Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GULUENSIS (MOROTOËNSIS)

*

A DIOECESI GULUENSI TERRITORIUM, VOLGARI LINGUA KARAMOJA COGNOMINATUM, SEPARATUR IDEMQUE IN DIOECESIS FORMAM REDIGITUR, «MOROTOËNSIS» APPELLANDAE.

 

Ex quo Christus, divinus hominum redemptor et servator, iam iam caelos ascensurus, iussit apostoloa suos mundum universum peragrare ac vitam aeternam omnibus pronuntiare, ex ea sane tempesta te Ecclesia, christianorum parens promissorumque Christi haeres et custos, nihil umquam praetermisit quin praecones praedicandae veritatis ad omnes populos mitteret, qui sacratissimam

Christi fidem, alii aliis subeuntes, et nuntiarent, et propagarent, et in pectoribus, quasi in marmore, insculperent. Quam ob rem, cum in Ugandensi districtu, quem vocant, Karamoja cognominato, catholica res haud minima suscepisset incrementa, censuissetque venerabilis Frater Ioannes Baptista Cesana, Episcopus Guluensis, in cuius territorio regio illa Karamoja sita est, bene fieri si ex ea nova dioecesis conderetur, Nos haec consilia probantes, ea quae sequuntur statuimus, non ante tamen quam tum venerabilem Fratrem Vidonem Del Mestri sententiam rogavimus, Archiepiscopum titulo Tuscamiensem atque in Africa Orientali Delegatum Apostolicum, tum venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales, qui Sacrae Congregationi Fidei Propagandae praesunt. A dioecesi Guluensi districtum Karamoja detrahimus, ex eoque novam dioecesim constituimus, a principe regionis urbe Morotoënsem appellandam, atque patribus Congregationis Filiorum Sacratissimi Cordis Iesu concredendam, quibus Guluensis Ecclesia ipsa commissa est; hanc autem novam dioecesim suffraganeam facimus Sedi metropolitanae Rubagaënsi. Episcopus vero cui eadem gubernanda attribuetur, sedem suam episcopalem in urbe Moroto collocabit, cathedram suam vero in templo maiore eiusdem civitatis ponet, in quo et docebit et sacra faciet. Qui praeterea Canonicorum collegium condet, caerimoniarum splendori augendo atque Consiliariorum manui praesto habendae, in rebus gravioribus. Quod tamen si fieri statim non possit, Consultores dioecesanos eligat, quibus loco Canonicorum utatur. Similiter Seminarium saltem minus struat, pueris excipiendis ad sacerdotium vocatis, idque summa cura efficiat. Ad reliqua autem quod attinet, regimen nempe, electionem Vicarii Capitularis Sede vacante, cetera, leges Iuris Canonici adamussim serventur. Ceterum his Litteris Nostris ad effectum deductis, documenta et acta, quae novam dioecesim respiciant, ad eius Curiam episcopalem magna cura mittantur in eiusque tabulario religiose serventur. Volumus postremo ut hae Litterae Nostrae a venerabili Fratre Vidone Del Mestri ad effectum adducantur, vel ab eo quem ille delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur .

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

      Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
   a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

                                                                                                     Ioannes Calleri, Proton. Apost.
                                                                                                   
Sylvius Romani, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 128-129

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana