Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

NUNTIUM SALUBRE*

VENERABILIS DEI FAMULUS NUNTIUS SULPRIZIO,
ADULESCENS LAICUS, BEATUS RENUNTIATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Nuntium salubre afferens huius aetatis hominibus, testimonium dicimus pietatis, castimoniae, patientiae, operis christiano animo facti, Nuntius Sulprizio meritis hodie celebratur praeconiis. Adulescens enim opifex e laicorum ordine et vulgo sollemni

Ecclesiae ritu iis accensetur, qui summa gloria, Beatorum Caelitum propria, affiuunt. Cuius quidem terrestris incolatus brevi undeviginti annorum spatio computatur, sed erat senectus mentis immensa (1); palmam victoriae tulit, qui in palaestram vix erat ingressus: mirentur viri, non desperent parvuli (2);

non igitur spes eorum infringatur, qui ab innocentia Famuli Dei se longius confitentur abesse, habent, quem sequantur, paenitentem; habent, cuius fortitudinem imitentur, qui aerumnis premuntur; habent, de quo capiant exemplum, qui labori insudant, maxime e subole iuventutis, ut vitae rationibus consulant. Italia, filiorum sanctimoniae laude illustrium parens fecunda et altrix, quae Aloisium Gonzagam, Ga- brielem a Virgine Perdolente, Dominicum Savio quasi candidos flagrantesque protulit flores, hoc quoque suavissimum edidit germen. Humilis sutor Dominicus Sulprizio eiusque uxor Dominica Rosa Luciani, tenui laborantes fortuna sed christianae vitae divitiis locupletes, filium sibi die tertia decima mensis Aprilis anno millesimo octingentesimo septimo decimo natum in remoto pago Aprutino Pesculo Sampsonisco, eadem die, dominica in albis, christianae familiae per regenerationis lavacrum inserendum curarunt. Tunc Nuntii nomen ei est impositum ob religionem augustae Virginis Mariae, quae ab angelo salutata mirabile nuntium se Dei Matrem fore accepit. Domestica usus disciplina, pietatis didicit rudimenta et, tertium agens annum, iam chrismate sancto fuit inunctus. Sed ei non diu riserunt parentes: pater enim, pauperis domus praesidium, immatura morte mox est ademptus, qua de causa mater ad secundas transiit nuptias. Nec multo post, cum sortitus esset vitricum asperum, tenellus pusio, carissima parente e vivis erepta, maternis est destitutus blanditiis. In tanto luctu iacentem pupillum piissima avia, Anna Rosaria, curis amantibus fovit; at brevi iterum lumen, quo parvulus calefiebat, est exstinctum; illa enim defuncta, Nuntius veluti tertio est redditus orphanus. Memoria eiusdem egregiae mulieris, quae eum ad cultum divinum virtutisque exercitationem studiose induxit, semper menti eius haerebat. Quem postea, anno millesimo octingentesimo vicesimo sexto, domum suam receptum avunculus, faber ferrarius, vir saevus et violens, duriori pro aetate operi in officina addixit, impediens, ne inchoatis se dederet litterarum disciplinis, cibo victuque eum fraudans necessario, conviciis obruens, afficiens plagis. Cuius iussu puer, nimio pondere onustus, per montium salebrosos calles hieme gelida ac nivosa enitebatur, ut ferra iis, qui mandaverant, traderet. Quae omnia sine ulla querimonia quin immo patienti hilarique animo pertulit, qui nullum apud homines inveniebat solacium, sed unum sibi patrem esse Deum sentiebat. Tamen improbo labore vires eius attritae sunt et crus carie infestatum, ita ut baculo inniti cogeretur. Augebant malum scintillae e ferro candefacto erumpentes, quae nudos pedes miseri tironis opificis verberabant. Nihilominus crudelis erus, nullam levationem concedens, ut infirmus fabrilia tractaret, imperavit. Cum quadam die vulnus in fonte purgaret, infortunatus adulescentulus a mulieribus aquam haurientibus vestesque lavantibus est petitus lapidibus, quod lympham inquinaret. Aufugit ille anhelitum ducens et populare cecinit carmen «Vivat Maria». In devium locum, quo tunc se abdiderat quique «Ripa rubra» appellabatur, saepe in posterum redibat, ut in parvo puteo ulcus ablueret et, abstractus ab hominum frequentia, totum se piis precibus cum Deo coniungeret. Tandem avunculus sibi persuasit puerum corpore exhausto et e vulnere verminoso laborantem, quod ossa ipsa erodebat, nihil sibi utilitatis praebere. Quam ob rem is in publicum valetudinarium Aquilanum est deductus, ubi aliquandiu, pacis perfruens bono, decubuit. Sed, cum vulnus insanabile esse medici pronuntiassent, inde dimissus, in patrium pagum revertit, ubi non a miserente sui familiari est exceptus sed a maledicta in se congerente avunculo. Nuntius vero, immensis doloribus obnoxium Christum considerans, se non merere putavit, ut loco meliore haberetur, et in hanc est locutus sententiam: «Paulum refert me cruciatu divexari, dummodo animam meam possim salvare». Itaque ad sanctimoniam celeri gradu contendit, qui crucis mysterium penitus habebat comprehensum, adeo ut recte in eum cadant haec verba Divini Magistri: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et t erra e , quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (3). Tandem patruo Francisco Sulprizio auctore, qui Neapoli faciebat stipendia, lacrimabili statui Famuli Dei est aliquo modo prospectum; nam rogatus ab illo Felix Wochinger, praefectus militum, vir caritate spectatissimus, infelicium hospitium, ea in urbe, infelici iussit patere. Nuntius igitur, avunculo fabro supremum osculum ferens et gratias agens — mireris sane adulescentis animum simplicem et iniuriarum immemorem — anno millesimo octingentesimo trigesimo secundo Neapolim se contulit, ut se in valetudinarium Sanctae Mariae a populo, degli Incurabili vulgo appellatum, in quo infirmi egeni degebant, reciperet. Ibi pietatis, patientiae, caritatis, studii salutis alienae specimina dedit rarissima. Quis enim verbis exprimere potest, quanto dilectionis ardore incensus Deum amaverit et interdiu noctuque, sevocata etiam a corpore mente, sit precatus, quanta cum laetitia spirituali ibi Eucharisticum epulum sumpserit primum eoque pasci perrexerit, quanta cum sedulitate Virginem Matrem omnibus coluerit officiis filii? Immutabili cum aequitate aegritudinis molestias tolerans, munus etiam quoddam apostolicum obiit, id est solator exstitit iis, qui erant doloris consortes. Videres ergo claudum iuvenem lectos circumeuntem, ut afflictorum erigeret animos, religionis neglegentes ad caelestem Patrem reduceret, peccatores ad paenitentiam agendam componeret, iis, quibus opus erat, remedia porrigeret et quovis ministerio etiam humillimo inserviret. Quidquid doni a patrono suo, exercitus praefecto, acceperat, volens distribuit, ut inops inopum sublevaret miseriam. Sua aliorumque deflens admissa, castigationibus ultro susceptis in se animadvertit nihilque iam praeter sanctitatem expetivit; castimoniae decus servans illibatum, odorem Christi quoquoversus sparsit, ita ut «sanctum» eum passim vocitarent. Ingravescente morbo, quo dolores immensum augescebant, Famulus Dei in Aenaria insula aliquandiu est moratus, ut salubris fontibus aquae corpori mederetur; sed cum nihil profecisset, Neapolitanum illud hospitium, divinae voluntati se plane permittens, repetiit. Praefectus deinde militum, non solum ut efficientiorem curationem adhiberet pupillo, sed etiam ut hoc exemplum virtutis praesens continenter intueretur, in «Arcem Novam» seu «Andecavinam», opere rebusque gestis nobilem et caerulei maris prospectu amoenam, ubi ipse habitabat, eum traduxit. Qui iis in aedibus coepit meliusculus esse, ita ut spes affulgeret eum e morbo esse evasurum. Cum in Aenaria insula, qua saepius valetudinis causa est missus, aliquid temporis transigeret iterum, ad sacerdotium ardentius aspiravit et linguae Latinae studia exercuit in genio facili, sibi proponens austerioris vitae instituto in religiosa familia sese astringere. Tamen vehemens aegritudo rursus eum oppressit. In Arcis illius cubiculo sibi attributo coram imagine Iesu Infantis et almae Deiparae precationibus faciendis horas duxit permultas, ita ut milites aliique «claudicantem puerum sanctum» communi extollerent laude. Servorum etiam animos, quorum incuriam atque despectionem, assuetus Christi dolores in se effingere, mitissime ferebat, sibi conciliavit. Sed, muneribus supernaturalibus pollens, cui vires naturae fere nullae suppetebant, et in caelo defixus, qui saeculi sordes non noverat, ad exoptatam illam sedem supernam iam properavit. Cum ingens vis morbi eum esset adorta, ita ut nullus requiei locus, nulla motus ei daretur facultas, medicae artis periti crus amputandum esse censuerunt; cui quidem rei fidelis Dei Famulus haudquaquam obnisus, vitae tamen exitum sibi instare praesensit. Non temperabant a lacrimis, quotquot eum tum aspiciebant doloribus excruciatum sed animo tranquillo et pacato Iesu amplexum praestolantem. Die igitur quinta mensis Maii, Deiparae Virgini sacri, anno millesimo octingentesimo trigesimo sexto, Eucharistica dape summa cum pietate refectus, lectissimus adulescens brevis aevi vitam ea in urbe finivit, ut sempiternam eamque beatissimam in caelo inchoaret; lumina clausurus, haec effatus est verba suprema: «Beata Maria Virgo! Videte quam pulchra sit»! — et angelus ad angelos evolavit. Funus «claudicantis pueri sancti» populus Neapolitanus perfrequens est prosecutus, qui singularem virtutem illius mira alacritate praedicavit. Hac fama in dies percrebrescente, quam Deus miraculis visus est comprobare, Causa de Beatorum Caelitum honoribus Famulo Dei decernendis coepta est agi, atque post ordinarios, quos vocant, processus, Commissio introductionis Causae a Pio Pp. IX, Decessore Nostro rec. mem., die quarta decima mensis Iulii anno millesimo octingentesimo undesexagesimo obsignata. Apostolicis deinde inquisitionibus absolutis, de virtutibus theologalibus et cardinalibus Venerabilis Nuntii Sulprizio est disceptatum; quas, omnibus perspectis et expensis, a Famulo Dei heroum in modum cultas esse Leo Pp. XIII, item Decessor Noster, die vicesima prima mensis Iunii anno millesimo octingentesimo nonagesimo primo edixit. Exercita deinde quaestione de miraculis, quae, eiusdem nomine invocato, a Deo ferebantur patrata, omnique re in suetis comitiis diligenter exquisita, Ioannes Pp. XXIII, lato Decreto die septima mensis Martii hoc anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, de duobus pronuntiavit constare. Unum igitur superfuit discutiendum, num Famulus Dei inter Beatos Caelites tuto foret recensendus. Quod quidem factum est; Purpurati enim Patres sacris Ritibus tuendis praepositi, Praelati Officiales Patresque Con sultores id fieri posse cunctis sententiis affirmarunt. Quorum exceptis suffragiis Deoque enixis adhibitis precibus, Nos die sexta mensis Septembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio ad Venerabilis Famuli Dei Nuntii Sulprizio sollemnem Beatificationem tuto procedi posse ediximus. Quae cum ita sint, Nos, vota Christifidelium, maxime ex Italia, implentes, harum Litterarum vi et auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Famulus Dei Nuntius Sulprizio, adulescens laicus, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque corpus et lipsana, seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae Christifidelium venerationi proponantur, atque etiam, ut eiusdem Beati imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de illo quotannis recitetur Officium de Communi Confessorum non Pontificum cum lectionibus propriis per Nos approbatis, et Missa de eodem Communi cum orationibus propriis approbatis celebretur iuxta Missalis et Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in dioecesi Pinnensi-Piscariensi, cuius intra fines Beatus ipse ortus est, et in archidioecesi Neapolitana, in qua diem obiit supremum, ab omnibus Christifidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus, ad templa seu sacella, in quibus Beati eiusdem festum agatur, convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Nuntii Sulprizio, servatis servandis, praedictis in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate statuendis, intra annum postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus ed Ordinationibus Apostolicis ac Decretis de non cultu editis ceterisque quibuslibet contrariis. Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis sint subscripta eiusdemque Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Decembris, dominica I Adventus, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 1, pp.

17-22

(1) Cfr Off. S. Agnetis.

(2) Cfr S. Ambros., De virg. I, 2;  P.L. 16, 200.

(3) Matth. 11, 25.

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana