Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 

MARACAIBENSIS (CABIMENSIS) *

DETRACTIS A DIOECESI MARACAIBENSI TERRITORIIS, NOVA DIOECESIS CONDITUR, «CABIMENSIS» NOMINE.

 

Christianae familiae inservire cupiens quae amplam Maracaibensem dioecesim incolit, petiit venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, Archiepiscopus titulo Leriensis et in Venetiolana Republica Apostolicus Nun

tius, ut detractis ab ea dioecesi quibusdam territoriis, nova Ecclesia conderetur quae Christi religionis inibi locorum caput esset et fons. Quibus precibus accedere volentes, post consilium petitum a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus qui Sacrae Congregationi Consistoriali praesunt, sententiamque rogatum venerabilem Fratrem Dominicum Roa Pérez, Episcopum Maracaibensem, eorumque suppleto consensu qui hac super re aliquid iuris habeant, summa Nostra potestate sequentia decernimus. A dioecesi Maracaibensi territorium separamus quod complectitur civiles districtus vulgo Miranda, Bolivar, Baralt et Sucre cognominatos, intra fines regionis seu «Estado» cui nomen Zulia exstantes, atque ex eo novam dioecesim constituimus, Cabimensem ab urbe principe appellandam, cuius confinia erunt: ad septemtrionem Sinus Venetiolae; ad orientem dioeceses Corensis et Barquisimetensis; ad meridiem archidioecesis Emeritensis et dioecesis Truxillensis in Venezuela; ad occidentem denique lacus Maracaibensis. Eius praeterea sedes in urbe Cabimas erit, qua in civitate Episcopus cathedram etiam suae auctoritatis statuet, in templo videlicet in honorem Beatae Mariae Virginis a SS. Rosario ibi exstante, quod templi cathedralis honore decorabitur. Censemus insuper ut nova circumscriptio Emeritensi Ecclesiae tamquam suffraganea subdatur, sicut et eiusdem Praesul Archiepiscopo Emeritensi erit obnoxius. Cabimensis Ecclesiae Praesul quam primum Seminarium saltem minus erigi curabit iuxta regulas a Sacra Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus traditas et Iuris Canonici normas. Item collegium Canonicorum constituet, ad normas per alias Litteras edendas; interea tamen Consultores dioecesanos eligat, quorum opera et consiliis frui poterit. Mensam episcopalem efficient: dos a civili Gubernio data, Curiae emolumenta, fidelium collationes sponte datae, congrua bonorum pars quae Sedi Cabimensi advenient divisis bonis et possessionibus dioecesis Maracaibensis ad normam canonis 1500 C. I. C. Vix autem hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, sacerdotes ei Ecclesiae ascribantur in cuius territorio vel officium vel beneficium habeant; ceteri autem clerici Seminariique tirones ei in qua legitimo domicilio degant. Ex his autem tironibus qui meliores fuerint suo tempore Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophicis theologicisque disciplinis imbuantur. Decernimus postremo ut documenta et acta, quae ad novam Ecclesiam Cabimensem respiciant, ad eius Curiam episcopalem transmittantur, ibique religiose in tabulario custodiantur. Ceterum has Litteras Nostras exsequendas curabit venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, quem diximus, vel quem ipse delegaverit, facto onere rei actae documenta exarandi eaque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem mittendi. Quodsi eo tempore alius Apostolicae in Venetiola Republica Nuntiaturae praeerit, hic mandata Nostra faciet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die tertio et vicesimo mensis Iulii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

 Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Hamletus Tondini, Proton. Apoost. a. i.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 346-348

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana