Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CZĘSTOCHOVlENSlS

*

IN URBE WIELUŃ, IN DIOECESI CZĘSTOCHOVIENSI, CAPITULUM COLLEGIALE RESTITUITUR IN TEMPIO VISITATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS.

 

Rationabile obsequium, in quo tota christiana religio consistit (cfr. Rom. 12, 1), non modo significari, verum etiam augeri et inflammari sacrarum caerimoniarum splendore quae in templis peraguntur, quibusque Deo pietatis cultus tribuitur cognitum sane compertumque est omnibus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Stephanus Barela, Episcopus Częstochoviensis, ab Apostolica Sede petierit ut in templo Visitationis Beatae Mariae Virginis, quod est in urbe Wieluń quodque vetustissimum est, collegiale Capitulum restitueretur, olim florentissimum, cumque Sacra Congregatio Consistorialis, factis a Nobis facultatibus, admotis precibus concedendum esse existimaverit, consilio scilicet petito a dilecto Filio Nostro S. R. E. Cardinali Stephano Wyszyński, Archiepiscopo Gnesnensi et Varsaviensi, Sacrae Nos Congregationis consulta confirmantes, consensuque suppleto eorum qui aliquod ius in hac re vel habeant vel se praesumant habere, sequentia statuimus: templum paroeciale, quod supra memoravimus, ad gradum collegiatae aedis tollimus, cum iuribus debitis, ibique Canonicorum collegium condimus ad normas quae sequuntur. Collegiale Capitulum sex Canonicis constabit, tribusque Dignitatibus, nempe Praeposito, Decano et Custode. Chorales preces fundentur in die Visitationis Beatae Mariae Virginis, in festo S. Adalberti, ceterisque diebus a Constitutionibus definiendis. Ad insignia et habitum quod attinet, Dignitates et Canonici in capitularibus caerimoniis et intra limites dumtaxat dioecesis super habitum Pianum rochetum et mantelletam, quod vocant, induent nigri coloris, et signum capitulare e collo pendens atque anulum gestabunt. Dignitatum collatio Apostolicae Sedi reservatur, Canonicatuum vero ad leges iuris communis fiet. Quousque autem Dignitates et Canonicatus congrua praebenda non sint aucti, assignari poterunt etiam iis sacerdotibus qui alio iam beneficio fruantur, etsi cum animorum curatione coniuncto. Ceterum haec omnia quae iussimus venerabilis Frater Stephanus Barela, quem memoravimus, facienda curabit, factis necessariis facultatibus; poterit autem et alium delegare, si visum fuerit, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum virum. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Caesar Federici, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 548-550

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana