Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LONDRINENSIS - CAMPI MORANENSIS
(APUCARANENSIS)

*

NONNULLIS TERRITORIIS EX ECCLESIIS LONDRINENSI ET
CAMPI MORANENSIS DETRACTIS, NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR
«APUCARANENSIS» APPELLANDA.

 

Munus apostolicum, quod in beati Petri similitudinem suscepimus (cf. Io., 21, 15-17), id poscit ut non solum Christi gloriam et Evangelium salutis apud omnes gentes ac nationes propagari curemus, verum etiam ut sacra Christi religio tanto studio, cultu, intentione apud eos ipsos qui, gratia potiti, christiano censentur nomine, foveatur, ut veneranda fides nostra et roboretur in pectoribus, et crescat in animis, et in hominum mentes, quasi vitis in collibus, altas atque tenaces radices agat. Cum ergo venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus et in Brasilia Apostolicus Nuntius, ab hac Romana Sede petierit ut in ea Natione nova quaedam dioecesis conderetur, Nos censentes id animorum bono profuturum, re bene reputata sententiaque expetita a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus rebus Consistorialibus praepositis, haec, quae sequuntur, decernimus, non ante scilicet quam omnes provinciae ecclesiasticae Curitibensis Ordinarios Praesules quid censerent interrogaverimus. A dioecesi Londrinensi municipia sequentia separamus, ut lege civili finiuntur: Apucarana, Arapongas, Araruva, Astorga, Borrazópolis, Cafeara, Califórnia, Cambira, Colorado, FaxinaI, Flórida, Guaraci, Iguarassu, Itaguagé, Lobato, Munhoz de Mello, Nossa Senhora das Graças, Sabáudia, Santa Fé, Santa Iñes, Santo Ińacio; a dioecesi vero Campi Moranensis territorium civilis municipii Ivaiporão; quibus terris novam dioecesim constituimus, Apucaranensem appellandam. Huius autem Ecclesiae caput Episcopique domicilium urbs Apucarana erit, cathedra vero in templo B. M. V. collocabitur, quod est Immaculatae Lapurdensi sacrum, in eadem civitate, quodque cathedralium aedium iuribus et honoribus frui decernimus. Dioecesim Apucaranensem metropolitanae Sedi Curitibensi suffraganeam facimus, cuius sacro Antistiti Episcopus Apucaranensis oboediet obnoxius ad iuris normam. Qui sacer Praesul curabit ut in cathedrali templo Canonicorum collegium excitet, secundum normas per alias Litteras Nostras edendas. Interim Consultores dioecesanos eligat sibi affuturos. Curet etiam Episcopus ut Seminarium struat, idque graviter onerata conscientia, iuxta regulas iuris communis et Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus. Ex quo sane iuvenes Romam mittat in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, ut ibi in sacrae Theologiae et Philosophiae discendae munus diligenter incumbant. Mensa episcopalis fiet: Curiae proventibus, fidelium collationibus, bonorum parte, si qua sint, quae iuxta canonem 1500 C. I. C. nome dioecesi cedet. Simul autem ac hae Litterae Nostrae ad effectum deductae erunt, sacerdotes et clerici qui in aliqua trium dioecesium seu beneficium seu officium habeant, ei accenseantur tamquam clerus proprius; ceteri vero clerici et Seminarii tirones, ei in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et documenta, quae novam Ecclesiam Apucaranensem vel eius cives respiciant, ad eius Curiam mittantur, in cuius tabulario religiose serventur. Ceterum quae per has Litteras praescripsimus venerabilis Frater Sebastianus Baggio exsequatur, vel quem ille delegaverit, factis necessariis facultatibus. Praeterea documenta exarari studeat, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 12, pp. 829-830

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana