PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE FERNANDO POO (RIVI MUNIENSIS)
*NONNULLIS TERRITORIIS A VICARIATU APOSTOLICO DE FERNANDO PÓO DETRACTIS, NOVUS VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR,
«RIVI MUNIENSIS» NOMINE.
Qui summi Dei numine et voluntate principem locum in Christi Ecclesia, obtinemus, adorandi Filii Dei hic in terris Vicarii Petrique successores, etsi omni parte virium impares sumus tanto oneri sustinendo, summo tamen studio atque sollicitudine urgemur ut cunctis gentibus et populis et nationibus christiana fides ac veneranda Christi religio pronuntietur, per omnesque terrae partes «currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1). Quam ob rem, cum Sacra Congregatio de Propaganda Fide, post rem bene reputatam, omnesque, quorum interesset, sententiam rogatos, censuerit bene fieri si, distractis nonnullis territoriis a vicariatu apostolico de Fernando Póo, novus inde vicariatus conderetur, Nos haec omnia probantes, sequentia auctoritate Nostra statuimus. A vicariatu, quem diximus, integram regionem per vulgus Rio Muni cognominatam detrahimus, simulque insulas propinquas quas populari lingua Corisco, Elobey Grande et Elobey Chico appellant, eaque territoria in novi vicariatus apostolici formam redigimus, Rivi Muniensis nomine, quem Congregationi Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis concredimus, ad nutum nempe huius Apostolicae Sedis. Quos paterne hortamur ut, qui «relictis omnibus » (Lc. 5, 11) Christum secuti sunt, nihil omittant quod servandis animis iisque ad Ecclesiae sanctae saepta reducendis conducat. Ceterum volumus ut has Litteras Nostras exsequi studeat, qui a Sacra Congregatione Fidei Propagandae id muneris exceperit, vel quem ipse delegaverit. Re vero peracta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad eandem Sacram Congregationem cito mittantur. Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die nono mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S. R. E. Cancellarius
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Caesar Federici, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 421-422
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana