Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI IOANNIS BAPTISTAE CURITIBENSIS UCRAINORUM*

APOSTOLICUS EXARCHATUS PRO FIDELIBUS UCRAINIS
IN BRASILIA DEGENTIBUS, AD DIGNITATEM EPARCHIAE EVEHITUR.

 

Eius Vicarius, qui homo fieri voluit ut homines Dei filios faceret, maiore hac sollicitudine nulla afficimur, quam ut christiano populo subsidia apta comparemus ad fidem suam augendam atque propagandam: nihil enim carius Nobis esse potest, quam illi, qui divino cruore redempti, ad aeternaque destinati, diligentiae Nostrae commissi sunt, cui nullae parcimus. Quam ob rem, cum Apostolicus Exarchatus pro fidelibus Ucrainis in Brasilia, die tricesimo mai, anno MDCCCCLXI, conditus, post decem annos incrementa haud minima ceperit, atque maiora captures esse videatur, bene fieri visum est, si ad dignitatem Eparchiae tolleretur. Quare, tum Episcoporum coetu Brasiliano, seu Conferentia, sententiam rogato, tum Apostolico Nuntio, Sacra denique Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, quid sentiret, apostolica Nostra potestate Exarchatum ilium ad gradum atque dignitatem Eparchiae evehimus, quae cognomine Eparchiae seu dioecesis Sancti Ioannis Baptistae Curitibensis Ucrainorum appellabitur, quaeque suffraganea constituetur metropolitanae Ecclesiae Curitibensis, donec provincia ecclesiastica Ucrainorum propria condatur. Eparchiae sedes erit in urbe Curitiba, in qua Eparchus domicilium suum collocabit, posita cathedra suae auctoritatis in templo quod ibi surgit. Mensam eparchialem efficient populi collationes. Ad cetera quod attinet, consultores eparchiales deligantur, qui Eparcho assistant; invenes qui ad sacerdotium Dei voce invitentur, ad id Seminarium mittantur, quod aptius Eparcho videatur, donec proprium condatur. Ad iura vero et onera quae tum constitutae Ecclesiae tum eius sacro Praesuli competent, cogantur ex apostolicis Litteris de ritibus orientalibus et de personis, die altero datis mensis iunii, anno MDCCCCLXVII, a can. 392 ad 526, itemque e Concilii Vaticani decretis e ceterisque ab apostolica Sede factis. Ceterum hae Litterae Nostrae ad effectum deducantur a venerabili fratre Nuntio apostolico in Brasilia, cuius mentionem fecimus, vel ab eo qui fuerit delegatus. Re vero acta documenta exarentur, quorum sincerae fidei exempla ad Sacram Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda exit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Rornae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 MAXIMILIANUS Card. DE FÜRSTENBERG 
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
 Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 411-412

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana