Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAËTITENSI

 (LIBERATIONIS MARIANAE) *

E DIOECESI CAËTITENSI QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR,
QUIBUS NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR, «LIBERATIONIS MARIANAE» NOMINE.

 

Qui divina liberalitate in beati Petri apostoli locum eam ob unam causam successimus ut tanti muneris conscientia tum periculis omne genus vigilantia Nostra gregem arceremus, tum ut quod ei prodesse intellegeremus id commodo christianae rei publicae assequi anniteremur, hoc profecto

nulla aptiore ratione obtineri posse censemus, quam per accommodam dioecesium dispositionem, pro locorum scilicet, aetatum, necessitatum populorum condicione. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Iosephus Petrus Costa, sacer Caëtitensis Antistes, ab hac Apostolica Sede poposcerit ut e sua Ecclesia nova conderetur dioecesis, partito territorio, quo constat, Nos venerabili Fratre Sebastiano Baggio, Archiepiscopo titulo Ephesino eodemque in Brasilia Apostolico Nuntio, in consilium adhibito, atque venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi Consistoriali praepositis sententia rogatis, haec quae sequuntur decernimus. A dioecesi Caëtitensi municipia separamus, ut sunt lege civili limitata, quae sequuntur: Abaíra, Água Quente, Barra da Estiva, Boninal, Contendas do Sincorá, Dom Basilío, Ibicoara, Ibitiara, Ibipitanga, Iramaia, Ituaçu, Jussiapé, Livramento de Nossa Senhora, Mucugê, Paramirim, Piatã, Rio de Contas, Rio do Pires, Tanhaçu, quibus novam dioecesim fundamus, Liberationis Marianae appellandam. Cuius sane praecipuam urbem atque Episcopi domicilium eum locum statuimus, qui cognominatur Livramento de Nossa Senhora; templum cathedrale, illud, quod B. M. V. dicatum est atque populari lingua Nossa Senhora do Livramento appellatur. Novam Ecclesiam suffraganeam facimus archidioecesi S. Salvatoris in Brasilia, cuius Metropolitae etiam Episcopus Liberationis Marianae obnoxius erit. Canonicorum collegium condatur. Interea tamen sacer Praesul Consultores dioecesanos eligat, qui sibi assint consilio, ope. Ad mensam episcopalem quod attinet, sic disponimus ut sive Curiae emolumentis efficiatur, sive christiani populi collationibus, sive bonis, si qua sunt, pro rata parte, quae adhuc ad dioecesim Caetitensem pertinuerunt. Curet etiam Episcopus, cui dioecesis curanda committetur, ut Seminarium struat pueris excipiendis ad sacerdotium vocatis; regimen autem huius ad normas iuris communis temperetur iuxtaque leges peculiares Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, ratione habita decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius». Cum vero iuvenes adoleverint, qui optimi fuerint Romam mittantur, ut ibi in Collegio Piano Brasiliano studiis sacrae Theologiae ac Philosophiae operam dent assiduam. Constituta nova dioecesi, sacerdotes atque ii omnes qui in eius finibus beneficium vel officium habeant, eidem addicantur tamquam proprius clerus; ceteri clerici atque Seminarii tirones, ei, in qua legitimo domicilio habitent. Acta denique et documenta quae modo conditam Ecclesiam respiciant, ad eius Curiam episcopalem mittantur, religiose custodienda. Ceterum haec quae iussimus venerabilis Frater Sebastianus Baggio ad exitum adducet, vel quem ipse delegaverit; re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 8, pp. 534-536

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana