Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PHNOM PENH
(CHOMPONCHAMENSIS)

*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A VICARIATU APOSTOLICO
NOMINE «PHNOM PENH», NOVA CONDITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA «CHOMPONCHAMENSIS» APPELLANDA.

 

Superna voluntate Illius in terris vice fungentes, qui «omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (1 Tim. 2, 4), nihil intentatum relinquimus ut ad vitam aeternam consequendam quam uberrima subsidia eaque efficacissima cunctis populis proponamus et offeramus. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, post auditum venerabilem Fratrem Angelum Palmas, Archiepiscopum titulo Vibianensem atque Apostolicum in Vietnamia et Cambogia Delegatum, visum sit optimo consilio fieri, si in his regionibus nova crearetur circumscriptio ecclesiastica, Nos re bene reputata, sententia petita a quibus oporteret, haec de suprema Nostra potestate decernimus atque iubemus. A vicariatu apostolico «de Phnom Penh» districtus civiles separamus, quos vulgo appellant Kompong Cham, Prey Veng, Sway-Rieng, Kratié, Mondulkiri, Ratanakiri et Strung Treng iisque praefecturam apostolicam constituimus omnibus datis iuribus, quae ad normam iuris communis huiusmodi circumscriptionibus ecclesiasticis competunt. Hanc autem praefecturam Chomponchamensem appellari censemus, ex urbe Kompong Cham, eamque sodalibus Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes gubernandam concedimus, bonam in animo concipientes spem fore ut, eorum sollicito studio atque industria, «sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1) magis magisque in dies. Praecipimus autem ut quae mandavimus ad effectum adducat venerabilis Frater Angelus Palmas, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotia perfecerit congrua documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem pro Gentium Evangelizatione quam primum mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vigesimo sexto mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 155-156

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana