Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 RUBAGAENSIS - ARCIS PORTAL (HOIMANAE)

*

DIVISO TERRITORIO ARCHIDIOECESIS RUBAGAENSIS ET DIOECESIS ARCIS PORTAL, NOVA ECCLESIA CONDITUR, «HOIMANA» NOMINE.

 

Quo aptius christifidelium animis consuli posset, latiusque sacrum evangelii semen in hominibus spargeretur, censuerunt venerabiles Fratres Iosephus Kiwanuka, Archiepiscopus Rubagaënsis et Vincentius Mc Cauley, Episcopus Arcis Portal, novam dioecesim in Ugandensi territorio erigendam esse. Quam sententiam cum Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando adprobavisset, summa Nostra potestate postque auditum venerabilem Fratrem Vidonem Del Mestri, Archiepiscopum titulo Tuscamiensem atque Apostolicum in Africa Orientali Delegatum, sequentia decernimus et iubemus. Eorum omnium consensum supplentes qui hac super re aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, ab archidioecesi Rubagaënsi et dioecesi Arcis Portal territorium separamus regni Bunyoro-Kitara, quod vocant, atque ex eo novam dioecesim constituimus Hoimanam ab urbe principe appellandam, atque finibus eiusdem regni quod memoravimus cingendam. Novam dioecesim sacerdotibus cleri saecularis curandam concredimus, qui nullis laboribus parcent ut sermo Dei in sua ipsorum terra currat et clarificetur (cfr. 2 Thess. 3, 1). Constitutae Ecclesiae sedes Episcopique domicilium in urbe vulgo Hoima cognominata erit; in maximo autem templo inibi exstante cathedram suam Episcopus figet, Seminariumque sollicita cura struet pueris recipiendis qui ad sacerdotium vocabuntur. Novam praeterea Ecclesiam eiusque sacrum Antistitem suffraganeos facimus metropolitanae Sedi atque Archiepiscopo Rubagaënsi. Praecipimus insuper ut pro locorum huiusque temporis adiuncta, Canonicorum loco Consultores dioecesani deligantur qui Episcopo assint. Quod autem ad Ecclesiae regimen administrationemque attinet, leges iuris canonici serventur atque regulae quas Sacra Congregatio Fidei Propagandae statuerit. Ea denique quae iussimus exsequenda studebit venerabilis Frater Vido Del Mestri, quem diximus, vel per se ipse vel per alium in ecclesiastica dignitate constitutum virum. Quodsi tempore exsecutionis alius Apostolici Delegati partes in Africa Orientali agat, hic mandata Nostra faciet. Qui vero rem perfecerit onus habebit effectae rei documenta exarandi eademque ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae mittendi.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die nono mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 423-424

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana