi beneficia non magis homines possunt, quam decreta frustrari voluntatemque omnipotentis Dei: at vero per superbiam et pervicaciam utique possunt aditum ianuamque magnis iacturis patefacere, quarum caussa moltitudo ingens de sempiterna salute periclitetur. His late incumbentibus malis, si voluntas est peiora praevertere; perfugium praesidiumque in benignitate divina quaeratur. Ab ipso potissimum Iesu Christo contendere debemus, ut opus in terris suum, hoc est redemptionis benefacta, custodire tuerique in perpetuum velit, nec diripi hereditatem suam ulla ex parte patiatur. Communis omnium caussa agitur: omnes propterea, quotquot ubique numerantur, qui fidem avitam diligunt et salvi esse volunt, ad preces humiles et supplices excitandi sunt. Nos vero, ne quid praetermittamus quod conducibile: saluti videatur, dare publice litteras in eam rem, quae dicta est, constituimus: proximeque dabimus, spe praecipua in eo reposita, cuius numini parent omnia.

Referre ad vos de negotio debemus, quod sane ut expediatur hodierno die, Ecclesia Antiochena Graecorum Melchitarum requirit. Hanc in viduitate reliquerat Patriarcha suus, venerabilis frater b. m., Petrus Geraigiri, superiore anno morte sublatus. Quod igitur facto opus erat, catholici eadem natione Episcopi, ut de successore decernerent, in Synodum more institutoque veteri convenere. In aedibus Seminarii de Ain-Traz Synodus habita. Die autem vicesimo octavo Iunii an. MDCCCCII, consentientibus omnium suffragiis et acclamatione, in demortui locum dixere Patriarcham ven. fratrem Cyrillum Geha Archiepiscopum Aleppensem, Vicarium Apostolicum Patriarchalem. Mox Episcopi suffragatores supplicandum Nobis curavere, ut electum Patriarcham rite confirmare sacrique honore Pallii afficere placeret. Eadem electus suppliciter rogavit, facta, ut assolet, catholicae fidei professione. Rem totam ad cognoscendum, sententiamque dicendam delegavimus ad sacram Congregationem christiano nomini propagando, negotiis ritus orientalis praepositam, quae, caussa probe perpensa, postulatis annuendum censuit. Venerabilem fratrem Cyrillum Geha ornamentis animi praeditum esse constat non paucis nec vulgaribus. Varia ille excultus doctrina, integritate vitae morumque suavitate praestans, Episcoporum collegarum suorum opinione maxime floret. Idem in archiepiscopatu Aleppensi gerendo virtutem ac prudentiam suam probavit: ideoque explorata spes est, futurum ut altiore etiam in gradu locatus communem expectationem digne expleat. Has ob caussas, de sententia sacrae Congregationis supra dictae, eumdem venerabilem fratrem in Patriarcham Antiochenum Graecorum Melchitarum confirmandum, eique Pallium de corpore beati Petri sumptum conferendum iudicavimus. Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra, confirmamus et approbamus electionem seu postulationem a venerabilibus fratribus Episcopis Graeco-Melchitis factam de persona venerabilis fratris Cyrilli Geha, eumque a vinculo absolutum, quo Ecclesiae Aleppensi  adstrictus tenebatur, praeficimus in Patriarcham Ecclesiae Antiochenae Graecorum Melchitarum, prout in decreto et schedulis Consistorialibus exprimetur: contrariis non obstantibus quibuscumque: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Ceterum S. R. E. Cardinales creare ac renuntiare egregios viros septem decrevimus, quos sua quemque virtus et variorum sapiens administratio munerum dignos plane, qui in amplissimum Collegium vestrum cooptarentur, probavere. Ii autem sunt:

CAROLUS NOCELLA, Patriarcha Constantinopolitanus, sacrae Congregationis Consistorialis Secretarius. BENIAMINUS CAVICCHIONI, Archiepiscopus tit. Nazianzenus sacrae Congregationis Concilii Secretarius.
ANDREAS Aura, Archiepiscopus tit. Tamiathensis, Nuntius Apostolicus in Lusitania.
EMYGDIUS TALIANI, Archiepiscopus tit. Sebastensis, Nuntius Apostolicus in Imperio Austro-Hungarico.
SEBASTIANUS HERRERO Y ESPINOSA DE LOS MONTEROS, Archiepiscopus Valentinus.
IOANNES KATSCHATHALER, Archiepiscopus Salisburgensis.
UBERTUS ANTONIUS FISCHER, Archiepiscopus Coloniensis.

Quid vobis videtur ?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra creamus et renuntiamus S. R. E. Presbyteros Cardinales

CAROLUM NOCELLA
BENIAMINUM CAVICCHIONI
ANDREAM AIUTI
EMYGDIUM TALIANI
SEBASTIANUM HERRERO Y ESPINOSA DE LOS MONTEROS
IOANNEM KATSCHTHALER
UBERTUM ANTONIUM FISCHER


Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis, necessariis et opportunis.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Amen.

 


*AAS, vol. XXXV (1902-03), pp. 643-646.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana