Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

   PALMIRANAE - CALIENSIS
(BUGUENSIS)

*

QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI CALIENSI ET DIOECESI PALMIRANA SEPARATIS, NOVA IN COLUMBIANA REPUBLICA
DIOECESIS CONDITUR, «BUGUENSIS» APPELLANDA.

 

Apostolico muneri universam Christi Ecclesiam regendi satisfacientes, aptius quandoque, cum rerum locorumque condiciones flagitent, ecclesiasticas circumscriptiones disponere curamus, id unice intendentes ut christifidelium utilitatibus omnimode consulatur. Siquidem autem venerabilis Frater Iosephus Paupini, Archiepiscopus titulo Sebastopolitanus in Abasgia atque in Columbiana Republica Apostolicus Nuntius, petierit ut, quibusdam territoriis a Palmirana atque Caliensi Ecclesiis separatis, aliam constitueremus dioecesim, oblatis Nobis precibus cedendum esse censuimus atque sequentia, post sententiam auditam venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de negotiis extraordinariis praepositorum, esse decernenda, eorum quidem suppleto consensu, qui hoc super negotio ius aliquod vel habeant vel se putent habere. A dioecesi Palmirana territorium separamus, quod complectitur municipia vulgo Guacarí, Buga, San Pedro, Tuluá, Andalucía, Bugalagrande, Sevilla, Caicedonia; ab archidioecesi autem Caliensi integrum territorium municipiorum vulgo Trujillo et Riofrío, ex iisque novam dioecesim condimus, Buguensem appellandam iisdemque finibus circumscribendam quibus simul sumpta municipia, quae diximus. Ab eadem praeterea archidioecesi Caliensi municipia distrahimus, quibus appellatio Darien, Yotoco, Restrepo et Vijes, eaque perpetuo dioecesi Palmiranae annectimus. Novae dioecesis sedes episcopalis erit in urbe Buga appellata, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali templo eadem in urbe exstante, Deo sacro in honorem Sancti Petri Apostoli, quod ad cathedralis gradum attollimus, cum debitis iuribus. Episcopo autem, praeter quam congrua iura damus, officia imponimus quae ex iure communi eius munus consequuntur. Buguensem dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Caliensi, cuius Archiepiscopo tamquam Metropolitae Episcopum Buguensem subicimus. Statuimus insuper ut collegium Canonicorum eadem in dioecesi condatur, ad normam aliarum Apostolicarum Litterarum; interea tamen Consultores dioecesani deligantur, ad iuris canonici praescripta. Seminarium etiam quam primum struatur, iis pueris iuvenibusque accipiendis et efformandis qui ad sacerdotium vocentur. Quorum qui sive pietate sive ingenii dotibus emineant, Romam mittantur, in Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophicis theologicisque disciplinis imbuantur. Mensam episcopalem efficient Curiae emolumenta, fidelium sponte oblata pecunia, dos a civili potestate danda atque demum ea bona, quae ad normam canonis 1500 C. I. C. cathedrali Sedi Buguensi obvenient. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, sacerdotes Ecclesiae illi adscripti maneant in cuius territorio officium vel beneficium habeant; ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei Ecclesiae, in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et documenta quae dioecesim Buguensem respiciant eiusdemque clerum, fideles, bona temporalia a Curiis Palmirana et Caliensi ad novae dioecesis Curiam transferantur, in condendo tabulario religiose custodienda. Haec omnia quae praescripsimus ad effectum adducat venerabilis Frater Iosephus Paupini, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaranda studeat atque ad Sacram Congregationem Consistorialem mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

IACOBUS A. Card. COPELLO
       S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
 S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n.16, pp. 1125-1126

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana