Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KINGSTONENSIS
(SINUS SERENI)
*

KINGSTONENSIS ECCLESIA ITA DIVIDITUR UT EX EIUS TERRITORIO
NOVA DIOECESIS CONSTITUATUR COGNOMINE «SINUS SERENI».

 

Sicut providus atque sollicitus pater familias in ea re curas suas omnes ponit atque defigit ut liberis suis bene consulat, quibus rem nullam habet in sua vita cariorem, ita et Nos, qui sanctissimo Dei consilio ac summi Numinis benignitate «Pater multarum gentium constituti sumus» (cf. Gen., 17, 15), nihil umquam potius, nihil antiquius habuimus christianae Rei publicae cura: resonant enim in animo Nostro plena gravitatis verba: «Pasce agnos meos ... pasce oves meas» (Io. 21, 15-17). Quandoquidem ergo Sacro Consilio Christiano Nomini Propagando visum fuerit, post quidem venerabiles Fratres auditos Mariam Iosephum Lemieux, Archiepiscopum titulo Salditanum atque in Haitiana Republica Apostolicum Nuntium, et Ioannem Iosephum McEleney, Ordinarium Praesulem Kingstonensem, hanc eandem dioecesim dividere atque ex eius territorio novam condere, Nos haec statuimus atque iubemus. Distractis a dioecesi Kingstonensi civilibus paroeciis vulgo Hanover, Sancti Iacobi, Westmoreland, Sanctae Elisabeth, Trelawny, Manchester, Sanctae Annae, novam dioecesim constituimus, Sinus Sereni cognomine, quam Sedi metropolitanae Regiopolitanae in Iamaica suffraganeam facimus, hac ipsa die ad hunc gradum evectae; eius Ecclesiae caput, urbs quam populus Montego Bay appellat, erit; cathedrale vero templum illud, quod est SS. Sacramento dicatum in eadem urbe. Censemus autem in nova dioecesi cathedrale collegium Canonicorum constitui, ad normam Iuris Canonici; quod si impossibile sit, rebus haud propiciis, Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo assint consilio atque opera. Item Seminarium extruatur, pueris excipiendis ad sacerdotium vocatis; id enim quantum ad Ecclesiarum prosperitatem atque felicitatem conducat, nemo non videt. Ad mensam, electionem Vicarii Capitularis Sede vacante, iura cleri et populi, similia quod attinet, Iure Canonico temperentur. Postremo, documenta et acta quae novam dioecesim quovis modo respiciant, ad episcopalem Curiam Sinus Sereni cito mittantur, ibique religiose custodiantur. Quae autem per has Litteras iubemus, venerabilis Frater Maria Iosephus Lemieux fieri curet, vel quem ille delegaverit. Re vero ad exitum adducta, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide mature mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quarto mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 2, pp. 70-72

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana