Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

S. IOANNIS PORTORICENSIS-PONCENSIS (CAGUENSIS)

*

AB ECCLESIIS S. IOANNIS PORTORICENSIS ET PONCENSIS QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA DIOECESIS CONDITUR, «CAGUENSIS» APPELLANDA.

 

Quod munus a Deo suscepimus regendae universae Christi Ecclesiae non modo poscit ut omni ope contendamus ut regnum Dei, quod est Ecclesia, in gentes fines proferat fiatque omnibus populis causa salutis, verum etiam id exigit ut iam conditarum Ecclesiarum status et habitus ita pro adiunctis, necessitatibus, novisque rerum condicionibus immutentur ut, augescentibus in dies christiani gregis periculis, paria ad omnes casus subsidia comparentur. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Emmanuel Clarizio, Archiepiscopus titulo Claudiopolitanus in Isauria et in Dicione Portoricensi Apostolicus Delegatus, auditis scilicet locorum Ordinariis Praesulibus, opportunum duxerit ut in eadem Natione nova conderetur dioecesis, partitis Ecclesiis S. Ioannis Portoricensis atque Poncensi, Nos re bene reputata, id existimantes animorum bono esse cessurum, post venerabiles Fratres Nostros Negotiis Consistorialibus praepositos sententiam rogatos, haec decernimus atque statuimus. Ab archidioecesi S. Ioannis Portoricensis sequentia paroeciarum territoria separamus vulgo cognominatarum: Caguas, Gurabo, Juncos, Las Piedras, Humacao, Fajardo, Vieques, Yabucoa, Aguas Buenas, Comerio, Cidra, Cayey, San Lorenzo, Maranjito, Ceiba, Naguabo, Sdo. Cor. Cidra, N. S. Fatima, et San José Caguas; a dioecesi vero Poncensi, sequentes curias seu paroecias: Aibonito, Arroyo, Barranquitas, Guayama, Maunabo et Patillas, quibus omnibus territoriis novam dioecesim condimus, Caguensem appellandam, cuius hi erunt fines: ad septemtrionem, archidioecesis S. Ioannis Portoricensis; ad orientem, Oceanus Atlanticus; ad occidentem, archidioecesis S. Ioannis Portoricensis atque dioecesis Poncensis; inter meridiem denique et ortum solis, dioecesis Poncensis. Novae dioecesis Sedes in urbe Caguas erit; cathedra episcopalis potestatis in templo ponetur quod populus «Dulce Nombre de Jesús» vocare consuevit, factis nempe eidem templo iuribus sui ordinis. Erit praeterea Ecclesia Caguensis Sedi S. Ioannis Portoricensis suffraganea, cuius sacro Praesuli eius Episcopus obnoxius subicietur. Censemus etiam ut in nova dioecesi Canonicorum collegium constituatur; interea tamen concedimus ut Canonicorum loco Consultores dioecesani deligantur, Antistiti suo adfuturi, qui a munere suo cessabunt, eo collegio condito. Mensam, quae dicitur, efficient: Curiae proventus, fidelium christianorum collationes, congrua pars bonorum, quae dioecesi Caguensi obvenient, ad normam canonis 1500 C. I. C. Ad Seminarium demum quod attinet, quam primum erigi iubemus saltem minus, ex quo delecti iuvenes suo tempore Romam mittantur, ut in Pontificio Collegio Piano Latino Americano philosophiae atque theologiae studia exerceant. De Sacerdotibus hoc statuimus ut simul ac nova dioecesis, his Litteris ad exitum adductis, condita fuerit, ei Ecclesiae addicantur in qua officium vel beneficium habeant; de ceteris vero qui nullum habeant, item de clericis Seminariique tironibus, ut ei Sedi ascribantur, in qua legitimum habeant domicilium. Acta postremo et documenta quae ad modo conditae dioecesis res vel fideles respiciant, ad eius Curiam cito mittantur; ibique omni cura in tabulario rerum religiosarum custodiantur. Ceterum, quae iussimus venerabilis Frater Emmanuel Clarizio fieri studebit, vel quem ipse delegaverit; re autem acta, documenta exarentur, eorumque sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 9, pp. 625-627

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana