Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM S. CAMILLI AD HORTOS SALLUSTIANOS)*

TEMPLUM S. CAMILLI DE LELLIS AD HORTOS SALLUSTIANOS IN URBE AD DIGNITATEM SACRAE AEDIS CARDINALICIAE EVEHITUR. 

 

Sacris Romanae Ecclesiae Cardinalibus, utpote qui dignitate sua ceteris omnibus in Ecclesia antecedant, consuevit haec Romana et Apostolica Sedes unum ex celeberrimis Urbis templis in titulum concedere, quod esset quodammodo cum eorum amplitudine ac quasi maiestate par. Quae sane causa est cur Nos, volentes mox eligendis Patribus in senatumque Ecclesiae cooptandis proprinm titulum attribuere, nec tamen ob auctum eorundem numerum praesto habentes, censuimus sacratissimas S. Camilli de Lellis Confessoris aedes, ad Hortos Sallustianos, Romae exstantes ad tituli Cardinalicii dignitatem et honorem evehere. Id enim templum, cuius auspicalem lapidem Pius X, sanctus atque summus Ecclesiae Pontifex, expiavit, Antonius vero S. R. E. Cardinalis Agliardi, die XV mensis Iulii, anno MCMVI posuit, non modo inter curialia templa anno MCMX relatum est, iuribus atque bonis datis quae Curiae Ss. Vincentii et Anastasii iam pertinuerant ex ordine Curiarum sublatae, sed, quod maius est, ab Ordine Clericorum Regularium Ministrantinm Infirmis tamquam princeps domicilium incolitur, eorumque studio atque pietate floret. Quae cum ita sint, apostolica Nostra auctoritate templum S. Camilli de Lellis Confessoris ad Hortos Sallustianos in Urbe tituli Cardinalicii dignitate honestamus, cum iuribus omnibus et privilegiis, quae consequuntur. Has vero Litteras dilectus filius eiusdem templi rector ad exitum deduci curet, per se ipse vel per alium, dummodo ecclesiastica dignitate pollentem virum. Re vero acta, idem documenta exaret, quorum exempla sincere conscripta et sigillo impressa, ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittat. 

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 451-452

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana