Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VILLAVICENTIENSIS

*

VICARIATUS APOSTOLICUS VILLAVICENTIENSIS, IN COLUMBIA, AD GRADUM DIOECESIS ATTOLLITUR, NOMINE FINIBUSQUE SERVATIS.

 

Universae regimen Ecclesiae, quod superno et inscrutabili Dei consilio penes Nos est, id profecto requirit, ut sollicito animo ea fidelibus subsidia suppeditemus, quae ad ipsorum animorum bonum assequendum conducant. Quae inter cum non dubitemus aptiores esse ecclesiasticarum circumscriptionum dispositiones vel earum dignitatis accessiones, preces adrnittendas esse putavimus venerabilis Fratris Iosephi Paupini, Archiepiscopi titulo Sebastopolitani in Abasgia et in Columbiana Republica Apostolici Nuntii, qui ab Apostolica Sede petiit ut vicariatus

apostolicus Villavicentiensis ad dioecesis gradum eveheretur. Consensum propterea supplentes eorum omnium, qui hoc super negotio aliquid iuris vel habeant vel se putent habere, suprema Nostra potestate ea quae sequuntur decernimus et iubemus. Vicariatum apostolicum Villavicentiensem ad dioecesis dignitatem attollimus, iisdem circumscribendum finibus ac curiarum, prout scilicet in praesens terminantur, e quibus fit. Curiae autem seu paroeciae hae sunt: Medina et San Pedro de Jagua uti dicunt, intra limites civilis provinciae seu Departamento vulgo Cundinamarca cognominati exstantes, et Nuestra Señora del Carmen, Divino Niño, S. María Reina, Nuestra Señora del Perpetuo Socorro in vico vulgo La Grama, Acacías, Guamal, Castilla, Gubarral, San Martín, Restrepo, Cumaral, Puerto López, Remolino, El Calvario, Montfort, San Juanito et San Carlos de Guarca, intra fines civilis provinciae seu Departamento vulgo Del Meta sitae. Constitutae ideo dioecesis haec confinia erunt: ad septemtrionem, archidioecesis Bogotensis, dioeceses Zipaquirensis et Tunquensis, vicariatus apostolicus Casanarensis; ad orientem solem, praefectura apostolica de Vichada; ad meridiem, praefecturae apostolicae Mituensis et Ariariensis; ad occasum denique solis, dioecesis Girardotensis et praefectura apostolica Ariariensis. Sedes Episcopi in urbe vulgo Villavicencio appellata ponatur; episcopalis autem magisterii cathedra in templo ibidem exstante Deo dicato in honorem Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, quod ad cathedralium sacrarum aedium gradum evehimus, factis iuribus privilegiisque congruis concessis. Sacrorum vero Antistiti, praeterquam quod iusta iura damus, obligationes imponimus, quae ad normam iuris ad eum pertinent. Decernimus praeterea ut idem Episcopus, una cum sua Ecclesia, metropolitanae iurisdictioni Archiepiscopi Bogotensis subdatur; ut, pro Canonicorum collegio in posterum per alias Apostolicas Litteras condendo, Consultores dioecesanos interea deligat, qui sibi consilio et ope assint; minus saltem Seminarium quam primum condat, pueris accipiendis et efformandis, qui ad sacerdotium vocentur, iuxta scilicet statuti iuris normas peculiaresque leges Sacrae Congregationis de Seminariis Studiorumque Uniyersitatibus, cuius Seminarii sive ingenio sive animi virtutibus praestantes alumnos, cum adoleverint, Romam mittet in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophicis theologicisque disciplinis imbuantur. Mensa episcopalis, quae dicitur, fiet ex Curiae emolumentis, e fidelium sponte oblatis pecuniis, dote quae a civili auctoritate est danda, bonis denique quae hucusque ad vicariatus apostolici Villavicentiensis Praelatum Ordinarium pertinuerunt. Quod denique novae dioecesis regimen spectat, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, alia id genus, quae sacri canones praescribunt serventur. Haec omnia quae statuimus ut ad exitum adducantur venerabilis Frater Iosephus Paupini curet, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero rem perfecerit documenta de more exarari iubebit ad Sacramque Congregationem Consistorialem mitti, rite signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

    CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Caesar Federici, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 794-796

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana