Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

UBONENSIS (NAKORNRAJASIMAENSIS)

*

DIVISO TERRITORIO VICARIATUS APOSTOLICI UBONENSIS, NOVUS APOSTOLICUS VICARIATUS CONDITUR, «NAKORNRAJASIMAENSIS» NOMINE.

 

Cum Populus Dei, qui est Ecclesia, ad quam cuncti vocantur homines, feliciora in dies, etsi non sine labore, incrementa capiat, Nostrum esse censemus maiora christifidelibus auxilia praebere, aptius si oporteat dispositis ecclesiasticis circumscriptionibus. Quae cum ita sint, ea probantes quae venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales qui Sacro Consilio Fidei Propagandae praesunt, post quidem auditum venerabilem Fratrem Ioannem Gordon, Apostolicum in Thailandia, in regione Laosiensi et in Peninsula Malacensi Delegatum, facienda censuerunt, ut scilicet, partito territorio Vicariatus Apostolici Ubonensis, novus ibidem Apostolicus Vicariatus conderetur, summa et apostolica potestate Nostra sequentia decernimus. A Vicariatu Apostolico Ubonensi territoria distrahimus quae constant ex civilibus districtibus Nakorn-Rajasima, Buriram, et Chayaphum cognominatis, atque ex iis novum Vicariatum Apostolicum constituimus Nakornrajasimaensem appellandum, eumque curis sodalium Societatis Parisiensis missionum ad exteras gentes concredimus, qui nulli labori parcent, uti solent, «ut sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1). Quod autem ad regimen et administrationem novi Vicariatus Apostolici attinet, ea serventur quae Codex iuris canonici statuit vel Sacra Congregatio Fidei Propagandae praescripserit. Volumus autem ut haec quae mandavimus facienda curet qui eo tempore quo hae Litterae Nostrae ad effectum adducentur Apostolicus Delegatus in Thailandia, regione Laosiensi et Peninsula Malacensi erit, vel quem ille delegaverit, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta documenta de more exarentur eorumque exemplaria ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

      Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
   a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

                                                                                                     Ioannes Calleri, Proton. Apost.
                                                                                                   
Sylvius Romani, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 259-260

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana