Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM DOMINAE NOSTRAE A SS. SACRAMENTO
ET SANCTORUM MARTYRUM CANADENSIUM
)*

TEMPLUM DOMINAE NOSTRAE A SS. SACRAMENTO ET SANCTORUM MARTYRUM CANADENSIUM AD DIGNITATEM TITULI PRESBYTERALIS CARDINALICII EVEHITUR.

 

Consuevit Ecclesia more institutoque maiorum eos viros, quos in amplissimum Patrum Cardinalium Collegium cooptaverit, dato titulo unius ex celeberrimis Urbis templis ita Romae obligare, urbi scilicet Sanctorum Martyrum memoria omnium sacratissimae, ut, quasi Romana civitate donati, summo christianorum Antistiti sapientia sua, consilio, labore adessent. Volentibus ergo Nobis eum morem tenere, neque tamen in praesens satis titulorum, qui assignari possint, praesto habentibus ob auctum Patrum Cardinalium numerum, visum est templum quoque Dominae Nostrae a SS. Sacramento et Sanctorum Martyrum Canadensium inter templa iuris Cardinalicii referre, cuius profecto et magnificentia, et splendor, et momentum magna sunt. Eius autem historia et laudes in his causis praecipue consistunt, quod templum id, a Sodalibus Congregationis Presbyterorum a SS. Sacramento excitatum a dilectoque Filio Nostro Paulo Aemilio S. R. E. Cardinali Léger, Archiepiscopo Marianopolitano, anno MCMLXII consecratum, cum ipsum summa diligentia, studio, pietate ab iisdem Sodalibus colitur, tum cum Instituto Internationali, quod dicunt, eiusdem Congregationis coniungitur, in quo et Rector Maior, et Consilium eius primarium sedem habent. Quae cum ita sint, templum Dominae Nostrae a SS. Sacramento et Sanctorum Martyrum Canadensium, quod Romae ad Villam a Massimo cognominatam, adiacet, templorum numero tituli presbyteralis Cardinalicii accensemus, cum iuribus et privilegiis congruentibus. Rectoris autem erit eius sacrae aedis has Litteras Nostras ad exitum adducere; qua re acta idem documenta exarari curabit et sincera eorum exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittere, debite subscripta et sigillo impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 445-446

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana