Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TAEGUENSIS - WONIUENSIS
(ANDONGENSIS)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIIS TAEGUENSI
ATQUE WONIUENSI, ALIA DIOECESIS EFFICITUR,
CUI NOMEN ERIT « ANDONGENSIS ».

 

Quae in Actibus Apostolorum Christi verba leguntur: «Et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae» (1, 5), non modo incredibili Apostolorum industria, studio, labore, eorumque, qui iis in hoc opus subierunt, successorum ad exitum adducta sunt, sed tali eventu ac fortuna, ut sacratissima Christi fides et religio cotidie et progressus faciat et in incremento sit. Quod cum etiam in nobilissima Coreae Natione factum esset, visum est Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide bene fieri, si ibi loci nova excitaretur dioecesis, nonnullis divisis. Quam sententiam probantes, Nos, re bene reputata consilioque expetito a venerabili Fratre Nostro Hippolyto Rotoli, Archiepiscopo titulo Tibiucensi ac in Corea Apostolico Pro-Nuntio, haec facienda statuimus. Circumscriptiones civiles, vulgari sermone Andong, Yecheon, Bonghwa, Yeongju, Yeongdeok, Yeongyang, Cheongsong, Sanju, Munkueong, Euiseong et Uljin cognominatas, ab Ecclesiis Taeguensi et Woniuensi detrahimus in novaeque dioecesis formam redigimus, Andongensis appellandae, ac tamquam suffraganeae metropoli Taeguensi subiciendae. Cuius sane sedes in urbe Andong collocari statuimus, cathedram vero in templo Beatae Mariae Virginis Immaculatae, in eadem urbe, quod idcirco cathedrale erit, cum debitis iuribus et honoribus. Indulgemus autem ut, si ad praesens Canonicorum collegium condi nequeat, Consultores dioecesani constituantur, qui Episcopo consiliis datis atque ope lata assint. Cetera quidem, quae ad dioecesis administrationem, electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, similia respiciant, Iure Canonico temperentur. Item documenta et acta, quae novam circumscriptionem ecclesiasticam spectent, ad eius Curiam . mittantur, religiose custodienda. Quae denique his Litteris mandavimus, venerabilis frater Hippolytus Rotoli effici curabit, vel quem ipse delegabit. Re vero acta, documenta exarentur, atque fide digna exempla ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 13, pp. 771-772

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana