Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CARTHAGINENSIS (TUNETANAE)*

CARTHAGINENSI SEDE ABROGATA, NOVA PRAELATURA NULLIUS CONDITUR, «TUNETANA» APPELLANDA.

 

Prudens Ecclesiae regimen id quandoque requirit ut revolutis temporibus rerumque mutatis condicionibus iura legesque accommodentur, ut christifidelium vigeat fides eorumque necessitatibus apte prospiciatur. Quod hodie opportunum fieri visum est in maritimis Africae oris quae Tunetanam rempublicam constituunt, in quibus christiana fides olim illustris diligentissimos usque cultores habet. Re igitur mature perpensa, postque auditum venerabilem Fratrem Mauritium Perrin, Archiepiscopum Carthaginensem consensumque eorum suppletum qui hac super re aliquid iuris habeant vel se praesumant habere, summa Nostra potestate cathedralem archiepiscopalem Sedem Carthaginensem e numero cathedralium Ecclesiarum tollimus atque exstinguimus, eandem in ordinem titulo tantum exstantium redigentes, eiusque loco praelaturam «nullius» Tunetanam erigimus, quae iisdem finibus cingetur ac prior Ecclesia, atque Apostolicae Sedi directo subicietur. Praelatus «nullius» Tunetanus sedem suam in urbe Tunete statuet, templumque in ea extans Deo in honorem Ss. Vincentii a Paulo et Olivae dicatum ad ecclesiae praelatitiae gradum et dignitatem tollimus, iura et privilegia dantes quae eiusmodi aedibus competunt. Praelato insuper eiusque successoribus praeter iura et honores etiam obligationes imponimus iure definitas. Mensam praelatitiam, quam vocant, Curiae emolumenta efficient atque sponte oblata pecunia quae a christifidelibus dari solet. Quod autem attinet ad novae praelaturae regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis, Sede vacante, electionem, ad clericorum fideliumque iura et officia, cetera eiusmodi, Iuris Canonici normae serventur. Decernimus insuper ut metropolitanum Canonicorum collegium ad statum et condicionem praelatitii redigatur, firmis tamen manentibus officiis et privilegiis quibus hactenus adstrictum et fruitum est, continuato etiam capitularibus beneficio quod ipsi in praesens possident. Haec omnia exsequenda curabit venerabilis Frater Mauritius Perrin, quem memoravimus, vel per se vel per legatum virum; cui etiam onus imponimus actae rei documenta exarandi, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittet.

Hanc autem constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 217-218

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana