Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS*

DIVINAE CONSORTIUM NATURAE

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Divinae consortium naturae, quo hommes per Christi gratiam donantur, similitudinem quandam prae se fert ortus vitae naturalis, eius incrementi et alimοnii. Etenim Baptismo renati fideles Confirmationis Sacramento roborantur ac tandem in Eucharistia cibo vitae aeternae vegetantur, ita ut hisce initiationis christianae Sacramentis thesaurus vitae divinae magis magisque percipiant atque ad perfectionem caritatis progrediantur. Recte quidem haec verba sunt scripta: caro abluitur, ut anima emaculetur; caro unguitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu inluminetur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo saginetur (TERTULLIANUS, De resurrectione mortuorum, VIII, 3: CCL, 2, p. 931).

Concilium vero Oecumenicum Vaticanum II, pastorales sui muneris conscium, hisce Sacramentis initiationis peculiares curas impendit, id praescribens, ut eοrum ritus apte recognοscerentur atque adeo fidelium captui magis accommodarentur. Cum igitur Ordo Baptismi Parvulorum, ex eiusdem universalis Synode praecepto in novam formam redactus et Nostro iussu editus, iam sit in usum receptus, expedit nunc ritum Confirmationis vulgari, ut unitas initiationis christianae in suo lumine collocetur.

Re quidem vera modo recognoscendo, quo hoc Sacramentum cclebraretur, per hosce annus opera et studium diligenter navabatur; scilicet eo mens intendebatur, ut huius Sacramenti intima connexio cum tota initiatione christiana clarius eluceret (Cf CONC. VAT. II, Const. Sacrosanctum Concilium, 71, AAS 58 (1964), p. 118). Vinculum auterm, quo Confirmatio cum reliquis ciusmodi Sacramentis sociatur, non sοlmm ex eo apertius innotescit, quod ritus arctiore nexu dispositi sunt, sed apparet etiam e gestu et verbis, quibus Confirmatio ipsa confertur. Sic enim fit, ut ritus ac verba eiusdem Sacramenti sancta, que significant, clarius exprimant, eaque populos christianus, in quantum fieri potest, facile percipere atque plena, actuosa et communitatis propria celebratione participare possit (Ibid., 21, p. 106).

Ad eum finem Nos in hac recognitione includi voluimus etiam ea, quae ad ipsam essentiam ritus confirmande pertinent, per quem christifideles ut Donum accipiunt Spiritum Sanctum.

In Novo Testamento declaratur, quomodo Spiritus Sanctus Christo ad munus messianicum implendum adfuerit. Jesus enim, baptismate Ioannis suscepto, vidit Spiritum descendentem in ipsum (cf Mc 1,10), qui mansit super eum (cf Io 1, 32). Ab illo vero Spiritu est impulsus, ut, eiusdem praesentia et auxilio innixus, Messiae ministerium palam aggrederetur. Cum Nazarethanum populum salubriter erudiret, Isaiae oraculum Spiritus Domini super me ad se referri dicendo adumbravit (cf Lc 4,17-21).

Promisit deinde discipulis suis Spiritum Sanctum Ipsos quoque adiuturum esse, ut etiam coram persecutoribus fidem audenter testarentur (cf Lc 12, 12). Pridie autem quam pateretur, asseveravit Apostolis se missurum esse a Patre Spiritum veritatis (cf Io 15,26), qui cum iis in aeternum maneret (Io 14, 16) iisque auxilio esset ad perhibendum testimonium de ipso (cf Io 15, 26). Demum postquam resurrexit, Christus pollicitus est proximum Spiritus Sancti descensum: Αccipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mini testes (Αct 1, 8; cf Lc 24, 49).

Re quidem vera die festo Pentecostes Spiritus Sanctus mirabili prorsus modo descendit in Apostolos, cum Maria Matre Iesu coetuque discipulorum congregatos; qui ita tum eo repleti sunt (Αct 2, 4) ut divino impetu afflati magnalia Dei annuntiarent. Petrus autem Spiritum, qui sic super Apostolos descendit, donum aetatis messianicae habuit (cf Act 2, 17-18). Tunc baptizati sunt ii, qui praedicationi apostolicae crediderunt, qui et ipse acceperunt donum Spiritus Sancti (Αct 2, 38). Ex quo tempore Apostoli, Christi vοluntatem implentes, Spiritus donum, quod Baptismi gratiam compleret, neophytis manuum impositione impertierunt (cf Act 8, 15-11; 19, 5 sq.). Sic factum est, ut in Epistula ad Hebraeos, inter primae institutionis christianae elements, recenseretur doctrina baptismatum et impositionis quoque manuum (cf Hebr 6, 2). Quae manuum impositio ex traditione catholica merito agnoscitur initium Sacramenti Confirmationis, quod gratiam pentecostalem in Ecclesia quodam modo perpetuat.

Hinc patefit prοprium Cοnfirmationis momentum ad sacramentalem initiationem, qua fideles ut membra viventis Christi, Ipsi per Baptismum necnon per Confirmationem et Eucharistiam incorporantur et configurantur (Cf CONC. VAT. II, Decr. Ad Gentes divinitus, 36. AAS 5S (1966), p. 983). In Baptismo neophyti accipiunt remissionem pescatorum, adoptionem filiorum Dei necnon characterem Christi, quo Ecclesiae aggregantur ac primum participes fiunt sacerdotii Salvatoris sui (cf 1 Petr 2, 5 et 9). Per Confirmationis Sacramentum Baptismo renati Domum ineffabile, ipsum Spiritum Sanctum, accipiunt, quo speciali . . . robore ditantur (CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium, 11, AAS 57 (1965), p. 15), atque, eiusdem Sacramenti charactere signati, perfectius Ecclesiae vinculatur (Ibidem.) et ad fidem tamquam veri testes Christi verbo et opere simul diffundendam et defendendam arctius obligantur (Ibidem.; cf Decr. Αd Gentes divinitus, 11, AAS 58 (1966), pp. 959-960). Demum Confirmatio cum Sacra Eucharistia ita cohaeret (Cf CONC. VAT. II, Decr. Presbiterorum Ordinis, 5. AAS 58 (1966), p. 997), ut fideles, iam Sacro Baptismate et Confimatione signati, piene per participationem Eucharistiae Corpori Christi inserantur (Cf Ibidem, pp. 997-998).

Spiritus Sancti doni collatio iam ab antiquis temporibus in Εcclesia variis ritibus est peracta. Qui quidem in Oriente et in Οccidente multiplices mutationes habuerunt, ita tamen ut collationis Spiritus Sancti significatio servaretur.

In pluribus ritibus Orientis iam antiquitus praeponderasse videtur, ad confercndum Spiritum Sanctum, ritus chrismationis, a Βaptismo nonclum dilucide distinctus (Cf ORIGENES, De Principiis, I, 3, 2; GCS, 22, p. 49 sq.; Comm. in Εp. ad Rom., V, 8; PG 14, 1038: CYRILLUS, HIEROSOLYMITANUS, Catech. XVI, 26; XXI 1-7; PG, 33, 956; 1088-1093). Qui ritus hodieque apud plurimas ex Orientalibus Ecclesiis viget.

In Occidente testimonia antiquissima circa christianae initiationis partem, in qua postea distincte Confirmationis Sacramentum perspectum est, inveniuntur. Etenim post ablutionem baptismalem et ante refectionem eucharisticam, plura peragenda indicantur, ut unctio, manus impositio et consignatio (Cf  TERTULLIANUS, De Baptismo, VII-VIII; CCL, I, p. 282 sq.; B. BOTTE, La tradition apostolique de Saint Hippolyte: Liturgiewissenschaftliche Quellen und Forschungen, 39, Münster in W., 1963, pp. 52-54;  AMBROSIUS, De Sacramentis, II, 24; III, 2, 8; VI, 2, 9; CSEL, LXXIII, pp. 36, 42, 74-75; De Mysteriis, VII, 42; ibidem, p.106), quae continentur tam in documentis liturgicis (Liber Sacramentorum Romanae Ecclesiae Ordinis Anni circuli, ed. L.C. MOHLBERG Rerum Ecclesiasticarum Documenta, Fontes, IV, Roma, 1969, p. 75; Das Sacramentarium Gregorianum nach den Aachener Urexemplar, ed. H. LIETZANN: Liturgiegeschichtliche Quellen, 3 Müster in W., 1921, p. 53 sq.; Liber Ordinum, ed. M. Férotin: Monumenta Ecclesiae Liturgica, V, Paris, 1904, p. 33 sq.; Missale Gallicanum Vetus, ed. L. C. MOHLBERG: Rerum Eclclesiasticarum Documenta, Fontes, III, Roma, 1958, p. 42; Missale Gothicum, ed. L. C. MOHLBERG: Rerum Ecclesiasticarum Documenta, V, Roma 1961, p. 67; C. VOGELR ELZE, Le Pontifical Romano-Germanique du dixième siècle, Le Texte, II: Studi e Testi, 227, Città del Vaticano 1963, p. 109; M. ANDRIEU, Le Pontifical Romain au Moyen-Age, t. 1, Le Pontifical Romain du XIIe siècle: Studi e Testi, 86, Città del Vaticano 1938, pp. 274 sq. et 289; t. 2, Le Pontifical de la Curie Romaine au XIIIe siècle: Studi e Testi, 87, Città del Vaticano 1940, pp. 452 sq.) quam in multis testimoniis Patrum. Exinde saeculorum decursu quaestiones dubitationesque ortae sunt de iis, quae ad essentiam ritus confirmandi certe pertinerent. Interest vero quaedam saltem commemorare eorum, quae inde a saeculo tertio decimo in Conciliis Oecumenicis necnon in Documentis Summorum Pontificum non paulum contulerunt ad momentum chrismationis illustrandum, ita tamen, ut impositio manuum non oblivioni daretur.

Innocentius III, Decessor Noster, haec scripsit: Per frontis chrismationem manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur confirmatio, quia per eam Spiritus Sanctus ad augmentum datur et robur (Εp. «Cum venisset»; PL, 215, 285. Professio fidei ab eodem Pontifice Waldensibus imposita haec habet: Confirmationem ab episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande accipiendam esse censemus; PL, 215, 1511). Innocentius IV autem, item Decessor Noster, memorat Apostolos tribuisse Spiritum Sanctum per manus impositionem, quam confirmatio vel frontis chrismatio repraesentat (Εp. «Sub Catholicae professione»; MANSI, Conc. Coll., t. 23, 579). In Professione fidei imperatoris Michaëlis Palaeologi, quae in Concilio Lugdunensi II lecta est, mentio fit de Sacramento Confirmationis, quod per manuum impositionem episcopi conferunt, chrismando renatos (MANSI, Conc. Coll., t. 24, 71). Decretum pro Armenis, a Concilio Florentino editum, affirmat materiam Sacramenti Confirmationis esse chrisma confectum ex oleo . . . et balsamo (Epistulae Pontificiae ad Concilium Florentinum spectantes, ed. G. HOFMANN: Concilium Florentinum, vol. I, ser. A, pars II, Roma 1944, p. 128), atque, allatis verbis Actuum Apostolorum de Petro et Ioanne, qui manuum impositione dederunt Spiritum Sanctum (cf Act 8, 17), addit: Loco autem illius manus iur positionis in ecclesia datur confirmatio (Ibidem, p. 129). Concilium Tridentinum, etsi ritum essentialem Confirmationis minime definire intendit, eum tamen solo nomine sacri Confirmationis chrismatis designat (Concilii Tridentini Actorum pars altera, ed. S. EHSES: Concilium Tridentinum, V. Act. II, Friburgi Br., 1911, p. 996). Benedictus XIV haec edixit: Quod itaque extra controversiam est, hoc dicatur: nimirum in Ecclesia Latina Confirmationis Sacramentum conferri, adhibito Sacro Chrismate seu Oleo Olivarum, Balsamo commixto, et ab Episcopo benedicto, ductoque signo Crucis per Sacramenti Ministrum in fronte suscipeintis, dum idem Minister formae verba pronuntiat (Ep. «Ex quo primum tempore», 52; Benedicti XIV . . . Bullarium, t. III, Prati 1847, p. 320).

Multi Sacrae Theologiae doctores, harum declarationum traditionumque rationem habentes, defenderunt ad Confirmationem valide conferendam solam unctionerm chrismatis, in fronte manus impositione factam, requiri; nihilominus in Ecclesiae Latinae ritibus impositio manuum ante chrismationem super confirmandos semper praescribebatur.

Ad verba autem ritus Spiritum Sanctum communicandi quod attinet, est animadvertendum iam in Ecclesia nascente Petrum et Ioannem, ad initiationerm baptizatorum in Samaria complendam, oravisse pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum ac tum imposuisse manus super illos (cf Act 8, 15-17). in Oriente saeculo quarto et quinto prima in ritu chrismationis indicia apparent verborum signaculum doni Spiritus Sancti (Cf CYRILLUS HIEROSOLYMITANUS, Catech., XVIII, 33; PG 33, 1056; ASTERIUS, Episcopus Amasenus, In parabolam de filio prodigo, in «Photii Bibliotheca», Cod. 271; PG 104,213. Cf etiam Epistola cuiusdam Putriarchae Constantinopolitani ad Martyrium Episcopum Antiochenum; PG, 119, 900). Quae verba cito ab Ecclesia Constantinopolitana sunt recepta, atque etiamnum ab Ecclesiis ritus Byzantine adhibentur.

In Occidente autem verba ritus, Baptismum complentis, usque ad saeculum duodecimum et tertium decimum minus definita sunt. Verum in Pontificali Romano saeculi duodecimi primum occurrit formula, quae postea effecta est communis: Signo te signo crucis et confirmo te chrismate salutis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (M. ANDRIEU, Le Pontifical Romain au Moyen-Age, t. 1, Le Pontifical Romain du XIIe siècle: Studi e Testi, 86, Città del Vaticano 1938, p. 247).

Ex iis, quae in memoriam revocavimus, liquet in actione confirmandi in Oriente et Occidente, alia sane ratione, primum locum obtinuisse chrismationem, quae apostolicam manuum impositionem quodam modo repraesentat. Cum autem ea chrismatis unctio spiritualem Sancti Spiritus, qui fidelibus datur, unctionem, apte significet Nos confirmatam volumes eiusdem exsistentiam et momentum.

Quod ad verba attinet, quae in chrisrmatione proferuntur, dignitatem venerabilis formulae, quae in Ecclesia Latina adhibetur, aequa aestimatione perpendimus quidem; ei tamen praeferendam censemus antiquissimam formulam ritus Byzantini propriam, qua Donum ipsius Spiritus Sancti exprimitur atque effusio Spiritus die Pentecostes peracta recolitur (cf Act 2,1-4 et 38). Hanc ergo forrmulam, fore verbum pro verbo reddentes, accipimus.

Quapropter, ut ritus Confirmationis recognitio ad ipsam etiam ritus sacramentalis essentiam congruenter pertineat, Suprema Nostra Auctoritate Apostolica decernimus et constituimus, ut ea, quae sequuntur, in Ecclesia Latina in posterum serventur:

SACRAMENTUM CONFIRMATIONIS CONFERTUR PER UNCTIONEM CHRISMATIS IN FRONTE, QUAE FIT MANUS IMPOSITIONE, ATQUE PER VERBA: «ACCIPE SIGNACULUM DONI SPIRITUS SANCTI».

Impositio vero manuum super electos, quae cum praescripta oratione ante chrismationem fit, etsi ad essentiam ritus sacramentalis non pertinet, est tamen magni aestimanda, utpote quae ad eiusdem ritus integram perfectionem et ad pleniorem Sacramenti intellegentiam conferat. Patet eam manuum impositionem, quae praecedit, differre a manus impositione, qua unctio chrismatis fit in fronte.

His omnibus de essentiali Sacramenti Confirmationis ritu statutis ac declaratis, Ordinem etiam eiusdem Sacramenti a Sacra Congregazione prο Culte Divino collatis consiliis cum Sacris Congregationibus prο Doctrina Fidei, de Disciplina Sacramentorum atque pro Gentium Evangelizatione quοad materiam earum competentiae subiectam recognitum, Νοs Apostolica Nostra Auctoritate approbamus. Cuius Ordinis, novam formam continentis, editio Latina, statim ut prodierit, editiones vero vulgares, a Conferentus Episcopalibus apparatae et ab Apostolica Sede confirmatae, die, quae a singulis ciusmodi Conferentiis statuetur, vigere incipient; vetus autem Ordo usque ad finem anni 1972 potent adhiberi. A die tamen 1 mensis Ianuarii anni 1973 novo tantum Ordine omnibus, ad quos pertinet, erit utendum.

Nostra haec statuta et praescripta in Ecclesia Latina firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mention dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Augusti, in Assumptione Beatae Mariae Virginis, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS PP. VI 

AΑS 63 (1971), pp. 657-664

                           



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana