Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MARACAIBENSIS*

NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA IN VENETIOLA CONDITUR,
CUIUS METROPOLITANA SEDES «MARACAIBENSIS» ERIT.

 

Regimine suscepto christianae rei publicae, quae quidem non ad hanc vel illam civitatem, ad hunc vel illum populum fines protulit, sed, iuxta Christi prophetiam (cf. Mt. 13, 21 sqq.), et iussum (cf. Mt. 16, 15), ad omnes gentes omnesque creaturas, nihil sane Nobis optatius atque sollemnius obtingere potest, quam novas Ecclesias condere, constitutarum faciem immutare, fines accommodatiore ratione disponere, si modo spes aut fortuna affulserit maiora sanctissimae religioni nostrae incrementa afferri posse. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, Archiepiscopus titulo Leriensis et in Republica Venetiolana Apostolicus Nuntius, id proposuerit ut in ea terra nova provincia ecclesiastica constitueretur, cuius esset Ecclesia Maracaibensis metropolitana, Nos re bene reputata, consilioque petito a quibus oporteret Ordinariis Praesulibus, haec, quae sequuntur, decernimus atque iubemus. In Venetiolana Republica novam provinciam ecclesiasticam condimus, quae constabit Ecclesiis Maracaibensi, Cabimensi, Corensi, quarum illas a provincia ecclesiastica Emeritensi in Venezuela separamus, postremam vero a Caracensi. Ex his autem Maracaibensis metropolitana erit, cum iuribus debitis, cui profecto auctoritate Nostra venerabilem Fratrem Dominicum Roa Pérez, qui fuit hactenus Episcopus Maracaibensis, tamquam Archiepiscopum praeficimus, certa spe fore ut eo ductore nova provincia quam laetissime floreat. Ceterum volumus ut quae per has Litteras praecepimus, venerabilis Frater Aloisius Dadaglio ad exitum adduci curet, vel quem ipse delegaverit, factis necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quae sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

   Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Decanus
Eugenius Sevi, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, pp. 788-789

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana