Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 SOROCABANAE ET ALIARUM
(ITAPEVENSIS)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIIS SOROCABANA, BOTUCATUENSI ET SANTOSENSI, ALIA CONSTITUITUR DIOECESIS, «ITAPEVENSIS» COGNOMINANDA.

 

Quantum spei bonae in nome circumscriptionis constitutione ponamus atque collocemus, quantumque gaudii inde capiamus, qui christianae Rei publicae praesidemus, ex eo denique colligi poterit, quod non solum, nova condita Ecclesia, res aptius et commodius disponi censemus, verum etiam quod per eam ignis alius veluti accenditur, qui exardescat in animis, et lux affulget alia, qua homines collustrentur in hac offusa caligine vita. Quandoquidem ergo venerabiles Fratres Henricus Hector Golland Trindade, Archiepiscopus Botucatuensis, Iosephus Melhado Campos, Episcopus titulo Hospitensis, Coadiutor cum iure successionis et Apostolicus Administrator «Sede plena» dioecesis Sorocabanae, et David Picão, Episcopus Santosensis, id petierunt ut e suis Ecclesiis nova excitaretur dioecesis, post quidem auditam Conferentiam episcopalem Brasilianam, quam dicunt, Nos haec statuimus atque iubemus, aeque expostulationi eorum concedentes, non ante tamen, quam tum venerabilem Fratrem Sebastianum Baggio sententiam rogavimus, Archiepiscopum titulo Ephesinum atque in Brasilia Apostolicum Nuntium, et venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositorum consilium audivimus. A dioecesi Sorocabana territorium municipiorum, quae sequuntur, separamus: Barão de Antonina, Buri, Capão Bonito, Coronel Macedo, Guapiara, Itaberá, Itapeva, Itaporanga, Itararé, Ribeirão Branco, Ribeirão Vermelho do Sul, Taquarituba; ab archidioecesi vero Botucatuensi, municipia: Fartura, Itaí, Paranapanema, Taguaí; a dioecesi denique Santosensi, territoria municipiorum: Apiaí, Barra do Turvo, Iporanga, Ribeira; quibus territoriis omnibus novam dioecesim condimus, Itapevensem cognominandam, atque iisdem finibus terminandam, quibus territoria cuncta, e quibus coalescit, ut sunt hodie lege civili circumscripta. Sedes dioecesis in urbe Itapeva collocabitur; cathedra vero in templo Sanctae Annae, in eadem civitate; quod sane cathedrale habebitur. Nova dioecesis suffraganeam constituimus Sedis S. Pauli in Brasilia; atque ideo erit sacer eius Praesul iurisdictioni metropolitanae talis Archiepiscopi subiectus. Qui praeterea, cathedrale collegium Canonicorum condet, ad normas per alias Litteras dandas. Interim autem Consultores dioecesanos eliget, qui in negotiis explicandis eum iuvent consiliis et opera. Eius etiam erit Seminarium ex citare pueris excipiendis, qui ad sacerdotium sint a Spiritu Dei Sancto vocati; in qua re, praeter normae iuris communis, etiam decretum Concilii Vaticani II servetur «Optatam totius», et regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Id etiam Episcopus cavebit ut suo tempore iuvenes qui fuerint meliores Romam mittat, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophia ac sacra Theologia imbuendis. Ad clerum quod attinet, ita res agatur ut, his Litteris ad effectum adductis, sacerdotes Ecclesiae illi addicantur, in cuius territorio beneficium vel officium habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in cuius territorio legitime degant. Mensa episcopalis efficietur: bonis, pro rata parte, quae novae Sedi obvenient, ad normam canonis 1500 C. I. C.; Curiae emolumentis, collationibus populi. Acta denique et documenta, quae ad novam circumscriptionem pertinent, ad eius Curiam mittantur, ibique religiose custodiantur. Ceterum haec, quae iussimus, venerabilis Frater Sebastianus Baggio exsequi curabit, vel quem ille delegabit. Re vero acta, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 549-551

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana