Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

III ASSEMBLEA GENERALE DEL SINODO DEI VESCOVI

OMELIA DEL SANTO PADRE PAOLO VI

Venerdì, 27 settembre 1974

 

Domine Iesu, de argumento huius sermonis, qui Episcoporum Synodum, mox inchoandam, praecedit, mentem aperire Nostram non possumus, nisi verba induant precationis formam.

Nostrorum enim studiorum nostrarumque disceptationum «de evangelizatione in mundo huius temporis» initium facientes, Nos utique iuvaret spirituales mundi necessitates et apostolatus opportunitates statim exquirere, atque vias rationesque detegere, quae praesentiorem Ecclesiae actionem efficiant.

Placet ergo ad Te, Domine et Magister noster, ante omnia, cogitationem convertere, ut certam hanc fidem in animis nostris confirmemus: ipsam nempe rem evangelii nuntiandi a Te, Domine, procedere. Fluminis instar, id operis suum fontem habet; ac Tu, Christe Iesu, iste fons es. Tu enim prodigialis huius eventus in hominum historia fauctor es, Tu eius causa efficiens ac transcendens exsistis: apostolatus a Te Magistro, a Te Salvatore, a Te principio atque exemplo, a Te Pontifice et hostia pro humani generis salute, profectus est, idemque est concreditus electis discipulis, quos Apostolos appellasti, et ab Apostolis, per intermissam numquam sacri ordinis successionem, ad nos Episcopos pervenit. Verbum Tuum, veluti fiamma per aevum et humanae historiae aetates discurrens, ad nos usque perfertur, suavissimum idemque imperiosum, semper vivum, semper novum, semper opportune praesens: Sicut misit me Pater, et Ego mitto vos (Io. 20, 21; cfr. 15, 22; 17, 18).

Itaque, Domine, mens nostra usque ad Sanctissimae Trinitatis mysterium ascendat necesse est, ut primam in Ea reperiamus originem iniuncti nobis mandati, quod instat et urget, utque nos, ininvestigabilem divinae vitae altitudinem scrutantes, illud amoris consilium perspiciamus, quo nostrum apostolicum munus penitus afficitur proprieque distinguitur atque sustentatur.

Quomodo autem hoc fieri potest? Tam pusilli sumus, ut in immensa historiae veluti oceani vastitate et in infinita humani generis multitudine quasi solitarii evagemur; quomodo, igitur, ad tale ac tanti momenti munus eligi possumus?

Ecce, Domine, sacro hoc temporis momento, quo nos officii nostri conscios vehementer sentimus, nostras spirituales vicissitudines summatim exponemus. Animum subit propheticum canticum Virginis Mariae: respexit humilitatem ancillae suae . . . . fecit mihi magna qui potens est (Luc. 1, 48, 49). Per similitudinem quandam, ab excelsa dignitate Deiparae Beatissimae deductam, nos quoque divinitus electi sumus, profecto non propter humanam personae nostrae excellentiam, sed fortasse propter nostram ipsam exiguitatem; idque eo consilio fecisti, ut in explendo Messianico opere, quod nobis concredere dignatus es, nostra qualiscumque esset humana virtus nullam gigneret ambiguitatem, sed ex ipsa nostrarum virium exiguitate manifestius pateret opus Tuum per humilem ministerium nostrum, ac praeterea nobis humilitatis et fiduciae causa esset verbum Tuum, Iesu Magister: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos et pomi vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat (Io. 15, 16). Oh peculiares intimasque vices, per quas quisque nostrum vocatus est ad Tui sequelam, Domine, ad Tuum famulatum, ad Tuum sacerdotium, quod peculiari omnino titulo participamus vi ordinationis episcopalis! Quantum inde securitatis ad animos nostros permanat, ut usque ad terrestris huius vitae nostrae finem, singulares acerbioresque casus suscipiamus, qui in concredita nobis missione occurrunt! Quam fortis ac dulcis catena insanabilem sustentat caducitatem humanae nostrae naturae, cui plus etiam accessit fragilitatis ex critico quosdam mentis habitu, hominum proprio qui hodie sunt! Verum qui sint videmus anuli huiusmodi tam bene colligatae ac salutiferae; qua fulcimur, catenae: Primus sane est sacerdotii nostri sincerissima veritas, siquidem verax prorsus est catholicum sacerdotium; alter firma eius efficacitate continetur, quoniam triplici viget sua potestate, magisterii nempe, ministerii, pastoralisque regiminis; tertius in intima vitae invenitur consuetudine, quam Tecum sacrum idem munus inire non solum sinit, sed etiam iubet, o Christe, qui omnium amicorum primus es semperque fidissimus; adeo ut tuae voluntati salutis obsecundemus et in illa fluenta ingrediamur amoris, quo erga homines flagras.

Alia praeterea vincula dictam adiuvant inaequalitatem inter infirmas vires nostras et mandatum, quod praecipiendo commisisti nobis: fiducia in primis, qualem Tu saepe tuorum cordibus discipulorum infudisti (Cfr. Luc. 12, 32), fiducia quae animosam nobis fortitudinem tamquam officium iniungit (Matth. 10, 16, 28), fiducia quae ad incepta aggredienda nos adigit (Cfr. Matth. 10, 27), ad Evangelii nuntium universo mundo afferendum (Matth. 28, 19), ad perseverandum denique, ultra humanae opportunitatis rationes, usque in finem (Cfr. Matth. 21, 12-14). Qua cum fiducia spes coniungenda: Spes autem non confundit (Rom. 5, 5); ac tandem, immo semper caritas: Quis nos separabit a caritate Christi? Meminimus utique, bene meminimus ardentissima haec Apostoli verba, quippe quae cautionem praebeant in immensum patentem et adversus quamlibet perardui operis exsequendi difficultatem, quam mundi evangelizatio obstruit nobis, qui homines inter homines degimus, nobis terrena quavis potestate destitutis, nobis temporalium opum pauperibus (Cfr. Rom. 8, 35 ss.).

Domine Iesu! En nos ad proficiscendum parati atque instructi, ut Tuum adhuc nuntiemus Evangelium in mundo, ubi arcano quidem, sed amantissimo Providentiae Tuae consilio nos ad vitam agendam collocamur! O Domine, roga - quemadmodum promisisti - Patrem (Io. 16, 26), ut Ipse per Te mittat nobis Spiritum Sanctum, Spiritum veritatis et fortitudinis, Spiritum totius coasolationis, qui et apertum et bonum et efficax Nostrum reddat testimonium; et mane, quaesumus, semper nobiscum, Domine, ut unum in Te nos omnes reddas, ideoque Tua virtute habiles ad pacem Tuam Tuamque salutem mundo tradendam. Amen.

                                  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana