Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 MARIANENSIS - ADAMANTINAE (ITABIRENSIS)

*

SEIUNCTIS AB ARCHIDIOECESIBUS MARIANENSI ET ADAMANTINA
NONNULLIIS TERRITORIIS, NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS, NOMINE «ITABIRENSIS».

 

Haud inani sane laetitia animus Noster perfunditur, quotiens alia ex aliis nascitur dioecesis, cum id summopere documento sit Ecclesiam sanctam fines suos quotidie proferre gentesque ad Christi legem amplectendam moribusque servandam suaviter allicere. Quoniam ergo venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus et in Brasilia Apostolicus Nuntius, post auditos venerabiles Fratres Oscarem de Oliveira, Archiepiscopum Marianensem, et Geraldum de Proença Sigaud, Archiepiscopum Adamantinum, cupiens christifidelium utilitati inservire, ab hac Apostolica Sede petiit ut, detractis e Marianensi et Adamantina Ecclesiis quibusdam territoriis, nova ibidem dioecesis excitaretur, censuimus admotis precibus esse concedendum. Suppleto igitur eorum consensu qui aliquod ius in hoc negotio haberent, de summa Nostra et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Marianensi integrum territorium municipiorum, prout in praesens lege civili circumscribuntur, detrahimus, quae vulgo appellantur Alvinópolis, Antônio Dias, Bela Vista de Minas, Belo Oriente, Bom Jesus do Amparo, Coronel Fabrieiauo, Dionísio, Ferros, Itabira, Ipatinga, Jaguaraçu, Joanésia, João Monlevade, Marliéria, Mesquita, Nova Era, Rio Piracicaba, Santa Maria do Itabira, São  Domingos do Prata, São Gonçalo do Rio Abaixo, São José do Goiabal, Timóteo; ab archidioecesi autem Adamantina municipia Brúnas, Itambé do Mato Dentro, Morro do Pilar, Passabém, Santo Antônio do Rio Abaixo, São Sebastiiio do Rio Preto, atque iis novam dioecesim condimus, Itabirensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ae simul sumpta territoria, quae diximus. Caput dioecesis urbs Itabira cognominata erit, in qua Episcopus sedem atque domicilium habebit; cathedram vero suae potestatis in curiali templo Deo dicato in honorem Beatae Mariae Virginis a Sacratissimo Rosario collocabit; cui templo, uti congruum, debita iura, honores, privilegia damus, sicuti et Episcopo, cui tamen etiam onera imponimus, quae sunt suo ordini congruentia. Novam dioecesim suffraganeam metropolitanae Sedi Marianensi facimus, in eiusque templo Canonicorum collegium constitui iubemus, ad normas aliarum Litterarum sub plumbo edendarum; poterunt tamen ad tempus Consultores dioecesani eligi, qui Episcopo consilio et ope assint, a munere quidem cessaturi, Canonicis constitutis. Ad mensam episcopalem quod attinet, eam efficient Curiae emolumenta; pecunia, quam christiani obtulerint; congrua bonorum pars, quae dioecesi Itabirensi continget, facta ad normam canonis 1500 C. I. C. congrua divisione. Seminarium sedula cura struatur quam primum, in quo pueri recipiantur qui sacerdotium persequantur, iuxta iuris communis leges et Sacrae Congregationis de Seminariis praescripta, idque gravi praecepto. Cum vero iuvenes ad id aetatis pervenerint ut philosophiae atque sacrae theologiae operam dare debeant, qui optimi fuerint Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum recipiendi. Regimen dioecesis eiusque administratio, electio Vicarii Capitularis, sede vacante, aliaque huiusmodi legibus Codicis Iuris Canonici temperentur. De clero autem statuimus, ut sacerdotes ei Ecclesiae ascribantur, in qua beneficium aut officium ecclesiasticum habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimum domicilium habeant. Acta denique et documenta quae conditam dioecesim respiciant, ad eius Curiam mittantur, in tabulario religiose custodienda. Ceterum haec Nostra mandata venerabilis Frater Sebastianus Baggio, quem diximus, exsequenda curet, qui etiam poterit quemlibet virum delegare, dummodo sacerdotii dignitate insignem. Negotio autem perfecto, documenta scribantur, quorum sincera exempla, rite signata sigilloque impressa, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittantur. Quod si fiat ut, tempore quo hae Litterae Nostrae ad effectum deducantur, alius in Brasilia Nuntiaturae Apostolicae praesit, huic iussa Nostra faciendi onus imponimus.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis

impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quartodecimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. de Prop. fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Caesar Federici, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 263-265

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana