Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

CONSTITUTIO APOSTOLICA*

LAUDIS CANTICUM

Officium divinum ex decreto Concilii Oecumenici Vaticani II instauratum, promulgatur

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Laudis canticum, quod in supernis sedibus omne per aevum concinitur, quodque Summus Sacerdos Christus Iesus huic exsilio invexit, Ecclesia per tot saeculorum decursum mira formarum varietate praeditum constanter fideliterque est prosecuta.

Liturgia igitur Horarum paulatim ita processit, ut Ecclesiae localis evaderet oratio, quae statutis temporibus et locis, sacerdote praesidente, fiebat quasi necessarium quoddam complementum, quo illa divini cultus summa, quae in Eucharistico Sacrificio continetur, ad horas vitae humanae redundaret et extenderetur.

Liber autem divini Officii, qui pluribus additamentis sensim decursu temporum crevit, effectus est instrumentum aptum sacrae illi actioni, cui destinatur. Quoniam vero per hominum aetates in modum celebrationis mutationes satis amplae sunt inductae, in quibus etiam singularis divini Officii celebratio numeratur, mirum non est, si idem liber, Breviarium aliquando appellatus, ad multimodas formas est accommodatus, quae ipsas compositionis rationes interdum afficiebant.

Concilium Tridentinum, cum propter angustias temporis reformationem Breviarii absolvere non potuisset, eam rem ad Sedem Apostolicam detulit. Breviarium Romanum, quod a Decessore Nostro Sancto Pio V anno MDLXVIII promulgatum est, ante omnia, ut vehementer postulabatur, uniformitatem orationis canonicae in Ecclesia Latina importavit, quae tunc temporis erat dilapsa.

Subsequentibus saeculis plura a Summis Pontificibus Xysto V, Clemente VIII, Urbano VIII, Clemente XI aliisque recognita sunt.

Sanctus Pius X novum Breviarium suo iussu apparatum anno MCMXI edidit. Instaurato antiquo more CL psalmos unaquaque hebdomada recitandi, tota Psalterii dispositio est innovata, quod omnes amotae sunt repetitiones atque facultas data componendi  Psalterium feriale necnon cursum lectionis biblicae cum Officiis Sanctorum. Praeterea Officium diei dominicae ita elatum est et auctum, ut festis Sanctorum plerumque anteponeretur.

Totum rursus liturgicae instaurationis opus susceptum est a Pio XII, qui, ut nova Psalterii interpretatio a Pontificio Instituto Biblico confecta tam in privata quam in publica recitatione adhiberetur, concessit, itemque peculiari coetui, a se anno MCMXLVII constituto, mandavit, ut hanc Breviarii quaestionem expenderet. Eadem de re ab anno MCMLV universi per orbem Episcopi interrogati sunt. Huius operae et sollertiae fructus coepti sunt percipi ex Decreto de rubricis ad simpliciorem formam redigendis, die XXIII meresis martii anno MCMLV edito, atque ex normis, quas de Breviario Ioannes XXIII in Codice Rubricarum anno MCMLX emisit.

At cum partem tantum renovationis liturgicae sanciret, idem Summus Pontifex Ioannes XXIII perspiciebat altiora principia, quibus res liturgica inniteretur, maiore investigatione egere; quod quidem opus Concilio Oecumenico Vaticano II mandavit, quod interea convocaverat. Sic factum est, ut illa Synodus de Liturgia uniiversim ac de precibus horariis particulatim tam copiose ac diserte, tam religiose et valide ageret, ut vix simile quicquam in tota Ecclesiae historia inveniatur.

Dum Concilium Vaticanum adhuc celebrabatur, Nobis curae fuit, ut statim, post promulgatam Constitutionem de sacra Liturgia, eius statuta ad effectum deducerentur.

Qua de causa in ipso Consilio ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia, a Nobis condito, peculiaris coetus est institutu qui, viris doctis peritisque disciplina liturgica, theologica, spirituali; pastorali adiutricem operam praebentibus, septem annos summa cum diligentia et navitate in novo libro Liturgiae Horarum conficiendo elaboravit.

Principia totiusque operis contexendi ratio necnon singulae eius, partes a praedicto Consilio atque etiam a Synodo Episcoporum, anno MCMLXVII coacta, sunt probata, consultis totius Ecclesiae Episcopis et permultis animarum pastoribus, religiosis et laicis.

Iuvat igitur ea, quae ad novam Liturgiae Horarum rationem ordinationemque pertinent, singillatim exponere.

1. Quemadmodum Constitutione a verbis Sacrosanctum Concilium incipiente postulatur, ratio est habita condicionum, in quibus hac aetate sacerdotes operibus apostolicis addicti versantur.

Ita autem Officium est concinnatum et instructum, ut idem, cum sit oratio totius populi Dei, partecipare possint non solum clerici, sed etiam religiosi, quin etiam laici. Diversi ordinis et gradus hominibus ac peculiaribus eorum postulatis eo consultum est, quod variae formae celebrationis sunt inductae, quibus oratio accommodari potest variis coetibus ad Horarum Liturgiam incumbentibus, secundum eorum condicionem atque vocationem.

2. Cum vero Liturgia Horarum sit sanctificatio diei, ordo orationis sic est recognitus, ut Horae canonicae facilius componi possent cum horis dïei naturalibus, iis rerum adiunctis attentis, in quibus vita hominum nostris temporibus degitur.

Quapropter Hora Prima abolita est; Laudes vero matutinae et Vesperae, utpote quasi quidam cardines totius Officii, maximum acceperunt momentum, siquidem iis inest indoles verae orationis matutinae et vespertinae; Officium lectionis, dum pro iis, qui vigilias celebrant, indolem nocturnam servat, cuilibet tamen horae diei accommodatur; quoad ceteras, Hora media ita disposita est, ut qui ex Tertia, Sexta, Nona unam tantum eligant Horam, hanc diei tempori, quo eam celebrent, aptent ac de cursu Psalterii per liebdomadas distributo nihil omittant.

3. Ut in Officio celebrando mens voci facilius concordet et Liturgia Horarum vere fiat fons pietatis et orationis personalis nutrimentum (CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 90: 56 (1964), p. 122), in novo libro Horarum onus cotidianum est nonnihil deminutum, textuum autem varietas insigniter aucta, plura adiumenta ad psalmorum meditationem praebentur, cuiusmodi sunt tituli, antiphonae, orationes psalmicae, atque tempora silentii pro opportunitate servandi proponuntur.

4. Secundum ordinationem Concilii (Ibid., n. 91, pp. 122-123), Psalterium, hebdomadario cyclo ablato, in quattuor hebdomadas distribuitur, nova recepta interpretatione latina, quam Commissio pro nova Vulgata Bibliorum editione a Nobis condita apparavit. Qua in nova psalmorum distributione pauci quidam psalmi et versiculi asperiores omissi sunt, ratione ducta praesertim difficultatum, quae in celebratione lingua vulgari peragenda inde essent oriturae. Praeterea nova quaedam cantica, ex libris Veteris Testamenti deprompta, Laudibi a matutinis, ad earum spiritualem ubertatem augendam, addita sunt; in Vesperas etiam cantica sunt inducta ex Novo Testamento, quibus veluti margaritis ornantur.

5. Verbi divini thesaurus copiosior effunditur in novo ordine lectionum e sacra Scriptura sumptarum, qui ita compositus est, ut cum ordine lectionum, quae in Missa fiunt, congruat. Pericopae quandam unitatem argumenti universe prae se ferunt et ita selectae sunt, ut praecipua historiae salutis momenta per anni cursum repraesentent.

6. Secundum normas a Concilio oecumenico statutas, lectio cotidiana ex operibus sanctorum Patrum et Scriptorum ecclesiasticorum peragenda ita instaurata est, ut optima quaeque e scriptis christianorum auctorum, maxime sanctorum Patrum, proponantur. Praeterea, ut spirituales divitiae horum Scriptorum abundantius suppeditentur, alterum parabitur Lectionarium ad libitum, unde uberiores fructus percipi possint.

7. E textu libri Liturgiae Horarum ea omnia ablata sunt, quae cum fide historiae non conveniunt, atque adeo lectiones praesertim hagiographicae ita recognitae, ut singulorum Sanctorum imprimis effigies spiritualis et momentum, quod ad vitam Ecclesiae habuerunt, exponantur in suaque luce collocentur.

8. Ad Laudes matutinas additae sunt Preces, quibus consecratio diei et supplicationes pro inchoando opere enuntientur. Ad Vesperas vero brevis fit supplicatio, in modum orationis universalis concinnata.

In fine autem huiusmodi precum resumpta est Oratio dominica; quo fit, ut, cum eadem in Missa etiam dicatur, postris tandem temporibus mos redeat Christianitatis primaevae orationem illam ter in die proferendi.

Renovata igitur atque ex integro instaurata sanctae Ecclesiae oratione Secundum perantiquam eius traditionem et ratione habita necessitatum huius temporis, summopere optandum esse videtur, ut ea totam precationem christianam penitus pervadat, vivificet, regat, exprimat atque vitam spiritualem populi Dei efficaciter alat.

Prorsus ergo fore confidimus, ut sensus illius orationis sine intermissione faciendae (Cf Lc 18, 1; 21, 36; 1 Thess 5, 17; Eph 6,18), quam Dominus noster Iesus Christus Ecclesiae suae mandavit, reviviscat, siquidem liber Liturgiae Horarum, apta per tempora partitus, eam iugiter fulcit et adiuvat, ipsa vero actio, praesertim cum aliqua communitas eius causa est congregata, veram Ecclesiae orantis naturam exprimit eiusque admirabile signum apparet.

Oratio christiana est imprimis precatio universae hominum communitatis, quam Christus sibi coagmentat (Cf CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 83: AAS 56 (1964), p. 121), hanc scilicet orationem singuli participant estque haec unius corporis propria, duro preces funduntur, quae ideo vocero dilectae Sponsae Christi, optata et vota totius populi christiani, supplicationes et implorationes pro omnium hominum necessitatibus significant.

Ex corde autem Christi haec oratio accipit unitatem. Voluit enim Redemptor noster, ut quam in mortali corpore supplicationibus suis suoque sacrificio inierat vitam, eadem per saeculorum decursum non intermitteretuи in Corpore suo mystico, quod est Ecclesia (PIUS XII, Litt. Encycl. Mediator Dei, 20 nov. 1947, n. 2: AAS 39 (1947), p. 522); ita fit, ut oratio Ecclesiae sit simul oratio Christi cum ipsius Corpore ad Patrem (CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilim, n. 85: AAS 56 (1964), p. 121). Agnoscamus igitur oportet, duro Officium persolvimus, in Christo resonantes voces nostras et voces eius in nobis (Cf S. AUGUSTINUS, Enarrationes in ps. 85, n. 1).

Quo autem apertius haec orationis nostrae indoles elucescat, necesse est, ut ille suavis et vivus sacrae Scripturae affectus (CONC.VAT. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 24: AA8 56 (1964), pp. 106-107), quem Liturgia Horarum aspirat, in omnibus reviviscat, ita ut sacra Scriptura fons praecipuus totius orationis christianae reapse evadat. Oratio praesertim psalmorum, quae actionem Dei in historia salutis iugiter prosequitur ac praedicat, novo affectu comprehendatur oportet a populo Dei; quod facilius eveniet, si psalmorum altior intellectus, secundum eum sensum, quo in sacra Liturgia canuntur, diligentius apud clerum promovebitur et apta catechesi omnibus fidelibus impertietur. Haec vero sacrae Scripturae ditior lectio non solum in Missa, sed etiam in nova Liturgia Horarum efficiet, ut historia salutis indesinenter recolatur eiusque continuatio in vita hominum efficaciter annuntietur.

Cum vero vita Christi in eius Corpore Mystico vitam etiam cuiusque fidelis propriam seu personalem perficiat et elevet, quaevis repugnantia inter orationem Ecclesiae et orationem personalem prorsus est reicienda, atque rationes, quae inter utramque intercedunt, maiorem vim accipiant magisque dilatentur oportet. Oratio mentalis ex lectionibus, psalmis ceterisque Liturgiae Horarum partibus indeficiens hauriat alimentum. Ipsa Officii recitatio necessitatibus orationis vivae et personalis, quantum fieri potest, accommodetur oportet, eo quod, prout in Institutione generali cavetur, rhythmi et modi adhibentur atque celebrationis formae seliguntur, quae orantium spirituali condicioni magis congruant. Quodsi oratio divini Officii vera efficitur oratio personalis, nexus etiam illi magis patescunt, quibus Liturgia ac tota vita christiana inter se coniunguntur. Est enim universa fidelium vita, per singulas diei ac noctis horas, quasi quaedam leitourgia, qua illi se ipsos in ministerium amoris erga Deum et homines tradunt, actioni Christi inhaerentes, qui cunctorum hominum vitam conversatione et oblatione sua sanctificavit.

Hanc altissimam veritatem, quae in vita christiana inest, Liturgia Horarum plane significat et efficaciter confirmat.

Qua de causa horariae preces omnibus christifidelibus proponuntur, iis etiam, qui eas recitandi lege non tenentur.

Ii vero, qui mandatum ab Ecclesia acceperunt Liturgiam Horarum celebrandi, integrum eius cursum cotidie religiose persolvant, horarum veritate, quantum fieri potest, servata; ac debitum imprimis momentum tribuant Laudibus matutinis et Vesperis.

Ad hoc autem peragendum ii, qui, Ordine sacro aucti, signum Christi Sacerdotis speciali modo prae se ferunt, aut qui per vota religiosae professionis Dei et Ecclesiae servitio peculiariter consecrati sunt, non sola legis observantia adducantur, sed perspecta rei intima praestantia necnon convenientia pastorali et ascetica impelli se sentiant. Est enim valde optandum, ut apud omnes oratio publica Ecclesiae ex renovatione spiritus procedat atque ex agnita necessitate interna totius corporis Ecclesiae, quae ad imaginem Capitis sui aliter describi nequit quam ut Ecclesia orans.

Resonet ergo, ope novi libri Liturgiae Horarum, quem nunc Apostolica auctoritate Nostra sancimus, approbamus et promulgamus, magnificentior et pulchrior laus Dei in Ecclesia huius aetatis; societur ei, quae a Sanctis et Angelis in aula caelesti canitur, et per dignos progressus diebus huius terrestris exsilii celerior occurrat illi laudi plenae, quae per omne aevum tribuetur Sedenti in throno, et Agno (Cf Apc 5, 13).

Statuimus autem, ut novus hic Liturgiae Horarum liber statim usurpari possit atque in lucem editus fuerit. Episcopales interea Conferentiae editiones eiusdem liturgici operis lingua vernacula apparandas curent atque, post datam a Sancta Sede approbationem seu confirmationem, diem definiant, quo eaedem, sive ex toto sive ex parte, in usum recipi possint vel debeant. A die autem quo populares huiusmodi interpretationes in celebrationes, lingua vernacula peragendas, assumi debebunt, iis etiam qui lingua Latina uti pergunt, instaurata tantum Liturgiae Horarum forma adhibenda erit.

Iis vero, qui, ob provectam aetatem vel ob peculiares causas, graves experiuntur difficultates in novo Ordine servando, licet, de consensu sui Ordinarii ac tantummodo in recitatione a solo peragenda, Breviarium Romanum, quod antea in usu erat, sive ex toto sive ex parte retinere.

Nostra vero haec statuta et praescripta nunc et in posterum furma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis novembris, in sollemnitate Omnium Sanctorum, anno MCMLXX, Pontificato Nostri octavo.

PAULUS PP. VI

* AAS 63 (1971), pp. 527-535

                                          



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana