Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. IOSEPHUM ELMERUM S. R. E. CARDINALEM RITTER, ARCHIEPISCOPUM SANCTI LUDOVICI, DECEM CONDENTEM LUSTRA, EX QUO SACERDOTIO AUCTUS FUIT. * *

 

Allatum est ad Nos, plenum annum quinquagesimum, postquam sacerdotio auctus es, a te proxime celebratum iri. Quam sollemnem anniversariam memoriam pro acta, qua tecum devincimur caritate, volumus praeterlabi, quin ea, quae multa pietatis officia, faustam nancti occasionem, tibi sacerdotes ac fideles archidioecesis S. Ludovici praestituri sunt, gratulationis Nostrae accessione cumulemus.

Accipe igitur omina et vota, quibus, sacris precationibus confirmatis, a benignissimo Deo caelestis gratiae praesidium, securam tutelam, virium anctum, nitidiorem veritatis et sapientiae claritatem tibi oramus et poscimus, ut ipse utili pastoralis muneris perfunctione rite coram Ipso magis laeteris, indeque uberiores fructus metas, quibus superna remuneratio premia attribuat.

Quae spirituali profectui tuo conducibilia tibi eveniant, scito Nostris congruere et respondere optatis, cum pro certo habeas nihil Nobis auditu tam gratum iucundumque esse, quam, ut catholicae fidei illibata tuitione, magnanimitate operue, recti iudicandi constantia de Ecclesia egregie merearis ac laetus sedulusque in honorem, quem geris, incumbas.

Haec et potiora etiam dona e caelo invocantes, libenter id tibi facultatis facimus, ut, postquam sollemni ritu divinis operatus eris, Nostro nomine Sostraque auctoritate adstantibus christifidelibus benedicas, proposita plenaria Indulgentia, ad Ecclesiae legem lucranda.

Tibi denique, Dilecte Fili Noster, sollertibus Antistitibus Auxiliaribus tuis, gregique universo, cui sacer pastor consulis, Apostolicam Benedictionem, praecipuae caritatis Nostrae pignus, peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Aprilis, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*Qui tamen, pro dolor!, die 10 iunii c. a. in Domino supremum diem obiit.

*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 7, pp. 491-492

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana