Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ROSARIENSIS

*

ROSARIENSIS DIOECESIS AD GRADUM ET DIGNITATEM METROPOLITANAE ECCLESIAE EVEHITUR, CUI SUFFRAGANEAE SUBICIUNTUR
DIOECESES S. NICOLAI DE LOS ARROYOS ET CERVI LUSCI.

 

Summorum Pontificum Decessorum Nostrorum vestigia prementes, quibus, pro suo erga nobilem Argentinam Rempublicam amore, maximae id semper curae fuit ut catholica fides in ea solida atque expressa vigeret, novis ecclesiasticis circumscriptionibus datis, aliis aliter dispositis, libentissima voluntate ea accepimus quae venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, Archiepiscopus titulo Sidetanus et in Argentina Republica Apostolicus Nuntius ab Apostolica Sede petiit, ut dioecesis Rosariensis ad metropolitanae Sedis gradum eveheretur novaque simul ecclesiastica provincia constitueretur. Quam ob rem, post auditam sententiam quorum interesset Episcoporum, consensuque suppleto eorum qui aliquod ius in hac re habeant vel se putent habere, summa Nostra potestate sequentia decernimus. Rosariensem Sedem ad gradum et dignitatem metropolitanae Ecclesiae attollimus, omnia iura et honores dantes quae huiusmodi Ecclesiis iure communi debentur. Item Rosariensem sacrorum Antistitem archiepiscopali decore simulque Metropolitae dignitate honestamus, datis scilicet iuribus, privilegiis, insignibus quae ei competunt, impositis oneribus et obligationibus quae sunt Metropolitarum propria. Quibus iuribus primus fruetur, ut par est, obligationibusque tenebitur venerabilis Frater Villelmus Bolatti, adhuc Episcopus Rosariensis, quem Archiepiscopum Metropolitam renuntiamus. Novae metropolitanae Ecclesiae suffraganeae erunt dioecesis S. Nicolai de Los Arroyos, quam a provincia ecclesiastica Bonaërensi separamus, atque Cervi Lusci dioecesis, quam hoc ipso die condimus. Quorum Praesules metropolitanae iurisdictioni Rosariensis Archiepiscopi subicientur. Quae autem his Litteris Nostris mandavimus perficienda curabit venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, quem memoravimus, cui omnes potestates agendae rei concedimus, quas poterit, si visum fuerit, cuilibet viro delegare, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto. Acto vero negotio, idem documenta exarari iubebit eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittet. Quodsi eo tempore quo hae Litterae ad exitum sint deducendae alius Apostolicae in Argentina Republica Nuntiaturae praesit, hic mandata Nostra faciet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex arce Gandulfi, prope Romam, die duodecimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 503-504

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana