Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VASHINGTONENSIS

*

IN FOEDERATIS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS CIVITATIBUS
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR,
«VASHINGTONENSIS» NOMINE.

 

Fidelium christianorum boni consequendi causa atque eorum utilitatis fovendae censuit venerabilis Frater Eduardus Ioannes Rarper, Episcopus titulo Eracleensis Ponticus et praelaturae «nullius» Insularum a Virginibus seu Thomasianae sacer Praesul, esse cum rei catholicae prosperitate apprime coniunctum si Ecclesia, cui ipse praeest, a metropolitana Sede Sancti Ioannis Portoricensis separaretur atque Vashingtonensi, ad hanc scilicet dignitatem evectae, tamquam suffraganea subiceretur. Eius enim territorii incolae praeterquam quod anglicam linguam tamquam usitatum sermonem habent, civili praeterea potestati supremi Foederatarum Americae Septemtrionalis Civitatum Praesidis sunt obnoxii. Quapropter eiusdem venerabilis Fratris optatis precibusque, Apostolicae huic Sedi adhibitis, libenti animo accedere volentes, post auditos hoc super negotio venerabiles Fratres Aloisium Aponte Martínez, Archiepiscopum Sancti Ioannis Portoricensis, et Patricium L. O' Boyle, Archiepiscopum Vashingtonensem, deque sententia venerabilium Fratrum Emmanuelis Clarizio, Archiepiscopi titulo Claudiopolitani in Isauria, in Republica Dominicana Apostolici Nuntii simulque in Portoricensi Dicione ecclesiasticorum negotiorum Gestoris, et Aegidii Vagnozzi, Archiepiscopi titulo Myrensis atque in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus Delegati Apostolici, de consilio denique venerabilium Fratrum Nostrum S. R. E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi Consistoriali praesunt eorumque praeterea suppleto consensu qui hac super re ius aliquod habeant vel se praesumant habere, suprema et apostolica potestate Nostra sequentia decernimus atque iubemus. Archiepiscopalem sedem Vashingtonensem, hactenus Apostolicae Sedi directo subiectam, ad gradum dignitatemque metropolitanae attollimus, iuribus concessis quae eiusdem gradus Ecclesiis ex iure communi competunt, eique tamquam suffraganeam subicimus praelaturam «nullius» Insularum a Virginibus seu Thomasianam, quam scilicet a provincia ecclesiastica Sancti Ioannis Portoricensis subtrahimus. Metropolitam autem praeponimus venerabilem Fratrem Patricium L. O' Boyle, adhuc Archiepiscopum Vashingtonensem. Haec vero exsequenda studeat venerabilis Frater Aegidius Vagnozzi, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem negotium perfecerit congrua documenta exarabit ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Caesar Federici, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 424-426

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana