Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BACIENSIS
(SUBOTICANAE)
*

APOSTOLICA ADMINISTRATIO BACIENSIS AD DIOECESIS GRADUM TOLLITUR, «SUBOTICANAE» COGNOMINE.

 

Praeclarissima Pauli exempla sequentes, quem sane tanta urgebat Christi caritas, ut diu noctuque Ecclesiarum, quas condidisset, cura atque sollicitudine paene conficeretur (cf. 2 Cor., 11, 28), Nos etiam, quos summi numinis providentia «multarum gentium» patrem constituit (cf. Gen., 17, 5), et aeternarum rerum procuratores, omni opera et ope annitimur ut omnibus, quotquot christiano nomine censentur, quam plurimum prodesse queamus; quasi enim fluctus, Christi verba littus animi subeunt, iubentis Nos gregem, quem redemit, sanctissime custodire. Quam ob rem, cum in Administratione Apostolica Baciensi res catholica nonnihil profecerit, cuius rei est argumentum quod ibi et Curia iam instructa sit, et sacrum Seminarium conditum pueris excipiendis quos Deus ad Sacerdotium vocaverit, cetera, petiit venerabilis Frater Matthias Zvekanovic, Episcopus titulo Burciensis atque Administrator Baciensis ut ea circumscriptio in dioecesis formam redigeretur. Nos autem, re bene considerata, consilio exquisito a venerabili Fratre Mario Cagna, Archiepiscopo titulo Heracleensi in Europa et in Iugoslavia Apostolico Delegato, praetereaque Coetu Episcoporum eiusdem Nationis quid sentiret audito, haec quae sequuntur decernimus atque statuimus. Administrationem Apostolicam Baciensem dioecesium numero adscribimus, Sutboticanam nomine, servatis finibus, ut hucusque fuere; cuius erit caput atque Episcopi domicilium urbs Subotica, templum autem cathedrale illud, quod est Sanctae Teresiae Abulensi sacrum, cum debitis iuribus. Erit vero nova Sedes cathedralis recto Apostolicae huic Sedi subiecta, donec aliter provideatur; atque beatum Paulum apostolum primum patronum habebit, alterum vero ab eo Cor Immaculatum Beatae Mariae Virginis. Decernimus etiam ut in nova dioecesi cathedrale Canonicorum collegium constituatur, sive caerimoniarum causa, sive consiliis Episcopo dandis eidemque iuvando; tamen, usquedum hoc fieri nequeat, Consultores dioecesani deligantur, qui sacro eorum Praesuli assistant. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta atque fidelium collationes. Regimen, administratio Ecclesiae Suboticanae, electio Vicarii Capitularis, sede vacante, hisque similia omnia ad leges Iuris Canonici temperentur. Ceterum, haec quae statuimus, venerabilis Frater Marius Cagna, quem nominavimus, exsequi studebit, vel quem ille delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Ianuarii, in Conversione Sancti Pauli Apostoli, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 6, pp. 321-322

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana