Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 MYSURIENSIS (CHIKMAGALURENSIS)

*

A DIOECESI MYSURIENSI QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS, NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR, «CHIKMAGALURENSIS» NOMINE.

 

Indicae regionis condicio, eius scilicet prope immensa populorum multitudo, itemque prosperior in dies rerum catholicarum felicitas propensiorem quidem a Nobis in eam requirit voluntatem. Optima enim spe ducimur, ut Christi relligio quam latissime et ibidem praedicetur et, aptioribus oblatis subsidiis, ab incolis suscipiatur. Qua de re, libenter accepimus quod Sacrum Fidei Propagandae Consilium faciendum constituit, novam nempe e dioecesi Mysuriensi dioecesim condere, audito antea hoc super negotio Moderatore Generali Societatis Parisiensis missionum ad exteras gentes, cui eadem dioecesis adhuc concredita fuit. De suprema

ideo et apostolica potestate Nostra a dioecesi, quam diximus, civiles districtus distrahimus, quibus appellatio per vulgus Shimoga, Chikmagalur et Rassan, ex iisque novam dioecesim constituimus, Chikmagalurensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac territoria e quibus fit. Haec circumscriptio suffraganea erit metropolitanae Sedi Bangalorensi; item eius Episcopus metropolitano iuri Archiepiscopi Bangalorensis subdetur. Eam praeterea curis saecularis cleri nativi concredimus, haud sane dubitantes quin in maximum catholicae Ecclesiae bonum hoc sit cessurum. Praecipimus etiam ut Chikmagalurensis sacrorum Antistes sedem suam ponat in urbe Chikmagalur, magisterii vero sui cathedram in sacra aede, eadem in urbe exstante, Deo sacra in honorem Sancti Ioseph; ut pro Canonicis consultores dioecesanos deligat, qui auxilio et consilio assint; ut denique minus saltem Seminarium struendum curet, iis pueris recipiendis et efformandis, qui Dei instinctu ad sacerdotium vocentur. Ad haec omnia demum perficienda Apostolicum in India Internuntium delegamus, cuius rogatu nova Chikmagalurensis dioecesis fundata est. Is autem poterit etiam alium delegare, dummodo ecclesiastica sit insignitus dignitate. Qui autem rem ad exitum adduxerit, documenta de more exarari curabit ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide mittere, rite signata atque sigillo impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

  GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 666-667

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana