Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHUNCHEONENSIS (VONIUENSIS)

*

DETRACTIS AB ECCLESIA CHUNCHEONENSI QUIBUSDAM TERRITORIIS, NOVA DIOECESIS IN COREA CONDITUR, «VONIUENSIS» APPELLANDA.

 

Fidei propagandae voluntas quae ex verbis Christi existit « eritis mihi testes usque ad ultimum terrae » (Act. 1, 8), vehementer Nos impellit ut ea instituamus et comparemus per quae vera religio in gentibus annuntietur, sine qua impossibile est placere Deo (cfr. Hebr. 11, 6). Cum ergo venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales qui Sacro Consilio Christiano Nomini Propagando praesunt, de sententia venerabilis Fratris Antonii Del Giudice, Archiepiscopi titulo Hierapolitani et in Corea Apostolici Internuntii, rei christianae provehendae valde conferre censuerint si nova dioecesis ibi conderetur, libenti animo, sive auctum christifidelium numerum respicientes sive bonam sacerdotum copiam, eiusmodi consilium accipimus. Summa igitur et apostolica Nostra potestate acta negotia confirmamus atque sequentia decernimus. A dioecesi Chuncheonensi integrum territorium seiungimus quod civiles circumscriptiones vulgo Won Seong, Yeong Wol, Sam Cheok, Jeong Seong et Ul-jin cognominatas complectitur atque ex eo novam dioecesim constituimus Voniuensem ab urbe principe, appellandam, quae a saeculari clero regetur atque administrabitur. Novae circumscriptionis sedem Episcopus in urbe ponet cui nomen Won-ju, cathedram vero in templo ibi exstante Sanctissimae Matri Divinae Gratiae sacro, quod ad dignitatem cathedralis templi evehimus, cum iuribus et privilegiis. Etiam sacer Antistes, ut aequum, iis omnibus iuribus utetur et privilegiis quibus residentes Episcopi per terrarum orbem fruuntur, oneribusque congruis obligabitur. Sive dioecesis Voniuensis praeterea sive eius Praesul Sedi metropolitanae Seulensi subicientur tamquam suffraganei. Quod autem ad regimen et administrationem attinet, ea serventur quae Codex Iuris Canonici statuit et peculiares leges quas Sacra Congregatio Fidei Propagandae dederit. Permittimus tamen ut ob locorum atque temporum adiuncta, Canonicorum loco Consultores dioecesani ab Episcopo deligantur qui ei consilio et ope assint. Ceterum quae per has Litteras mandavimus exsequenda curabit venerabilis Frater Antonius Del Giudice, quem memoravimus, vel per se ipse vel per alium, factis ad id necessariis facultatibus. Re autem peracta, idem documenta exarari iubebit eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si alius eo tempore Apostolicae Internuntiaturae in Corea praeerit, hic quae iussimus faciet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 126-127

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana