Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GRUARDENSIS ET ALIARUM*

IN CANADIAE SEPTEMTRIONALIS REGIONE DUAE CONSTITUUNTUR PROVINCIAE ECCLESIASTICAE, NOMINE «GRUARDENSIS-MCLENNANPOLITANA»
ET «KIVOTINA- LEPASANA».

 

Adsiduo perducti studio ac sollicitudine satis apostolico officio Nostro faciendi, in eam curam toto pectore incumbimus, qua, si oporteat, ad maius animorum consequendum bonum aptiori ecclesiasticarum circumscriptionum dispositioni consulimus. Quod cum Sacra Congregatio Christianae Fidei Propagandae, post auditum venerabilem Fratrem Sergium Pignedoli, Archiepiscopum titulo Iconiensem iamque in Canadensi Ditione Apostolicum Delegatum, faciendum esse censuerit ad quosdam etiam vicariatus apostolicos Canadenses quod attinet, iisdem videlicet dioecesium dignitati accensitis inque duas provincias ecclesiasticas conglobatis, suprema usi Nostra potestate ea, quae sequuntur decernimus ac iubemus. In Canadiae septemtrionalis regione novam provinciam ecclesiasticam condimus, nomine Gruardensem - McLennanpolitanam, quae constabit Sede archiepiscopali Gruardensi-McLennanpolitana, hucusque vicariatu apostolico Gruardensi, cuius templum maximum illud erit, quod S. Ioanni Baptistae est dicatum; atque his suffraganeis dioecesibus: Principis Georgensis, hucusque vicariatu apostolico de Prince Rupert, cuius sacra cathedralis aedes templum erit SS.mo Cordi Iesu sacrum; Mackenziensi-Arcis Smith, hucusque vicariatu apostolico Mackenziensi, enius sacra aedes cathedralis erit templum Sancti Isidori; Equialbensi, hucusque vicariatu apostolico Vhitehorsensi, cuius sacra aedes cathedralis templum erit SS.mo Cordi Iesu sacrum. Condimus praeterea provinciam ecclesiasticam Kivotinam-Lepasanam, quae constabit archiepiscopali Sede Kivotina Lepasana, hucusque vicariatu apostolico Keewatinensi, tamquam metropolitana, cuius maximum templum illud erit, quod Dominae Nostrae a SS.mo Corde Iesu sacrum est; atque sequentibus suffraganeis dioecesibus: Churchillpolitana, hucusque vicariatu apostolico, cui Sinus de Hudson appellatio, cuiusque cathedralis sacra aedes erit templum Reginae Martyrum et Sanctorum Martyrum Canadensium; Musonitana, hucusque vicariatu apostolico Sinus Iacobi, cuius sacra cathedralis aedes erit templum Domino Nostro Iesu Christo Regi sacrum; Labradorensi-Schefferpolitana, hucusque vicariatu apostolico Labradorensi, cuius sacra aedes cathedralis erit templum Cordi Immaculato Beatae Mariae Virginis dicatum. Decernimus insuper ut omnes, quas recensuimus, Ecclesiae sodalibus Congregationis Missionariorum Oblatorum Beatae Mariae Virginis Immaculatae sic ut antea concreditae, iurisdictioni Sacrae Congregationis de Propaganda Fide obnoxiae pergant esse. Ita autem de sacris earum Praesulibus statuimus, ut videlicet venerabilis Frater Henricus Routhier, adhuc Episcopus titulo Kaissitanus, fiat Archiepiscopus Metropolita Gruardensis-McLennanpolitanus; venerabilis Frater Paulus Domouchel, adhuc Episcopus titulo Sufetanus, fiat Archiepiscopus Metropolita Kivotinus-Lepasanus; venerabilis Frater Marcus Lacroix, adhuc Episcopus Rhosiensis, fiat Episcopus Churchillpolitanus; venerabilis Frater Fergus Ioannes O'Grady, adhuc Episcopus Aspendiensis, fiat Episcopus Sedis Principis Georgensis; venerabilis Frater Paulus Piche, adhuc Episcopus titulo Orcistenus, fiat Episcopus Mackenziensis-Arcis Smith; venerabilis Frater Iulius Leguerrier, adhuc Episcopus titulo Bavagalianensis, fiat Episcopus Musonitanus; venerabilis Frater Iacobus Mulvihill, adhuc Episcopus Sedis titulo Capitis Cillensis, fiat Episcopus Equialbensis. Omnibus his sacris Praesulibus, quorum curis tam electa Christi gregis pars iamdiu est commissa, congrua iura et privilegia damus, officia et obligationes imponimus, quae cum eorum dignitate et officio coniuncta sunt, ad iuris canonici normas. Ea demum, quae praescripsimus, ad effectum deducat ille, qui tempore exsecutionis, Apostolici Delegati in Canadia partes agat. Effecti vero negotii documenta de more exarentur, et ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide mittantur, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Caspar Cantagalli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1114-1116

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana