Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DEAARENSIS

*

PRAEFECTURA APOSTOLICA DEAARENSIS
AD DIOECESIS DIGNITATEM EXTOLLITUR.

 

Munus Nostrum, quod divino consilio accepimus, universam Christi Ecclesiam regendi, ad ea fidelibus cuncta subsidia suppeditanda impellit, quae ad rerum catholicarum profectum aptius conducant. Qua de re, putantes haud parum utilitatis consequi ex praefecturae apostolicae Deaarensis ad dioecesis gradum elatione, sententiam hoc super negotio accipientes sive Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, sive venerabilis Fratris Iosephi McGeough, Archiepiscopi titulo Bemeseni atque in Africa Meridionali Apostolici Delegati, sequentia decernimus ac iubemus. Praefecturam apostolicam Deaarensem ad dioecesis dignitatem attollimus, eodem retento nomine, iisdem concredendam sodalibus Congregationis Sacerdotum a Sacro Corde Iesu, qui ei hactenus summa cura, labore atque, Deo favente, uberrimis cum laborum fructibus consuluerunt. Sic condita dioecesis suffraganea erit metropolitanae Sedi Civitatis Capitis, atque Sacrae Congregationi de Propaganda Fide obnoxia esse perget. Eius insuper sedes in urbe statuetur vulgo De Aar appellata; episcopalis autem magisterii cathedra in sacra aede, eadem in urbe exstante, Deo dicata in honorem Beatae Mariae Virginis, quam ad gradum pro-cathedralis evehimus, cum iuribus privilegiisque congruis. Curet Episcopus ut, ad sibi si oporteat opportuna auxilia consiliave comparanda, Consultores dioecesanos ad normam iuris canonici deligat, quoadusque scilicet Canonicorum collegium constitui non possit. Haec quae praescripsimus ut ad exitum adducantur, curet venerabilis Frater Iosephus McGeough, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit documenta de more exaranda studeat atque ad Sacram Congregationem mittat, signata nempe sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Svevi, Protonot. Apost. 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1034-1035

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana