ADHORTATIO APOSTOLICA *
NOBIS IN ANIMO
Ad Episcopos, Sacerdotes et Christifideles totius catholici Orbis:
de auctis Ecclesiae necessitatibus in Terra Sancta.
PAULUS VI
VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Nobis in animo est ad vos, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, adhortationem adhibere vestraeque considerationi proponere commune nostrum officium eo spectans, ut ecclesialis caritatis sensum, quo omnes invicem coniungimur, christianis Terrae Sanctae communitatibus testificemur.
Hierosolymitana enim Ecclesia singularem prorsus locum obtinet inter sollicitudines Sanctae Sedis interque curas universi christiani Orbis; eodemque tempore etiam apud gravissimos Nationum Consessus maximosque Internationales Coetus studia in Loca Sancta conferuntur, peculiarique modo in urbem Ierusalem, hoc quidem proposito, ut eorundem locorum incolumitati consulatur atque in tuto ibi ponatur libera religionis cultusque professio (Cf Pacta Conventa habita in urbibus Wien, Sèvres, Montreux; Societas Nationum; Foederatio Nationum Unitarum - ΟΝU).
Haec animi attentio hodie impensiore studio urgenda est propter graves, quae illic occurrunt, quaestiones ad rem religiosam, politicam et socialem spectantes; nam de quaestionibus agitur implexis sane atque magni momenti, quae convictum populorum in ea regione degentium respiciunt eorumque concordiam, itemque de quaestionibus indolis religiosae, civilis et humanae, quae ad vitam attinent variarum communitatum, quae in Terra Sancta commorantur.
Animo adhuc anxii, quamvis spe quadam erecti, id ipsum commonemus quod nuper asseveravimus, nempe prolatam hominum contentionem in Medii Orientis regionibus – cum tamen nondum ea consilia capiantur, quae tandem ad componendam pacem conducant – grave continuumque periculum prae se ferre, quo in discrimen vocantur non solum tranquillitas et securitas populorum illius terrae, immo pax universi terrarum Orbis, sed etiam quaedam bona, quae summopere cordi sunt, diversas ob causas, tam magnae hominum parti. Praeterea, si magis magisque invalescant rerum status haud innixi certo ac legitimo fundamento, quod internationali iure agnoscatur atque muniatur, id profecto, nedum faciliores reddat, magis arduas efficiet aequas ac probabiles pacis condiciones, quibus debita ratio habeatur iurium uniuscuiusque gentis: peculiari modo hic Nostrum subit animum Ierusalem, Urbs Sancta uniusque Dei religionis Caput, ad quam hisce diebus christianorum cogitatio vehementius advolat et in qua, haud perinde atque Hebraei et Muslimi, plene «cives» se ipsi sentire debent (Allocutio ad Em.mos Patres Cardinales: AAS 65 (1973), p. 23).
Ad Nos quod attinet, facere non possumus, quin in memoriam revocemus peregrinationem, quam Nosmet ipsi ad sacram Iesu Christi terram, mense Ianuario anni MCMLXIV, peregimus. Illuc Nos conferre voluimus, ut in sacris locis, ubi Christus natus est, vixit, obiit et e morte resuscitatus ad Caelum ascendit, praecipua salutis nostrae mysteria praesentes recoleremus (Cf Allocutio ad Patres Conciliares: AAS 56 (1964), p. 39). Neque e memoria Nostra excedere potest ille, quem habuimus, occursus sive cum religiosis Auctoritatibus Christinis - inter quas meminisse iuvat Patriarcham Graecum et Patriarcham Armenorum Hierosolymitanum -, sive cum credentium multitudinibus, quae circumstipantes quasi effuso quodam fidei caritatisque amplexu Nos exceperunt.
Hoc propositum Patribus Conciliaribus nuntiantes, etiam mentem Nostram aperuimus: persuasum enim habebamus pias supplicationes esse suscipiendas et opera multiplicande (Ibid.) ad felicem exitum Concilii. Quare statuimus Nosmetipsos, peregrinatoris in modum, in regionem illam, patriam Domini Nostri Jesu Christi, conferres (Ibid.). Terram inquimus, in qua olim nostri in fide Patres vixerunt; terram, ubi vox resonuit Prophetarum, qui locuti sunt nomine Dei Abraham, Isaac ac Jacob; terram, denique ac potissimum, quae praesentia ipsius Christi sancta sacra que iam reddita est christianis omnibus, immo, affirmare licet, universo hominum generi (Cf Salutatio Beatissimi Patris habita ad Exc.mum Virum Zalman Shazar, Israelianae Civitatis Praesidem: L'Osservatore Romano, dd. 7-8 m. Ianuarii a. 1964, p. 6). Nemo oblivisci potest Deum, cum factus homo patriam, linguam, familiam in hoc mundo sibi eligere vellet, haec omnia ab Oriente sumpsisse (Cf Allocutio ad Hierarchiam Catholicam: L'Osservatore Romano, dd. 7-8 m. Ianuarii a. 1964, p. 10).
Videmur Nos arcanam quandam reperire necessitudinem atque affinitatem inter terram illam et Jesum Christum et Petrum et eius successionem et urbem Romam: sic elocuti sumus eo ipso vespere, quo ex Nostra in Terra Sancta peregrinatione in Urbem rediimus (Cf Il pellegrinaggio di Paolo VI in Terra Santa, Libreria Editrice Vaticana, 1964, p. 140).
Haec itaque sacrata terra facta est, certo quodam modo, spirituale patrimonium totius orbis christianorum, qui quidem vehementer cupiunt eam semel saltem in vita, tamquam pii peregrinatores, invisere, ut suae pietati satisfaciant suumque ostendant amorem erga Deum factum Infantulum Bethlehemi, erga divinum Adulescentem et Opificem in Nazarethana urbe, erga Praeceptorem divinum et miraculorum Auctorem per omnem eam regionem, erga divinum Crucifixum in Calvariae loco, ac denique erga Redemptorem Resuscitatum ex sepulcro, quod nunc invenitur in «Templo Resurrectionis» (ο ναός τής αναστάσεως), ut illud christiani fratres qui Graece loquuntur opportuna diction appellant. Verum, eadem haec terra quoque est, in qua, prope Tempia et Loca Sacra, commoratur atque operatur Ecclesia viva, Communitas nempe credentium in Christum. De Communitate agitur, quae progredientibus aetatibus res adversas paene innumerabiles perpessa est, quaeque acerbis fortunae vicissitudinibus fuit obnoxia: interiores dissensiones, vexationes exteriores et paulo nuperius etiam migrationes eam adeo infirmaverunt, ut sibimet ipsa diutius nequeat providere, nostraque propterea egeat benevolentia atque adiumento tam ad animum suum confirmandum, quam ad opes comparandas.
Hi fratres nostri, qui ibi vivunt ubi vixit Jesus, et qui circum ipsa Loca Sacra successerunt primae illi et priscae Ecclesiae, quae cunctas post se peperit Ecclesias (Cf Oratio Pauli VI habita post pium exercitium v. d. «Via Crucis» apud Amphitheatrum Flavium, d. 9 m. Aprilis a. 1971: L'Osservatore Romano, d. 10 m. Aprilis a. 1971), egregia sibi cumulaverunt coram Deo merita et nos omnes officio quodam spirituali devinxerunt: namque insigniter et cotidie partem habent Christi dolorum, et congruenter nomini christiano se gerunt, declarantes fidem vivam, caritatem sinceram veramque paupertatem secundum Evangelii morem. Si praesentia ipsorum aliquando penitus deficeret, tunc fervor testificationis viventis apud ipsa celebrata Templa exstingueretur et Loca Sacra christianorum sive in urbe Ierusalem sive per totani Terram Sanctam plane fierent museis similia. Iam alias aperte confessi sumus quantopere sollicitaremur, quod christianorum numerus magis magisque imminueretur in antiquis illis regionibus, quae fidei nostrae incunabula fuerunt (Cf Allocutio ad Em.mos Patres Cardinales: AAS 62 (1970), p. 47).
Ab ipso dominicae Resurrections die, cum fidissimi Magistri divini sectatores concurrerunt ad eius inspiciendum sepulcrum, maxima laus fuit pristini illius coetus Iudaeorum-Christianorum conservare ac perpetuare memoriam praecipuorum Locorum Sanctorum, atque eorum vestigia et reliquias demonstrare peregrinatoribus, qui paululo post coeperant illa frequentare.
Fidei ac pietatis sensus impulerunt priscos christianos, ut prae sentes inspectare et veluti contrectare possent ipsa Loca Sacra, ibidemque liturgicos ritus singulari quodam splendore concelebrare.
Etsi nemo sane negat christianam religionem prorsus universalem esse neque ullius nationis circumscribe finibus, atque ipsius asseclas adorare Patrem in spiritu et veritate (Cf Io 4,23), nihilominus ipsa clare innititur alicui revelationi historicae. Iuxta «historiam salutis» nimirum constat «geographiam salutis» adesse. Quapropter, excellens finest Locis Sacris praestantia, quod fidei ipse praebent inexpugnabile quoddam praesidium, cum christianis permittant, ut directo attingant circumiacentia rerum adiuncta, in quibus Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Io 1,14).
Recentissimae effossiones archaeologicae, quas exsecuta sunt clariora disciplinarum Institute - quae inter memoramus Scholam Biblicam Patrum Dominicianorum ac «Studium» Patrum Franciscalium Custodiae -, eruerunt inque lucem evexerunt nova rerum vestigia, quae a tempore Christi et Apostolorum repetuntur (Cf Commentationes de domo S. Petri in Capharnaum: «Studium Biblicum Franciscanum», Ierusalem; VINCENT-ABEL, O.P., Jérusalem nouvelle, Gabalda, 1914-1926).
Iam inde a saeculo quarto documenta praesto sunt, quae commemorant peregrinatores in itinere constitutes ad Terram Sanctam, iisque monstrant faciliorem commodioremque viam (Cf Itinerarium Burdigalense, Ed. P. GEYGER, in CSEL, Vindobonae 1898, vol. 39, p. 25).
Paulo post, sub exitum saecul quarti vel ineunte saeculo quinto, pia peregrina Egeria describit sive monumenta in Terra Sancta exstantia, sive ritus qui ibi agebantur, praesertim in urbe Ierusalem, Maoris Hebdomadae tempore (Cf Itinerarium Egeriae, ed. Ae. FRANCESCHINI-R. WEBER in «Corpus Christianorum», excerptum ex t. CLXXV, Turnholti 1958).
Sanctus ipse Hieronymus, cum in Palaestina moraretur et Bibliorum investigationibus stimulus adiceret, mirum simul in modum excitavit studium totius orbis christiani occidentalium regionum et virorum eruditorum erga Iesu Christi terram: eo omnino tempore Bethlehemi aedificata sunt duo coenobia et deversorium, quae luculentum signum et documentum exstant conspicuae frequentiae peregrinatorum (Cf T. TOBLER - A. ΜOLINER, Itinera latina bellis sacras anteriora, I, 1877, pp. 43-47; II, 1880, pp. 133-142).
Etiam deinceps Terra Sancta numquam cessavit ad sese allicere piorum viatorum turmas, quamquam iter ipsum pluribus obnoxium erat periculis atque pauca et lenta valde vehicula. Quare, coenobia et tempia, opitulantibus liberalibus et beneficis hominibus, multiplicata sunti urbes atque ipsae solitudines repletae sunt a monachis et paenitentibus viris omnis gentis ac ritus, qui in terra Domini vitae christianae fontes et capita novo veluti modo detegebant.
Per hominum aetates peregrinorum celebritas e varus historiae casibus pependit, atque adeo faustiora minusve laeta tempora experta est. A superiore autem saeculo res ipsa fuit in incremento, idque iugiter, cum eam recentius inducta vehicula iuvarent et magis conscius fidei sensus gigneret.
Hoc malore consideratione dignum videtur, quod inter Concilia Vaticani II tempus plures fuerunt Patres, qui Loca Sancta peterent; neque parum solacii affert, quod haud pauci tum Sacerdotes, tum religiosi Sodales amant dies nonnullos Ierusalem transigere sui colligendi gratia, sacrae Ordinationis vel peculiaris alicuius eventus nacti opportunitatem. Quas nimirum peregrinationes et commorationes in Terra Sancta plane fovere violentes, iussimus hospitium a Domina Nostra (a «Notre-Dame» dicunt) in urbe Ierusalem patere iterum idemque destinari etiam ad Sacerdotum coetus congregandos.
Huiusmodi peregrinationes idcirco valuerunt ad favendum concursui populorum diversam religionem profitentium, propterea quod ad illam beatissimam Terram, maxime vero Ierusalem, aspiciunt et confluunt tamquam ad suum cuiusque spirituale centrum, non solum christianae communitates, acatholicis haud exceptis, sed etiam Hebraeorum atque Muslimorum multitudines.
Nos autem flagrantia suscipimus vota, ut id generis concursus incrementis augeantur, atque adeo conferant - ita enim et opinamur et ominamur - ad ampliorem aliorum cum alias cognitionem, ad mutuam eorundem observantiam, ad artiorem necessitudinem inter fratres, qui unius eiusdemque Patres sunt filii, nec non ad pleniorem intellegentiam primarü postulati de pace inter populos stabilienda.
Iam S. Paulus Palaestinensium fidelium causam alacri animo ipse suscepit auctorque fuit perdiligens colligendae stipis pro illis, qui ex Hierosolymitanis fratribus pauperiores erant. Cuius invitationi Ecclesiae in Macedonia, in Achaia largiter libenterque responderunt. Unusquisque vero christianorum, pro sua facultate, sibi proposuit opem subsidiaque mittere fratribus, qui in Iudaea commorabantur. Communitates enim, quae ex gentibus erant, quadam quasi obligatione sese devinctas censebant erga illius Ecclesiae membra, unde caelestium divitias bonorum acceperant, quas ipsae vicissim suae fructu caritatis rependerent. Tunc Apostolus ipse auxilia tulit in Civitatem sanctam, cum in collecta stipe vinculum quoddam unitatis agnosceret inter novas credentium communitates et Ecclesiam matrem, quae in Ierusalem erat (Cf Act 11,29; 24,17; Rom 15,25-31; 1 Cor 16,1-4; 2 Cor 8,1-9; Gal 2,10).
Non certe sine aliquo providentis Dei consilio res, quae saeculo tertiodecimo gestae sunt, causa fuerunt cur Ordo Fratrum Minorum in Terram Sanctam ingrederetur.
Quo ex tempore Sancti Francisci filii – per continuam annorum seriem – in terra Iesu permanserunt, ut Ecclesiae illi inservirent et Loca christianorum Sancta custodirent, restituerent, tutarentur. Forum quidem fidelitas erga Conditoris sui optata atque Sanctae Sedis mandata saepius fuit pulcherrimis mirabilis virtutis et magnanimitatis factis confirmata.
Fratres Minores autem ipsos sive nobilioris sive humilioris ordinis homines adierunt, ut stipem colligerent; sodales, huic muneri addicti, publico titulo «Procuratorum» seu «Commissariorum pro Terra Sancta» appellati sunt (MARTINUS PP. V, His quae, d. 24 m. Februarii a. 1421: «Bullarium Franciscanum», t. VII, Romae 1904, p. 549, n. 147). Attamen, cum decursu temporis necessitates increscerent et eorum opera non satis esset, Romani Pontifices idcirco, paterna ducti sollicitudine, suam auctoritatem interposuere, «Collectam pro Locis Santis» imperantes simulque etiam propositi et tempora et modos praefinientes, quibus per Ordinarios collations ad eos pervenirent, ad quos oporteret (Cf XYSTUS PP. V, Nostri Officii, a. 1559; URBANUS PP. VIII, Alias fel. rec., a. 1644, «Bullarium diplomatum et privilegiorum . . .», Augustae Taurinorum 1868, t. XV, pp. 320-324; INNOCENTUS PP. X, Salvatoris et Domini Nostri, a. 1645, ibid., pp. 403-404; Luc) PP. LEO XIII, Salvatoris et Domini Nostri Iesu Christi, d. 26 m. Decembris a. 1887: «Acta Ordinis Minorum», 7 (1888), pp. 17-18; BENEDICTUS PP. XV, Inclitum Fratrum Minorum, d. 4 m. Octobris a. 1918: AAS 10 (1918), pp. 437-439).
Iam inde vero a praeteriti saeculi medietate, magno in incremento fuerunt Opera pastoralia, socialia, ad subsidium pertinentia animique culturam, in bonum destinata eius terrae incolarum, nullo habito discrimine, atque ecclesialium Terrae Sanctae communitatum.
Ecclesia localis, pro dolor, necessariis opibus est destituta atque laborat assiduis gravibusque belli illius consectariis, quod licet affirmare – aliquot iam decennia ibidem perseverat. Fieri igitur nequit, ut congruae ab iis fidelibus collationes poscantur, cum vix ea quae ad vitam sustentandam sunt necessaria plerumque habeant.
Quapropter, ut christianorum illa communitas, duo fere milia agens annorum propter originem suam praesentiamque in Palaestina, non solum superesse valeat, sed etiam magis in dies vigere ea actuosa efficientique ratione, qua possit aliis etiam subvenire communitatibus, quibuscum ipsimet vivendum est, opus est ut universi orbis christiani sese largos ac liberales praebeant, studentes ut ad Hierosolymitanam Ecclesiam perveniant sive suarum caritas precum, sive affectus propensae suae voluntatis, sive denique certum manifestumque iudicium coniuncti animi sui.
Hac praeterea data opportunitate, vota Nostra et hortamenta enixe redintegramus, ut sincero animo ac sedulo ad iustam celeremque pacem componendam intendatur, aeque iuribus servatis atque legitimis omnium, quorum intersit, populorum optatis.
Neminem enim fugit multiplices, qui per saeculorum decursum in Terra Sancta orti sint civiles cultus, ita inter se conspirare debere, ut hominum coetus, ad eosdem cultus pertinentes, etsi certas ob causas diversi, sociam ineant operam in eademque, velut in σùv-οδός, stabiles maneant, ut Graeco vocabulo altam «una simul ambulandi» declaremus significationem.
In huiusmodi rerum ad unum vergentium processu, commixta in Terra Sancta Christianorum, Hebraeorum et Muslimorum praesentia multum conferre potest ad concordiam et pacem; idque nobis praesertim catholicis summi momenti est, quippe qui fore confidamus futuram humanitatis sortem in illorum manibus reponi, qui posteris generationibus vivendi et sperandi rationes tradere valent (CONC. ΟEC. VATIC. II, Const. Gaudium et Spes, n. 31: AAS 58 (1966), p. 1050).
Hoc tamen inceptum Nostrum nihil prorsus aliud sibi vult, quam ut religionis mutuique subsidii rationibus prospiciat, etiamsi facere non possimus, quin iniciamus mentionem de peculiari illius quaestionis momento, quae ad urbem Ierusalem et Loca Sancta spectat quaeque in aliis sollemnioribus pontificalibus actis pertractata est.
Rogatibus igitur accedentes, qui ab illa Terra ad Nos afferuntur, et pastoralis officii Nostri studio ducti, normas redintegramus et amplificamus, a Nostris Decessoribus latas, easque praesertim quas Leο XIII et Ioannes XXIII ven. mem. edixerunt. Haec igitur quae sequuntur statuimus:
1. In omnibus templis et oratoriis, clero sive dioecesano sive religioso concreditis, semel in anno - feria VI Hebdomadae Sanctae in Passione Domini, vel alia ab Ordinario luci designata die - praeter peculiares preces pro fratribus nostris Terrae Sanctae fidelibus effundendas, stipis etiam collatio fiat, iisdem destinandae. Congruum ante tempus, certiores fideles fiant eiusmodi stipem non solum ad Loca Sancta tuenda impensum iri, sed etiam ad ea praecipue fovenda pastoralis, subsidiaria, institutorii et socialis indolis Opera, quae catholica Ecclesia in Terrae Sanctae regionibus alit pro christianas fratribus ceterisque incolis luci.
2. Collaticiae hae stipes a Parochis ecclesiarumque et oratoriorum Rectoribus ad proprium quemque Ordinarium tempestive mittantur, qui eas mox tradet proximo Terrae Sanctae Commissario (cuius quidem navitas, ut antea tam egregia fuit, ita et in praesenti Nobis efficax peraptaque esse videtur), vel alia opportunaque via reddendas curabit.
3. Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, iuxta directorias normas a Nobis editas, hoc potissimum providere studebit, ut Terrae Sanctae Custodia et eiusdem loci Hierarchia, firmas manentibus utriusque potestatis finibus, sua exercere Opera valeant, eaque corroborare ulteriusque provehere, mutua inter se concordia agentes artamque servantes coniunctionem cum ceteris Institutis, quibus et peculiares cum Terra Sancta necessitudines intercedunt et illius, quae ibidem exstat, Ecclesiae sortes curdi sunt.
Una enim cum Terrae Sanctae Custodia alia etiam Opera sunt, ut foveantur et adiuventur dignissima, quorum in numero Pontificiam Missionem memoramus.
Nosmet ipsi, dum hanc facimus adhortationem, valde exoptamus, ut totius orbis fideles, sua quisque dona augescentes pro Collecta, quae translaticio nomine a Locis Sanctis appellatur, numquam deesse sinant tributa et adiumenta liberalitatis suae cunctis Ecclesiae Operibus in ipsa Dominica terra, eo nempe consilio ducti, ut vivax ibi Evangelii testimonium perseveret stabiliorque evadat circa illa Templa praesentia discipulorum Christi (Pontificia Missio pro Palaestina, cuius Praeses hoc tempore munere quoque fungitur Secretarii Nationalis socialitatis v. d. C.N.E.W.A.-USA).
In hyc igitur opportunitate, ad omnia eiusmodi Instituta sinceram ex animo gratulationem itemque incitamentum adhibemus, quo eorum caritatis testificationem tum erga domesticos fidei, tum erga quemlibet hominem, qui rerum prematur inopia, efficaciorem reddamus.
Nostram, denique, laudem Nostraeque consensionis favorem patefacere iuvat iis omnibus Sodaliciis de subsidiis ferendis atque omnibus bonae voluntatis hominibus, cum suam impensam dent operam ad graves sublevandas acerbitates earum gentium, quibus adhuc timor impendet ob dubia asperaque temporis futuri. Faxit Deus ut benefica, quae ab iis accurantur, incepta pace tandem - ut in omnium est votis - restituta laetiores concilient dies Terrae Sanctae habitatoribus. Qua spe suffulti, vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii, in Annuntiatione Domini, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
________________________________________
* AAS 66 (1974), pp. 177-188
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana