Index   Back Top Print

[ LA ]

  PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TEGUCIGALPENSIS
(CHOLUTENSIS)*

EX DETRACTIS TERRITORIIS QUIBUSDAM AB ARCHIDIOECESI TEGUCIGALPENSI NOVA CONDITUR PRAELATURA «NULLIUS», NOMINE «CHOLUTENSIS».

 

Inter munia sollicitudinesque Pontificalis officii Nostri, quo Deo volente fungimur, id sane collocamus ut, si oporteat, singularum Ecclesiarum aptius finibus descriptis, novas constituamus ecclesiasticas circumscriptiones. Non dubitamus enim quin, ob auctas christianorum fidelium necessitates, haud parum tarli ratione eorundem commodis serviamus. Quoniam autem venerabilis Frater Sanctes Portalupi, Archiepiscopus titulo Christopolitanus et in Honduriae Republica Apostolicus Nuntius, ab hac Apostolica Sede postulaverit ut ex certis archidioecesis Tegucigalpensis territoriis alia conderetur praelatura «nullius», eius precibus accedere constituimus deque auctoritate Nostra, post cognitam quidem sententiam venerabilis Fratris Hectoris Henrici Santos, Tegucigalpensis sacrorum Antistitis, sequentia decernere. Ab archidioecesi Tegucigalpensi integrum territorium separamus civilium provinciarum, quibus vulgo nomen Choluteca et Valle, atque ex iis novam praelaturam «nullius» constituimus, Cholutensem appellandam iisdemque finibus terminandam ac civiles provinciae seu vulgato nomine Departamentos simul sumptae. Praelaticiam sedem volumus in urbe Choluteca poni curialeque templum ibidem exstans, Deo dicatum in honorem Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis, tamquam praelaticium haberi, cum iuribus et privilegiis debitis. Item Praelato Ordinario omnia iura facimus atque obligationes simul imponimus, quae sunt eius ordinis saerorum Praesulum propria. Decernimus praeterea ut constituta praelatura eiusque Antistes suffraganei sint metropolitanae Sedi Tegucigalpensi eiusdemque Archiepiscopo. Quam primum possit minus Seminarium ibi struatur, ad normam iuris communis peculiaresque leges Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, iis scilicet pueris accipiendis et efformandis, qui Dei impulsu ad sacerdotium vocentur, quorum probatiores et meliores, cum adoleverint, Romam mittantur, ad Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Mensam praelaticiam constituent Curiae emolumenta, fidelium sponte oblata pecunia, bona denique, quae ex praescripto canonis 1500 C. I. C. eidem obvenient. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, eo ipso sacerdotes, clerici sacrique tirones in maiori Seminario degentes archidioecesi Tegucigalpensi ascribantur; quod vero attinet Seminarii minoris alumnos, ipsi sacrorum Antistites Tegucigalpensis et Cholutensis mutuo consilio statuant qui quotque suae cuiusque Ecclesiae sint assignandi. Acta praeterea et documenta novam praelaturam quovis modo respicientia a Curia Tegucigalpensi ad Cholutensem transmittantur, in tabulario religiose custodienda. Quod denique spectat praelaturae «nullius» Cholutensis regimen, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, aliaque id genus, omnia serventur quae Codex Iuris Canonici praeseribit. Haec quae praescripsimus efficienda curet venerabilis Frater Sanctes Portalupi, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Quodsi tempore exsecutionis alius in Honduriae Republica sit Apostolicus Nuntius, hic mandata Nostra faciet. Qui vero rem perfecerit, congrua documenta de more exaret ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittat, rite subscripta sigilloque impressa. Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 433-435

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana